Quantum de uestra corporali et maxime spiritali salute gaudeamus, sincerissimi fratres dilecti a deo Albina, Piniane et Melania, quia effari non possumus, uobis cogitandum credendumque dimittimus, ut ea de quibus nos consuluistis potius iam loquamur. festinante etenim perlatore. inter occupationes nostras multo apud Carthaginem quam ubicumque alibi densiores quantum deus donare dignatus est, ut potuimus, ista dictauimus. Scripsistis mihi cum Pelagio uos egisse, ut quaecumque aduersus eum dicerentur scripto damnaret, eumque dixisse audientibus uobis: \'anathemo qui uel sentit uel dicit gratiam dei, qua Christus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, non solum per singulas horas aut per singula momenta, sed etiam per singulos actus nostros non esse necessariam et qui hanc conantur auferre poenas sortiantur aeternas\\ quisquis haec audit et sensum eius ignorat, quem in libris suis satis euidenter expressit, non illis quos 16 I Tim. 1, 15 2 finit lib III de baptismo paraulorum. Inč ad PinianQ lib I M Inč lib Aurelii Aug epi de gra xpi contra Pelagift et Celestiu C Inc lib prim\' Aurelii Augustini epi contra Pelagium et Celestium de gra xpi et de peccato originali ad Albinã PinianQ et Melaniã ChTP 5 et corporali MC 6 gaudemus C dilectissima deo albina V Albine b 7 Melanie b 8 committimus bd 9 enim b 10 cartaginem ChTP 12 tractauimus C 14 dampnaret CChT 15 anathematizo CVd sentit] dixit M 19 sortiuntur TPCh m. 1, b 21 illos V dicit inemendatos sibi fuisse subreptos aut omnino suos negat, sed in illis quos litteris suis quas Romam misit commemorat, omnino eum putat hoc sentire quod ueritas habet; quisquis autem quid in eis apertius dicat aduertit, debet habere etiam ista uerba suspecta, quia, etsi gratiam dei, qua Christus uenit in mundum peccatores saluos facere, in sola peccatorum remissione constituat, potest huic sensui uerba ista coaptare dicens ideo eam per singulas horas, per singula momenta et per actus singulos necessariam, ut semper in memoria retinentes et reminiscentes dimissa nobis esse peccata non peccemus ulterius adiuti non aliqua subministratione uirtutis, sed uiribus propriae uoluntatis quid sibi remissione peccatorum praestitum fuerit per actus singulos recordantis. item quoniam solent dicere nobis in eo Christum ad non peccandum praebuisse adiutorium, quia iuste ipse uiuendo iusteque docendo reliquit exemplum, possunt etiam ad hoc ista uerba coaptare, ut dicant per singula momenta, per singulos actus necessariam nobis esse huius modi gratiam, id est ut in omni conuersatione nostra intueamur dominicae conuersationis exemplum. peruidet autem fides uestra a confessione gratiae, de qua quaestio est, quam sit distinguenda ista confessio et tamen obtegi potest istorum ambiguitate uerborum. Sed quid mirum? quandoquidem ipse Pelagius, cum episcopalibus gestis sine ulla recusatione damnauerit eos, qui dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina — ubi putabamus eius de hac re omnes tergiuersationes esse consumptas — damnauerit etiam eos, qui docent gratiam dei secundum merita nostra dari, tamen in libris, quos edidit pro 5 I Tim. 1, 15 24 cf. pag. 84, B sqq. 2 if). litteris C 4 aptius b aduerti* M 6 remissione peccatorum Vd 7 ista uerba b 11 adiutorium M 13 recordantibus V recordantes b 14 in eo nobis M 16 iusteque docendo in ras. M iusteque dicendo b 18 modi om. V 22 ista V 23 quoniamquidem V 26 ubi] si V 27 esse in ras. M libero arbitrio, quorum mentionem facit in epistula, quam Romam misit, nihil aliud sentire monstratur quam id quod damnasse uidebatur. nam gratiam dei et adiutorium, quo adiuuamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit arbitrio aut in lege atque doctrina, ut uidelicet, cum adiuuat deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, reuelando et ostendendo quid fieri debeat adiuuare credatur, non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognouerit faciat. Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus diuina mandata dicit inpleri: possibilitatem, uoluntatem, actionem — possibilitatem scilicet, qua potest homo esse iustus, uoluntatem, qua uult esse iustus, actionem, qua iustus est — horum trium primum, id est possibilitatem datam confitetur a creatore naturae nec esse in nostra potestate, sed eam nos habere, etiamsi nolimus, duo uero reliqua, id est uoluntatem et actionem nostra esse asserit atque ita nobis tribuit, ut nonnisi a nobis esse contendat. denique gratia dei non ista duo, quae nostra omnino uult esse, id est uoluntatem et actionem, sed illam, quae in potestate nostra non est et nobis ex deo est, id est possibilitatem, perhibet adiuuari, tamquam illa quae nostra sunt, hoc est uoluntas et actio, tam sint ualentia ad declinandum a malo et faciendum bonum, ut diuino adiutorio non indigeant, illud uero, quod nobis ex deo est, hoc sit inualidum, id est possibilitas, ut semper gratiae adiuuetur auxilio. Sed ne quis forsitan dicat nos uel non recte intellegere quae loquitur uel maleuolo animo in alium sensum quae non ita dicta sunt uertere, ipsa iam uerba eius accipite. . inquit, \'sic tria ista distinguimus et certum uelut in ordinem 6 I Petr. 3, 11 (cf. Ps. 33, 15; 36, 27) 4 in libero C 6 declinat b faciat om. V 10 distingat C 11 et actionem b 14 confitetur datam C 16 nolumus b 17 nobis ita C 18 esse a nobis ChP gratia* Ch in ista Ch 19 il) nostra C uult omnino TP id est om. P 20 nostra e§t C non om. V 23 uoler.tia m. 1 ChT 28 malinolo CTPb 29 eius uerba b digesta partimur. primo loco posse statuimus, secundo uelle, tertio esse; posse in natura, uelle in arbitrio, esse in effectu locamus. primum illud, id est posse ad deum proprie pertinet, qui illud creaturae suae contulit, duo uero reliqua, hoc est uelle et esse ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii fonte descendunt. ergo in uoluntate et opere bono laus hominis est, immo et hominis et dei, qui ipsius uoluntatis et operis possibilitatem dedit quique ipsam possibilitatem gratiae suae adiuuat semper auxilio; quod uero potest homo uelle bonum atque perficere, solius dei est. potest itaque illud unum esse, etiamsi duo ista non fuerint, ista uero sine illo esse non possunt. itaque liberum mihi est nec uoluntatem bonam habere nec actionem, nullo autem modo possum non habere possibilitatem boni; inest mihi, etiamsi noluero, nec otium sui aliquando in hoc natura recipit. quem nobis sensum exempla aliqua faciant clariorem. quod possumus uidere oculis, nostrum non est, quod uero bene aut male uidemus, hoc nostrum est; quod loqui possumus, dei est, quod uero bene aut male loquimur, nostrum est. et ut generaliter uniuersa complectar: quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est, qui hoc posse donauit, qui hoc posse adiuuat; quod uero bene uel agimus uel loquimur uel cogitamus, nostrum est, quia haec omnia uertere in malum etiam possumus. unde, quod propter calumniam uestram saepe repetendum est, cum dicimus posse hominem esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptae laudamus deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi ulla laudandi hominis occasio, ubi solius dei causa tractatur; non enim de uelle nec de esse, sed tantummodo de eo quod potest esse disseritur\'.