<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="65" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc similiter recapitulando illa paulo attentius uideamus, <lb/>
            quae illum contraria reprobare et anathematizare dixerunt. in <lb n="25"/>
            hoc enim potius tota haeresis ista consistit. exceptis ergo <lb/>
            illis, quae in adulatione nescio cuius uiduae in libris suis <lb/>
            posuisse dictus est, quae ille neque in libris suis esse neque

<note type="footnote">19 I Cor. 15, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 sic <hi rend="italic">Fl V1</hi> 3 in quatuor <hi rend="italic">LULIFFlS</hi> 5 respondet <hi rend="italic">Ll</hi> uidetur <lb/>
            <hi rend="italic">FlVS</hi> 6 ac] et <hi rend="italic">VSd</hi> 7 quodam <hi rend="italic">F</hi> 8 sit <hi rend="italic">om. LUVFFIV; in corrigendis <lb/>
            add</hi>. sit <hi rend="italic">V</hi> 9 rigaque F 10 uel <hi rend="italic">Ll</hi> 12 quod <hi rend="italic">om. U</hi> <lb/>
            15 qui <hi rend="italic">F</hi> omnes eas <hi rend="italic">S</hi> 16 habuit <hi rend="italic">LlFVSd</hi> eum <hi rend="italic">om. F</hi> 20 intentione <lb/>
            <hi rend="italic">LUL1</hi> 26 tota <hi rend="italic">om. FS</hi> haeresi <hi rend="italic">S</hi> ista] tota <hi rend="italic">S</hi> consentit <lb/>
            <hi rend="italic">LULlFl</hi> 28 neque <hi rend="italic">fin.]</hi> r.e <hi rend="italic">Fl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="120"/>
            talia umquam se dixisse respondit et eos qui talia saperent, <lb/>
            non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizauit, <lb/>
            haec sunt, quibus haeresis illius dumeta cotidie <lb/>
            pullulare, immo iam siluescere dolebamus: \'Adam mortalem <lb/>
            factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset. <lb n="5"/>
            quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus <lb/>
            humanum. quod lex sic mittat ad regnum quemadmodum et <lb/>
            euangelium. quod infantes nuper nati in illo statu sint, in <lb/>
            quo Adam fuit ante praeuaricationem. quod neque per <lb/>
            mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur<lb n="10"/>
            neque per resurrectionem Christi omne genus hominum <lb/>
            resurgat. quod infantes, etsi non baptizentur, habeant uitam <lb/>
            aeternam. quod diuites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, <lb/>
            si quid boni uisi fuerint facere, non eis reputetur neque <lb/>
            regnum dei posse habere. quod gratia dei et adiutorium<lb n="15"/>
            non ad singulos actus detur, sed in libero arbitrio sit et in <lb/>
            lege atque doctrina. quod dei gratia secundum merita nostra <lb/>
            detur et propterea et ipsa gratia in hominis sit posita uoluntate, <lb/>
            siue dignus fiat siue indignus. quod filii dei non possunt <lb/>
            uocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti. quod obliuio<lb n="20"/>
            et ignorantia non subiacet peccato, quoniam non eueniant <lb/>
            secundum uoluntatem, sed secundum necessitatem. quod non <lb/>
            sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio dei, quoniam propriam <lb/>
            uoluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid aut non <lb/>
            facere. quod uictoria nostra ex dei non sit adiutorio, sed ex<lb n="25"/>
            libero arbitrio. quod ex illo, quod ait Petrus diuinae nos <lb/>
            esse consortes naturae, consequens sit, ut ita possit esse

<note type="footnote">26 II Petro 1, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 naquam <hi rend="italic">F</hi> se] de FI 2 <hi rend="italic">alt</hi>. tamquam] tamen tamquam <hi rend="italic">LJJLXF</hi> <lb/>
            3 dumeta] dum ea <hi rend="italic">codd. V</hi> quotidie <hi rend="italic">UP</hi> 4 pullare <hi rend="italic">Fl</hi> debeamus <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 5 esset <hi rend="italic">om. S</hi> 6 ipsi <hi rend="italic">F</hi> et <hi rend="italic">om. S</hi> 8 sint] non sunt <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            9 nec <hi rend="italic">F</hi> 11 humanum <hi rend="italic">Fl</hi> 12 in infantes <hi rend="italic">F</hi> hanx <hi rend="italic">L</hi> 14 uisi] <lb/>
            nisi <hi rend="italic">FiS1</hi> reputentur <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> imputetur <hi rend="italic">S</hi> 15 possunt SFVS possint <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            16 a <hi rend="italic">F</hi> 17 nra <hi rend="italic">s. 1. m. 2 Lx</hi> 18 et <hi rend="italic">alt. om. SVd</hi> 19 pont <hi rend="italic">F</hi> possint <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 20 qui <hi rend="italic">F</hi> 21 subiaceant <hi rend="italic">d</hi> subiaceat <hi rend="italic">S</hi> 22 qui <hi rend="italic">F</hi> 25 dei <lb/>
            adiutorio non sit sed <hi rend="italic">L1</hi> 27 esset <hi rend="italic">F</hi> consequentis <hi rend="italic">F</hi> conueniens <hi rend="italic">U</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            anima sine peccato quemadmodum deus\\ hoc enim in undecimo <lb/>
            capitulo libri non quidem habentis auctoris sui titulum, <lb/>
            sed qui perhibetur esse Caelestii his uerbis positum ipse legi: <lb/>
            \'quomodo quispiam\', inquit, \'illius rei consortium suscipit, a <lb/>
            cuius statu et uirtute esse extraneus definitur\'? ideo fratres, <lb n="5"/>
            qui haec obiecerunt, sic eum intellexerunt, tamquam eiusdem <lb/>
            naturae animam et deum et partem dei dixerit animam; sic <lb/>
            enim acceperunt, quod eiusdem status atque uirtutis eam esse <lb/>
            cum deo senserit. in extremo autem obiectorum positum est: <lb/>
            \'quod paenitentibus uenia non detur secundum gratiam et <lb n="10"/>
            misericordiam dei, sed secundum meritum et laborem eorum, <lb/>
            qui per paenitentiam digni fuerint misericordia\'. haec omnia et <lb/>
            si quae argumentationes ad ea confirmanda interpositae sunt <lb/>
            sua negantem et anathematizantem Pelagium iudices approbauerunt <lb/>
            et ideo pronuntiauerunt eum contraria ecclesiasticae <lb n="15"/>
            fidei reprobando et anathematizando damnasse. ac per hoc <lb/>
            quomodolibet ea . Caelestius posuerit aut non posuerit uel <lb/>
            Pelagius senserit aut non senserit, tanta mala tam nouae <lb/>
            huius haeresis illo ecclesiastico iudicio damnata gaudeamus et <lb/>
            deo gratias agamus laudesque dicamus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>