Nunc similiter recapitulando illa paulo attentius uideamus, quae illum contraria reprobare et anathematizare dixerunt. in hoc enim potius tota haeresis ista consistit. exceptis ergo illis, quae in adulatione nescio cuius uiduae in libris suis posuisse dictus est, quae ille neque in libris suis esse neque 19 I Cor. 15, 9 2 sic Fl V1 3 in quatuor LULIFFlS 5 respondet Ll uidetur FlVS 6 ac] et VSd 7 quodam F 8 sit om. LUVFFIV; in corrigendis add . sit V 9 rigaque F 10 uel Ll 12 quod om. U 15 qui F omnes eas S 16 habuit LlFVSd eum om. F 20 intentione LUL1 26 tota om. FS haeresi S ista] tota S consentit LULlFl 28 neque fin.] r.e Fl talia umquam se dixisse respondit et eos qui talia saperent, non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizauit, haec sunt, quibus haeresis illius dumeta cotidie pullulare, immo iam siluescere dolebamus: \'Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset. quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quod lex sic mittat ad regnum quemadmodum et euangelium. quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quod neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quod infantes, etsi non baptizentur, habeant uitam aeternam. quod diuites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non eis reputetur neque regnum dei posse habere. quod gratia dei et adiutorium non ad singulos actus detur, sed in libero arbitrio sit et in lege atque doctrina. quod dei gratia secundum merita nostra detur et propterea et ipsa gratia in hominis sit posita uoluntate, siue dignus fiat siue indignus. quod filii dei non possunt uocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti. quod obliuio et ignorantia non subiacet peccato, quoniam non eueniant secundum uoluntatem, sed secundum necessitatem. quod non sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio dei, quoniam propriam uoluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid aut non facere. quod uictoria nostra ex dei non sit adiutorio, sed ex libero arbitrio. quod ex illo, quod ait Petrus diuinae nos esse consortes naturae, consequens sit, ut ita possit esse 26 II Petro 1, 4 1 naquam F se] de FI 2 alt . tamquam] tamen tamquam LJJLXF 3 dumeta] dum ea codd. V quotidie UP 4 pullare Fl debeamus F 5 esset om. S 6 ipsi F et om. S 8 sint] non sunt F 9 nec F 11 humanum Fl 12 in infantes F hanx L 14 uisi] nisi FiS1 reputentur m. 1 Fl imputetur S 15 possunt SFVS possint d 16 a F 17 nra s. 1. m. 2 Lx 18 et alt. om. SVd 19 pont F possint d 20 qui F 21 subiaceant d subiaceat S 22 qui F 25 dei adiutorio non sit sed L1 27 esset F consequentis F conueniens U anima sine peccato quemadmodum deus\\ hoc enim in undecimo capitulo libri non quidem habentis auctoris sui titulum, sed qui perhibetur esse Caelestii his uerbis positum ipse legi: \'quomodo quispiam\', inquit, \'illius rei consortium suscipit, a cuius statu et uirtute esse extraneus definitur\'? ideo fratres, qui haec obiecerunt, sic eum intellexerunt, tamquam eiusdem naturae animam et deum et partem dei dixerit animam; sic enim acceperunt, quod eiusdem status atque uirtutis eam esse cum deo senserit. in extremo autem obiectorum positum est: \'quod paenitentibus uenia non detur secundum gratiam et misericordiam dei, sed secundum meritum et laborem eorum, qui per paenitentiam digni fuerint misericordia\'. haec omnia et si quae argumentationes ad ea confirmanda interpositae sunt sua negantem et anathematizantem Pelagium iudices approbauerunt et ideo pronuntiauerunt eum contraria ecclesiasticae fidei reprobando et anathematizando damnasse. ac per hoc quomodolibet ea . Caelestius posuerit aut non posuerit uel Pelagius senserit aut non senserit, tanta mala tam nouae huius haeresis illo ecclesiastico iudicio damnata gaudeamus et deo gratias agamus laudesque dicamus.