<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="64" subtype="section" type="textpart"><p>Has ex nomine Caelestii quattuor sententias non sic <lb/>
            approbauerunt episcopi iudices, sicut eas Caelestius sensisse <lb/>
            dicebatur, sed sicut de his respondit Pelagius. uiderunt enim, <lb n="5"/>
            quod aliud sit sine peccato esse, aliud sancte ac iuste uiuere, <lb/>
            sicut etiam ante aduentum Christi quosdam uixisse scriptura <lb/>
            testatur, et quamuis non sit hic ecclesia sine macula et ruga, <lb/>
            tamen eam et lauacro regenerationis ab omni macula rugaque <lb/>
            purgari et eam ita uelle dominum permanere — nam et ita permanebit, <lb n="10"/>
            quia sine macula et ruga utique in aeterna felicitate <lb/>
            regnabit — et quod perpetua uirginitas, quae praecepta non est, <lb/>
            sine dubio plus sit quam coniugalis pudicitia, quae praecepta <lb/>
            est, quamuis in multis uirginitas perseueret, qui tamen non <lb/>
            sunt sine peccato, et quod eas omnes gratias, quas loco uno <lb n="15"/>
            commemorat, habuerit apostolus Paulus. quas tamen eum <lb/>
            dignum fuisse accipere aut non secundum merita, sed <lb/>
            potius secundum praedestinationem aliquo modo intellegere <lb/>
            potuerunt — ipse enim dicit: non sum dignus, uel: non <lb/>
            sum idoneus uocari apostolus — aut eorum intentionem <lb n="20"/>
            subterfugit uerbum, quod Pelagius quemadmodum posuerit <lb/>
            ipse uiderit. haec sunt, in quibus episcopi Pelagium pronuntiauerunt <lb/>
            piis consentire doctrinis. 
</p></div></div></body></text></TEI>