Has ex nomine Caelestii quattuor sententias non sic approbauerunt episcopi iudices, sicut eas Caelestius sensisse dicebatur, sed sicut de his respondit Pelagius. uiderunt enim, quod aliud sit sine peccato esse, aliud sancte ac iuste uiuere, sicut etiam ante aduentum Christi quosdam uixisse scriptura testatur, et quamuis non sit hic ecclesia sine macula et ruga, tamen eam et lauacro regenerationis ab omni macula rugaque purgari et eam ita uelle dominum permanere — nam et ita permanebit, quia sine macula et ruga utique in aeterna felicitate regnabit — et quod perpetua uirginitas, quae praecepta non est, sine dubio plus sit quam coniugalis pudicitia, quae praecepta est, quamuis in multis uirginitas perseueret, qui tamen non sunt sine peccato, et quod eas omnes gratias, quas loco uno commemorat, habuerit apostolus Paulus. quas tamen eum dignum fuisse accipere aut non secundum merita, sed potius secundum praedestinationem aliquo modo intellegere potuerunt — ipse enim dicit: non sum dignus, uel: non sum idoneus uocari apostolus — aut eorum intentionem subterfugit uerbum, quod Pelagius quemadmodum posuerit ipse uiderit. haec sunt, in quibus episcopi Pelagium pronuntiauerunt piis consentire doctrinis.