<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="63" subtype="section" type="textpart"><p>Ex his etiam, quae Caelestium dixisse uel scripsisse <lb/>
            , tamquam dogmata discipuli eius sunt obiecta Pelagio, sua <lb/>
            quaedam et ipse cognouit, sed aliter se quam obiciebantur <lb/>
            sensisse respondit. hinc est illud, \'quod ante aduentum Christi <lb/>
            uixerunt quidam sancte ac iuste\'; Caelestius autem dixisse<lb n="15"/>
            perhibebatur \'quod sine peccato fuerint\'. item obiectum est <lb/>
            dixisse Caelestium \'ecclesiam esse sine macula et ruga\'; <lb/>
            Pelagius autem dixit \'dictum a se quidem, sed ita, quoniam <lb/>
            lauacro ab omni macula et ruga purgatur ecclesia, quam <lb/>
            uelit dominus ita permanere\'. item illud dictum a Caelestio<lb n="20"/>
            \'quoniam plus faciamus quam in lege et euangelio iussum <lb/>
            est\'; Pelagius autem \'de uirginitate hoc se dixisse\' respondit, <lb/>
            de qua Paulus dicit: praeceptum domini non habeo\'. <lb/>
            item obiectum est affirmare Caelestium \'unumquemque hominem <lb/>
            posse habere omnes uirtutes et gratias\', ac sic auferri diuersitatem<lb n="25"/>
            gratiarum, quam apostolus docet; Pelagius autem <lb/>
            respondit &lt;non se auferre gratiarum diuersitatem, sed dicere

<note type="footnote">9 cf. Cor. 15, 54 23 I Cor. 7, 25 </note>

<note type="footnote"> 2 uidebitur <hi rend="italic">V2Sl</hi> esae <hi rend="italic">LLaFFaV</hi> 4 tunc <hi rend="italic">VJSI</hi> 5 aptius Z1 <lb/>
            suo <hi rend="italic">Ll</hi> 7 nec] haec <hi rend="italic">V</hi> tamen] mihi <hi rend="italic">F</hi> 8 assecuti <hi rend="italic">FV2</hi> assequi-, <lb/>
            turi <hi rend="italic">8</hi> sunt <hi rend="italic">FVxSd</hi> 9 an quando <hi rend="italic">ex</hi> antequam <hi rend="italic">F</hi> 11 hiis <hi rend="italic">LFF1</hi> <lb/>
            iis <hi rend="italic">d</hi> 13 ipsa <hi rend="italic">P</hi> a se <hi rend="italic">LUVFFlP m. 1</hi> obiciebatur <hi rend="italic">LULxllS</hi> afficiebantur <lb/>
            <hi rend="italic">V2</hi> 14 illum F Christi aduentum <hi rend="italic">S</hi> 18 quidem (e <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) Flf1</hi> sed] si <hi rend="italic">F</hi> 19 quam] quia <hi rend="italic">FVzS1</hi> 22 hec F <hi rend="italic">om. VSd</hi> <lb/>
            23 dominij d1 <hi rend="italic">L</hi> dei <hi rend="italic">U</hi> dici <hi rend="italic">I/o</hi> 25 si <hi rend="italic">m</hi>. 1 Fl 26 apli\' <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="119"/>
            donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, <lb/>
            sicut Paulo apostolo donauit\'. 
</p></div></div></body></text></TEI>