Ex his etiam, quae Caelestium dixisse uel scripsisse , tamquam dogmata discipuli eius sunt obiecta Pelagio, sua quaedam et ipse cognouit, sed aliter se quam obiciebantur sensisse respondit. hinc est illud, \'quod ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte ac iuste\'; Caelestius autem dixisse perhibebatur \'quod sine peccato fuerint\'. item obiectum est dixisse Caelestium \'ecclesiam esse sine macula et ruga\'; Pelagius autem dixit \'dictum a se quidem, sed ita, quoniam lauacro ab omni macula et ruga purgatur ecclesia, quam uelit dominus ita permanere\'. item illud dictum a Caelestio \'quoniam plus faciamus quam in lege et euangelio iussum est\'; Pelagius autem \'de uirginitate hoc se dixisse\' respondit, de qua Paulus dicit: praeceptum domini non habeo\'. item obiectum est affirmare Caelestium \'unumquemque hominem posse habere omnes uirtutes et gratias\', ac sic auferri diuersitatem gratiarum, quam apostolus docet; Pelagius autem respondit