<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="62" subtype="section" type="textpart"><p>Ista haeresis cum plurimos decepisset et fratres, quos <lb/>
            non deceperat, conturbaret, Caelestius quidam talia sentiens <lb/>
            ad iudicium Carthaginensis ecclesiae perductus episcoporum<lb n="20"/>
            sententia condemnatus est. deinde post aliquot annos Pelagio, <lb/>
            qui magister eius perhiberetur, cum ista haeresis fuisset <lb/>
            obiecta, ad episcopale iudicium etiam ipse peruenit recitatisque <lb/>
            omnibus quae in libello contra eum dato Heros et <lb/>
            Lazarus episcopi Galli posuerant illis quidem absentibus et<lb n="25"/>
            de aegritudine unius eorum excusantibus Pelagium ad omnia <lb/>
            respondentem quattuordecim episcopi prouinciae Palaestinae

<note type="footnote"> 3 Rom. 7, 25 6 I Cor. 15, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 quibuscumque <hi rend="italic">UVcl</hi> 2 sed <hi rend="italic">UV2d:</hi> uel <hi rend="italic">LTJFFlPV</hi> 4 disputant <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 5 <hi rend="italic">conantur S</hi> christianae fidei firmamentum (fundamentum S) <lb/>
            euertere <hi rend="italic">VScl</hi> firmatum <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 8 etiam <hi rend="italic">S</hi> 9 denegant <hi rend="italic">S</hi> 11 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> 12 hec F 13 possumus <hi rend="italic">LULlFFlV3</hi> 14 conuersus <lb/>
            <hi rend="italic">L\'F m. 1</hi> 15 esse <hi rend="italic">om. F</hi> 16 actuum <hi rend="italic">m. 1 Ll</hi> 20 cartaginonsis <lb/>
            <hi rend="italic">I.,\'FF\'</hi> 21 pelagius <hi rend="italic">F</hi> 23 etiam <hi rend="italic">om. F</hi> 24 &amp; <hi rend="italic">L</hi> circa <hi rend="italic">L\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            secundum responsiones eius alienum a peruersitate huius <lb/>
            haeresis pronuntiarunt, eam tamen haeresim sine ulla dubitatione <lb/>
            damnantes. approbauerunt enim secundum quod ille ad <lb/>
            ea quae obiecta sunt respondebat: \'adiuuari hominem per legis <lb/>
            scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est: legem in <lb n="5"/>
            adiutorium dedit illis\'. non tamen ex hoc eandem legis <lb/>
            scientiam illam dei gratiam esse iudicauerunt, de qua scriptum <lb/>
            est: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia <lb/>
            dei per Iesum Christum dominum nostrum, nec ideo <lb/>
            dixisse Pelagium \'omnes uoluntate sua regi, ut non eos <lb n="10"/>
            regeret deus; respondit enim hoc se dixisse propter liberum <lb/>
            arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona, hominem uero <lb/>
            peccantem ipsum esse in culpa quasi liberi arbitrii. approba-. <lb/>
            uerunt etiam (iniquis et peccatoribus in die iudicii non esse <lb/>
            parcendum, sed aeternis eos ignibus puniendos\', quoniam hoc <lb n="15"/>
            se ille secundum euangelium dixisse respondit, ubi scriptum <lb/>
            est: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in <lb/>
            uitam aeternam. non autem dixerat omnes peccatores ad <lb/>
            aeternum pertinere supplicium, ut merito contra apostolum <lb/>
            dixisse uideretur, qui quosdam saluos ait futuros, sic tamen <lb n="20"/>
            quasi per ignem. \'regnum caelorum\' ideo approbauerunt <lb/>
            \'etiam in ueteri testamento esse promissum\', quoniam testimonium <lb/>
            dedit de propheta Daniele, ubi dictum est: et accipient <lb/>
            sancti regnum altissimi, hoc loco uetus testamentum <lb/>
            intellegentes ab illo appellatum non illud solum quod factum <lb n="25"/>
            est in monte Sina, sed scripturas omnes canonicas ante aduentum <lb/>
            domini ministratas. \'posse\' autem \'hominem esse sine peccato,

<note type="footnote"> 5 Es. 8, 20 8 Roro. 7, 24. 25 17 Matth. 25, 46 20 I Cor. <lb/>
            3, 15 23 Dan. 7, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 eius <hi rend="italic">om. m. 1 Ll</hi> 3 quae <hi rend="italic">LUL*FlVS</hi> qd <hi rend="italic">F</hi> 4 obiecta <hi rend="italic">ex</hi> oblita <lb/>
            <hi rend="italic">.m. 2 F</hi> respondeat <hi rend="italic">F</hi> 5 ad non] a domino <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 6 eadem <lb/>
            legis scientia <hi rend="italic">LUL!FFI VS</hi> 7 iudicauerunt] approbauerunt <hi rend="italic">V!Sld</hi> <lb/>
            11 hec <hi rend="italic">Ft V</hi> 12 uero] non <hi rend="italic">IJF1 m. 1</hi> 13 approbarunt <hi rend="italic">Vd</hi> 15 hec <lb/>
            <hi rend="italic">LlSVl</hi> 16 ille <hi rend="italic">m. 2 add. Ll</hi> 19 ut <hi rend="italic">om. Fl</hi> 21 quasi] ait <hi rend="italic">LULlFFlV</hi> <lb/>
            22 et <hi rend="italic">FlV2</hi> uetere <hi rend="italic">d</hi> 27 administratas <hi rend="italic">VS</hi></note> <lb/>
             
<pb n="118"/>
            si uelit\', non sic approbatum est, quomodo ab illo in libro <lb/>
            suo positum uidebatur, tamquam hoc in sola potestate esset <lb/>
            hominis per liberum arbitrium — hoc quippe arguebatur sensisse <lb/>
            dicendo \'si uelit\' — sed quomodo nunc ipse respondit, <lb/>
            immo quomodo id breuius et apertius iudices episcopi sua<lb n="5"/>
            interlocutione commemorauerunt, hominem cum adiutorio dei <lb/>
            et gratia posse esse sine peccato. nec tamen definitum est, <lb/>
            quando istam perfectionem sancti assecuturi sint, utrum in <lb/>
            corpore mortis huius an quando absorbebitur mors in uictoriam. <lb/>
            <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>