Ista haeresis cum plurimos decepisset et fratres, quos non deceperat, conturbaret, Caelestius quidam talia sentiens ad iudicium Carthaginensis ecclesiae perductus episcoporum sententia condemnatus est. deinde post aliquot annos Pelagio, qui magister eius perhiberetur, cum ista haeresis fuisset obiecta, ad episcopale iudicium etiam ipse peruenit recitatisque omnibus quae in libello contra eum dato Heros et Lazarus episcopi Galli posuerant illis quidem absentibus et de aegritudine unius eorum excusantibus Pelagium ad omnia respondentem quattuordecim episcopi prouinciae Palaestinae 3 Rom. 7, 25 6 I Cor. 15, 21 1 quibuscumque UVcl 2 sed UV2d: uel LTJFFlPV 4 disputant S 5 conantur S christianae fidei firmamentum (fundamentum S) euertere VScl firmatum m. 1 F 8 etiam S 9 denegant S 11 est om. m. 1 F 12 hec F 13 possumus LULlFFlV3 14 conuersus L\'F m. 1 15 esse om. F 16 actuum m. 1 Ll 20 cartaginonsis I.,\'FF\' 21 pelagius F 23 etiam om. F 24 & L circa L\' secundum responsiones eius alienum a peruersitate huius haeresis pronuntiarunt, eam tamen haeresim sine ulla dubitatione damnantes. approbauerunt enim secundum quod ille ad ea quae obiecta sunt respondebat: \'adiuuari hominem per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est: legem in adiutorium dedit illis\'. non tamen ex hoc eandem legis scientiam illam dei gratiam esse iudicauerunt, de qua scriptum est: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, nec ideo dixisse Pelagium \'omnes uoluntate sua regi, ut non eos regeret deus; respondit enim hoc se dixisse propter liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona, hominem uero peccantem ipsum esse in culpa quasi liberi arbitrii. approba-. uerunt etiam (iniquis et peccatoribus in die iudicii non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus puniendos\', quoniam hoc se ille secundum euangelium dixisse respondit, ubi scriptum est: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam. non autem dixerat omnes peccatores ad aeternum pertinere supplicium, ut merito contra apostolum dixisse uideretur, qui quosdam saluos ait futuros, sic tamen quasi per ignem. \'regnum caelorum\' ideo approbauerunt \'etiam in ueteri testamento esse promissum\', quoniam testimonium dedit de propheta Daniele, ubi dictum est: et accipient sancti regnum altissimi, hoc loco uetus testamentum intellegentes ab illo appellatum non illud solum quod factum est in monte Sina, sed scripturas omnes canonicas ante aduentum domini ministratas. \'posse\' autem \'hominem esse sine peccato, 5 Es. 8, 20 8 Roro. 7, 24. 25 17 Matth. 25, 46 20 I Cor. 3, 15 23 Dan. 7, 18 1 eius om. m. 1 Ll 3 quae LUL*FlVS qd F 4 obiecta ex oblita .m. 2 F respondeat F 5 ad non] a domino m. 1 F 6 eadem legis scientia LUL!FFI VS 7 iudicauerunt] approbauerunt V!Sld 11 hec Ft V 12 uero] non IJF1 m. 1 13 approbarunt Vd 15 hec LlSVl 16 ille m. 2 add. Ll 19 ut om. Fl 21 quasi] ait LULlFFlV 22 et FlV2 uetere d 27 administratas VS si uelit\', non sic approbatum est, quomodo ab illo in libro suo positum uidebatur, tamquam hoc in sola potestate esset hominis per liberum arbitrium — hoc quippe arguebatur sensisse dicendo \'si uelit\' — sed quomodo nunc ipse respondit, immo quomodo id breuius et apertius iudices episcopi sua interlocutione commemorauerunt, hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato. nec tamen definitum est, quando istam perfectionem sancti assecuturi sint, utrum in corpore mortis huius an quando absorbebitur mors in uictoriam.