Quoniam necesse erat impleri quod praedixit apostolus Paulus: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis, post ueteres haereses etiam modo 22 I Cor. 11, 19 1 breuiter quomodo 8 quod clarum est apud homines parenthesis loco S 3 et F 5 Cap. XXXVI LiP Capitulum FFl Cap. XXII, in mg . 35 S 6 quoniam m. 2 P,V2Sd: quotiens LULlFV quociens Fl quoties m. 1 P persecutionibus FV ZSt 7 praesentibus LTJLXFFXV monachii Fl 8 fidei om. codd. VS; cf. cap. XX 10 sce tn. 1 F 12 piis add. m. 2 in spat. uac. F 13 Pelagius om. LUFFlVS 14 procc pter om. Ll ecc ce L ecclesie U 16 pseta L praesenti Ll 17 uidemus m. 1 F 18 enim om. Fi V 22 h\'es est F 23 haereses multas .(multas om. F 1) etiam modo haeresis non sqq. codd.; V in textu haec uerba omittit, adnotat autem: multas etiam modo haeresis, addendum: orta est aut aliquid simile; S in textu: multae enim modo haereses, adnotat; adde inuentae sunt uel quid simile; scripsi inlata est: inuecta etiam modo haeresis est d Engelbrecht ĮJrop.: post uet. haer. multas ecce iam oritur sqq . 8* haeresis non ab episcopis seu presbyteris uel quibusque clericis, sed a quibusdam ueluti monachis, quae contra dei gratiam, quae nobis est per Iesum Christum dominum nostrum, tamquam defendendo liberum arbitrium disputaret et conaretur euertere christianae fidei firmamentum, de quo scriptum est: per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, et in actibus nostris dei adiutorium denegaret dicendo, ut non peccemus impleamusque iustitiam, posse sufficere naturam humanam, quae condita est cum libero arbitrio, eamque esse dei gratiam, quia sic conditi sumus, ut hoc uoluntate possimus, et quod adiutorium legis mandatorumque suorum dedit et quod ad se conuersis peccata praeterita ignoscit. in his solis esse dei gratiam deputandam, non in adiutorio nostrorum actuum singulorum; posse enim hominem esse sine peccato et mandata dei facile custodire, si uelit.