<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="61" subtype="section" type="textpart"><p>Quoniam necesse erat impleri quod praedixit apostolus <lb/>
            Paulus: oportet et haereses esse, ut probati manifesti <lb/>
            fiant in uobis, post ueteres haereses &lt;inlata est&gt; etiam modo

<note type="footnote"> 22 I Cor. 11, 19 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 breuiter quomodo 8 quod clarum est apud homines <hi rend="italic">parenthesis loco S</hi> <lb/>
            3 et <hi rend="italic">F</hi> 5 Cap. XXXVI <hi rend="italic">LiP</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> Cap. XXII, <hi rend="italic">in mg</hi>. 35 <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            6 quoniam <hi rend="italic">m. 2 P,V2Sd:</hi> quotiens <hi rend="italic">LULlFV</hi> quociens <hi rend="italic">Fl</hi> quoties <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 P</hi> persecutionibus <hi rend="italic">FV ZSt</hi> 7 praesentibus <hi rend="italic">LTJLXFFXV</hi> monachii <lb/>
            Fl 8 fidei <hi rend="italic">om. codd. VS; cf. cap. XX</hi> 10 sce <hi rend="italic">tn. 1 F</hi> <lb/>
            12 piis <hi rend="italic">add. m. 2 in spat. uac. F</hi> 13 Pelagius <hi rend="italic">om. LUFFlVS</hi> 14 procc <lb/>
            <lb/>
            pter <hi rend="italic">om. Ll</hi> ecc ce<hi rend="italic">L</hi> ecclesie <hi rend="italic">U</hi> 16 pseta <hi rend="italic">L</hi> praesenti <hi rend="italic">Ll</hi> 17 uidemus <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 18 enim <hi rend="italic">om. Fi V</hi> 22 h\'es est F 23 haereses multas <lb/>
            .(multas <hi rend="italic">om. F 1)</hi> etiam modo haeresis non <hi rend="italic">sqq. codd.; V in textu haec uerba <lb/>
            omittit, adnotat autem:</hi> multas etiam modo haeresis, addendum: orta est <lb/>
            aut aliquid simile; <hi rend="italic">S in textu:</hi> multae enim modo haereses, <hi rend="italic">adnotat;</hi> adde <lb/>
            inuentae sunt uel quid simile; <hi rend="italic">scripsi</hi> inlata est: inuecta etiam modo haeresis <lb/>
            est <hi rend="italic">d Engelbrecht ĮJrop.:</hi> post uet. haer. multas ecce iam oritur <hi rend="italic">sqq</hi>. </note>

<note type="footnote"> 8* </note> <lb/>
             
<pb n="116"/>
            haeresis non ab episcopis seu presbyteris uel quibusque clericis, <lb/>
            sed a quibusdam ueluti monachis, quae contra dei <lb/>
            gratiam, quae nobis est per Iesum Christum dominum <lb/>
            nostrum, tamquam defendendo liberum arbitrium disputaret <lb/>
            et conaretur euertere christianae fidei firmamentum, de quo<lb n="5"/>
            scriptum est: per unum hominem mors et per unum hominem <lb/>
            resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam <lb/>
            omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, <lb/>
            et in actibus nostris dei adiutorium denegaret dicendo, <lb/>
            ut non peccemus impleamusque iustitiam, posse sufficere<lb n="10"/>
            naturam humanam, quae condita est cum libero arbitrio, <lb/>
            eamque esse dei gratiam, quia sic conditi sumus, ut hoc <lb/>
            uoluntate possimus, et quod adiutorium legis mandatorumque <lb/>
            suorum dedit et quod ad se conuersis peccata praeterita ignoscit. <lb/>
            in his solis esse dei gratiam deputandam, non in adiutorio <lb n="15"/>
            nostrorum actuum singulorum; posse enim hominem <lb/>
            esse sine peccato et mandata dei facile custodire, si uelit. 
</p></div><div n="62" subtype="section" type="textpart"><p>Ista haeresis cum plurimos decepisset et fratres, quos <lb/>
            non deceperat, conturbaret, Caelestius quidam talia sentiens <lb/>
            ad iudicium Carthaginensis ecclesiae perductus episcoporum<lb n="20"/>
            sententia condemnatus est. deinde post aliquot annos Pelagio, <lb/>
            qui magister eius perhiberetur, cum ista haeresis fuisset <lb/>
            obiecta, ad episcopale iudicium etiam ipse peruenit recitatisque <lb/>
            omnibus quae in libello contra eum dato Heros et <lb/>
            Lazarus episcopi Galli posuerant illis quidem absentibus et<lb n="25"/>
            de aegritudine unius eorum excusantibus Pelagium ad omnia <lb/>
            respondentem quattuordecim episcopi prouinciae Palaestinae

<note type="footnote"> 3 Rom. 7, 25 6 I Cor. 15, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 quibuscumque <hi rend="italic">UVcl</hi> 2 sed <hi rend="italic">UV2d:</hi> uel <hi rend="italic">LTJFFlPV</hi> 4 disputant <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 5 <hi rend="italic">conantur S</hi> christianae fidei firmamentum (fundamentum S) <lb/>
            euertere <hi rend="italic">VScl</hi> firmatum <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 8 etiam <hi rend="italic">S</hi> 9 denegant <hi rend="italic">S</hi> 11 est <lb/>
            <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> 12 hec F 13 possumus <hi rend="italic">LULlFFlV3</hi> 14 conuersus <lb/>
            <hi rend="italic">L\'F m. 1</hi> 15 esse <hi rend="italic">om. F</hi> 16 actuum <hi rend="italic">m. 1 Ll</hi> 20 cartaginonsis <lb/>
            <hi rend="italic">I.,\'FF\'</hi> 21 pelagius <hi rend="italic">F</hi> 23 etiam <hi rend="italic">om. F</hi> 24 &amp; <hi rend="italic">L</hi> circa <hi rend="italic">L\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            secundum responsiones eius alienum a peruersitate huius <lb/>
            haeresis pronuntiarunt, eam tamen haeresim sine ulla dubitatione <lb/>
            damnantes. approbauerunt enim secundum quod ille ad <lb/>
            ea quae obiecta sunt respondebat: \'adiuuari hominem per legis <lb/>
            scientiam ad non peccandum, sicut scriptum est: legem in <lb n="5"/>
            adiutorium dedit illis\'. non tamen ex hoc eandem legis <lb/>
            scientiam illam dei gratiam esse iudicauerunt, de qua scriptum <lb/>
            est: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia <lb/>
            dei per Iesum Christum dominum nostrum, nec ideo <lb/>
            dixisse Pelagium \'omnes uoluntate sua regi, ut non eos <lb n="10"/>
            regeret deus; respondit enim hoc se dixisse propter liberum <lb/>
            arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona, hominem uero <lb/>
            peccantem ipsum esse in culpa quasi liberi arbitrii. approba-. <lb/>
            uerunt etiam (iniquis et peccatoribus in die iudicii non esse <lb/>
            parcendum, sed aeternis eos ignibus puniendos\', quoniam hoc <lb n="15"/>
            se ille secundum euangelium dixisse respondit, ubi scriptum <lb/>
            est: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in <lb/>
            uitam aeternam. non autem dixerat omnes peccatores ad <lb/>
            aeternum pertinere supplicium, ut merito contra apostolum <lb/>
            dixisse uideretur, qui quosdam saluos ait futuros, sic tamen <lb n="20"/>
            quasi per ignem. \'regnum caelorum\' ideo approbauerunt <lb/>
            \'etiam in ueteri testamento esse promissum\', quoniam testimonium <lb/>
            dedit de propheta Daniele, ubi dictum est: et accipient <lb/>
            sancti regnum altissimi, hoc loco uetus testamentum <lb/>
            intellegentes ab illo appellatum non illud solum quod factum <lb n="25"/>
            est in monte Sina, sed scripturas omnes canonicas ante aduentum <lb/>
            domini ministratas. \'posse\' autem \'hominem esse sine peccato,

<note type="footnote"> 5 Es. 8, 20 8 Roro. 7, 24. 25 17 Matth. 25, 46 20 I Cor. <lb/>
            3, 15 23 Dan. 7, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 eius <hi rend="italic">om. m. 1 Ll</hi> 3 quae <hi rend="italic">LUL*FlVS</hi> qd <hi rend="italic">F</hi> 4 obiecta <hi rend="italic">ex</hi> oblita <lb/>
            <hi rend="italic">.m. 2 F</hi> respondeat <hi rend="italic">F</hi> 5 ad non] a domino <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 6 eadem <lb/>
            legis scientia <hi rend="italic">LUL!FFI VS</hi> 7 iudicauerunt] approbauerunt <hi rend="italic">V!Sld</hi> <lb/>
            11 hec <hi rend="italic">Ft V</hi> 12 uero] non <hi rend="italic">IJF1 m. 1</hi> 13 approbarunt <hi rend="italic">Vd</hi> 15 hec <lb/>
            <hi rend="italic">LlSVl</hi> 16 ille <hi rend="italic">m. 2 add. Ll</hi> 19 ut <hi rend="italic">om. Fl</hi> 21 quasi] ait <hi rend="italic">LULlFFlV</hi> <lb/>
            22 et <hi rend="italic">FlV2</hi> uetere <hi rend="italic">d</hi> 27 administratas <hi rend="italic">VS</hi></note> <lb/>
             
<pb n="118"/>
            si uelit\', non sic approbatum est, quomodo ab illo in libro <lb/>
            suo positum uidebatur, tamquam hoc in sola potestate esset <lb/>
            hominis per liberum arbitrium — hoc quippe arguebatur sensisse <lb/>
            dicendo \'si uelit\' — sed quomodo nunc ipse respondit, <lb/>
            immo quomodo id breuius et apertius iudices episcopi sua<lb n="5"/>
            interlocutione commemorauerunt, hominem cum adiutorio dei <lb/>
            et gratia posse esse sine peccato. nec tamen definitum est, <lb/>
            quando istam perfectionem sancti assecuturi sint, utrum in <lb/>
            corpore mortis huius an quando absorbebitur mors in uictoriam. <lb/>
            <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="63" subtype="section" type="textpart"><p>Ex his etiam, quae Caelestium dixisse uel scripsisse <lb/>
            , tamquam dogmata discipuli eius sunt obiecta Pelagio, sua <lb/>
            quaedam et ipse cognouit, sed aliter se quam obiciebantur <lb/>
            sensisse respondit. hinc est illud, \'quod ante aduentum Christi <lb/>
            uixerunt quidam sancte ac iuste\'; Caelestius autem dixisse<lb n="15"/>
            perhibebatur \'quod sine peccato fuerint\'. item obiectum est <lb/>
            dixisse Caelestium \'ecclesiam esse sine macula et ruga\'; <lb/>
            Pelagius autem dixit \'dictum a se quidem, sed ita, quoniam <lb/>
            lauacro ab omni macula et ruga purgatur ecclesia, quam <lb/>
            uelit dominus ita permanere\'. item illud dictum a Caelestio<lb n="20"/>
            \'quoniam plus faciamus quam in lege et euangelio iussum <lb/>
            est\'; Pelagius autem \'de uirginitate hoc se dixisse\' respondit, <lb/>
            de qua Paulus dicit: praeceptum domini non habeo\'. <lb/>
            item obiectum est affirmare Caelestium \'unumquemque hominem <lb/>
            posse habere omnes uirtutes et gratias\', ac sic auferri diuersitatem<lb n="25"/>
            gratiarum, quam apostolus docet; Pelagius autem <lb/>
            respondit &lt;non se auferre gratiarum diuersitatem, sed dicere

<note type="footnote">9 cf. Cor. 15, 54 23 I Cor. 7, 25 </note>

<note type="footnote"> 2 uidebitur <hi rend="italic">V2Sl</hi> esae <hi rend="italic">LLaFFaV</hi> 4 tunc <hi rend="italic">VJSI</hi> 5 aptius Z1 <lb/>
            suo <hi rend="italic">Ll</hi> 7 nec] haec <hi rend="italic">V</hi> tamen] mihi <hi rend="italic">F</hi> 8 assecuti <hi rend="italic">FV2</hi> assequi-, <lb/>
            turi <hi rend="italic">8</hi> sunt <hi rend="italic">FVxSd</hi> 9 an quando <hi rend="italic">ex</hi> antequam <hi rend="italic">F</hi> 11 hiis <hi rend="italic">LFF1</hi> <lb/>
            iis <hi rend="italic">d</hi> 13 ipsa <hi rend="italic">P</hi> a se <hi rend="italic">LUVFFlP m. 1</hi> obiciebatur <hi rend="italic">LULxllS</hi> afficiebantur <lb/>
            <hi rend="italic">V2</hi> 14 illum F Christi aduentum <hi rend="italic">S</hi> 18 quidem (e <lb/>
            <hi rend="italic">corr.) Flf1</hi> sed] si <hi rend="italic">F</hi> 19 quam] quia <hi rend="italic">FVzS1</hi> 22 hec F <hi rend="italic">om. VSd</hi> <lb/>
            23 dominij d1 <hi rend="italic">L</hi> dei <hi rend="italic">U</hi> dici <hi rend="italic">I/o</hi> 25 si <hi rend="italic">m</hi>. 1 Fl 26 apli\' <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="119"/>
            donare deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, <lb/>
            sicut Paulo apostolo donauit\'. 
</p></div><div n="64" subtype="section" type="textpart"><p>Has ex nomine Caelestii quattuor sententias non sic <lb/>
            approbauerunt episcopi iudices, sicut eas Caelestius sensisse <lb/>
            dicebatur, sed sicut de his respondit Pelagius. uiderunt enim, <lb n="5"/>
            quod aliud sit sine peccato esse, aliud sancte ac iuste uiuere, <lb/>
            sicut etiam ante aduentum Christi quosdam uixisse scriptura <lb/>
            testatur, et quamuis non sit hic ecclesia sine macula et ruga, <lb/>
            tamen eam et lauacro regenerationis ab omni macula rugaque <lb/>
            purgari et eam ita uelle dominum permanere — nam et ita permanebit, <lb n="10"/>
            quia sine macula et ruga utique in aeterna felicitate <lb/>
            regnabit — et quod perpetua uirginitas, quae praecepta non est, <lb/>
            sine dubio plus sit quam coniugalis pudicitia, quae praecepta <lb/>
            est, quamuis in multis uirginitas perseueret, qui tamen non <lb/>
            sunt sine peccato, et quod eas omnes gratias, quas loco uno <lb n="15"/>
            commemorat, habuerit apostolus Paulus. quas tamen eum <lb/>
            dignum fuisse accipere aut non secundum merita, sed <lb/>
            potius secundum praedestinationem aliquo modo intellegere <lb/>
            potuerunt — ipse enim dicit: non sum dignus, uel: non <lb/>
            sum idoneus uocari apostolus — aut eorum intentionem <lb n="20"/>
            subterfugit uerbum, quod Pelagius quemadmodum posuerit <lb/>
            ipse uiderit. haec sunt, in quibus episcopi Pelagium pronuntiauerunt <lb/>
            piis consentire doctrinis. 
</p></div><div n="65" subtype="section" type="textpart"><p>Nunc similiter recapitulando illa paulo attentius uideamus, <lb/>
            quae illum contraria reprobare et anathematizare dixerunt. in <lb n="25"/>
            hoc enim potius tota haeresis ista consistit. exceptis ergo <lb/>
            illis, quae in adulatione nescio cuius uiduae in libris suis <lb/>
            posuisse dictus est, quae ille neque in libris suis esse neque

<note type="footnote">19 I Cor. 15, 9 </note>

<note type="footnote"> 2 sic <hi rend="italic">Fl V1</hi> 3 in quatuor <hi rend="italic">LULIFFlS</hi> 5 respondet <hi rend="italic">Ll</hi> uidetur <lb/>
            <hi rend="italic">FlVS</hi> 6 ac] et <hi rend="italic">VSd</hi> 7 quodam <hi rend="italic">F</hi> 8 sit <hi rend="italic">om. LUVFFIV; in corrigendis <lb/>
            add</hi>. sit <hi rend="italic">V</hi> 9 rigaque F 10 uel <hi rend="italic">Ll</hi> 12 quod <hi rend="italic">om. U</hi> <lb/>
            15 qui <hi rend="italic">F</hi> omnes eas <hi rend="italic">S</hi> 16 habuit <hi rend="italic">LlFVSd</hi> eum <hi rend="italic">om. F</hi> 20 intentione <lb/>
            <hi rend="italic">LUL1</hi> 26 tota <hi rend="italic">om. FS</hi> haeresi <hi rend="italic">S</hi> ista] tota <hi rend="italic">S</hi> consentit <lb/>
            <hi rend="italic">LULlFl</hi> 28 neque <hi rend="italic">fin.]</hi> r.e <hi rend="italic">Fl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="120"/>
            talia umquam se dixisse respondit et eos qui talia saperent, <lb/>
            non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizauit, <lb/>
            haec sunt, quibus haeresis illius dumeta cotidie <lb/>
            pullulare, immo iam siluescere dolebamus: \'Adam mortalem <lb/>
            factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset. <lb n="5"/>
            quod peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus <lb/>
            humanum. quod lex sic mittat ad regnum quemadmodum et <lb/>
            euangelium. quod infantes nuper nati in illo statu sint, in <lb/>
            quo Adam fuit ante praeuaricationem. quod neque per <lb/>
            mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur<lb n="10"/>
            neque per resurrectionem Christi omne genus hominum <lb/>
            resurgat. quod infantes, etsi non baptizentur, habeant uitam <lb/>
            aeternam. quod diuites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, <lb/>
            si quid boni uisi fuerint facere, non eis reputetur neque <lb/>
            regnum dei posse habere. quod gratia dei et adiutorium<lb n="15"/>
            non ad singulos actus detur, sed in libero arbitrio sit et in <lb/>
            lege atque doctrina. quod dei gratia secundum merita nostra <lb/>
            detur et propterea et ipsa gratia in hominis sit posita uoluntate, <lb/>
            siue dignus fiat siue indignus. quod filii dei non possunt <lb/>
            uocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti. quod obliuio<lb n="20"/>
            et ignorantia non subiacet peccato, quoniam non eueniant <lb/>
            secundum uoluntatem, sed secundum necessitatem. quod non <lb/>
            sit liberum arbitrium, si indigeat auxilio dei, quoniam propriam <lb/>
            uoluntatem habeat unusquisque aut facere aliquid aut non <lb/>
            facere. quod uictoria nostra ex dei non sit adiutorio, sed ex<lb n="25"/>
            libero arbitrio. quod ex illo, quod ait Petrus diuinae nos <lb/>
            esse consortes naturae, consequens sit, ut ita possit esse

<note type="footnote">26 II Petro 1, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 naquam <hi rend="italic">F</hi> se] de FI 2 <hi rend="italic">alt</hi>. tamquam] tamen tamquam <hi rend="italic">LJJLXF</hi> <lb/>
            3 dumeta] dum ea <hi rend="italic">codd. V</hi> quotidie <hi rend="italic">UP</hi> 4 pullare <hi rend="italic">Fl</hi> debeamus <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 5 esset <hi rend="italic">om. S</hi> 6 ipsi <hi rend="italic">F</hi> et <hi rend="italic">om. S</hi> 8 sint] non sunt <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            9 nec <hi rend="italic">F</hi> 11 humanum <hi rend="italic">Fl</hi> 12 in infantes <hi rend="italic">F</hi> hanx <hi rend="italic">L</hi> 14 uisi] <lb/>
            nisi <hi rend="italic">FiS1</hi> reputentur <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> imputetur <hi rend="italic">S</hi> 15 possunt SFVS possint <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            16 a <hi rend="italic">F</hi> 17 nra <hi rend="italic">s. 1. m. 2 Lx</hi> 18 et <hi rend="italic">alt. om. SVd</hi> 19 pont <hi rend="italic">F</hi> possint <lb/>
            <hi rend="italic">d</hi> 20 qui <hi rend="italic">F</hi> 21 subiaceant <hi rend="italic">d</hi> subiaceat <hi rend="italic">S</hi> 22 qui <hi rend="italic">F</hi> 25 dei <lb/>
            adiutorio non sit sed <hi rend="italic">L1</hi> 27 esset <hi rend="italic">F</hi> consequentis <hi rend="italic">F</hi> conueniens <hi rend="italic">U</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            anima sine peccato quemadmodum deus\\ hoc enim in undecimo <lb/>
            capitulo libri non quidem habentis auctoris sui titulum, <lb/>
            sed qui perhibetur esse Caelestii his uerbis positum ipse legi: <lb/>
            \'quomodo quispiam\', inquit, \'illius rei consortium suscipit, a <lb/>
            cuius statu et uirtute esse extraneus definitur\'? ideo fratres, <lb n="5"/>
            qui haec obiecerunt, sic eum intellexerunt, tamquam eiusdem <lb/>
            naturae animam et deum et partem dei dixerit animam; sic <lb/>
            enim acceperunt, quod eiusdem status atque uirtutis eam esse <lb/>
            cum deo senserit. in extremo autem obiectorum positum est: <lb/>
            \'quod paenitentibus uenia non detur secundum gratiam et <lb n="10"/>
            misericordiam dei, sed secundum meritum et laborem eorum, <lb/>
            qui per paenitentiam digni fuerint misericordia\'. haec omnia et <lb/>
            si quae argumentationes ad ea confirmanda interpositae sunt <lb/>
            sua negantem et anathematizantem Pelagium iudices approbauerunt <lb/>
            et ideo pronuntiauerunt eum contraria ecclesiasticae <lb n="15"/>
            fidei reprobando et anathematizando damnasse. ac per hoc <lb/>
            quomodolibet ea . Caelestius posuerit aut non posuerit uel <lb/>
            Pelagius senserit aut non senserit, tanta mala tam nouae <lb/>
            huius haeresis illo ecclesiastico iudicio damnata gaudeamus et <lb/>
            deo gratias agamus laudesque dicamus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>