<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="35" unit="altchapter"/> Haec est illius iudicii postrema sententia. <lb n="5"/>
            synodus dixit: nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus <lb/>
            praesentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis <lb/>
            consentit, contraria uero ecclesiae fidei reprobat et anathematizat, <lb/>
            communionis ecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur\'. <lb/>
            duo quaedam satis perspicua de Pelagio monacho sancti episcopi <lb n="10"/>
            iudices suae sententiae breuitate complexi sunt: unum <lb/>
            quidem, piis eum consentire doctrinis, alterum autem, eccle <lb/>
            siae fidei reprobare et anathematizare contraria. Pelagius <lb/>
            propter haec duo communionis ecclesiasticae et catholicae <lb/>
            pronuntiatus est. quibus ergo uerbis eius interim, quantum <lb n="15"/>
            homines in praesentia de manifestis iudicare potuerunt, utrumque <lb/>
            claruerit omnia breuiter recapitulando uideamus. in his <lb/>
            enim sibi obiectis, quae sua non esse respondit, dictus est <lb/>
            reprobare et anathematizare contraria. breuiter ergo totam <lb/>
            istam causam ita, si possumus, colligamus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>