Haec est illius iudicii postrema sententia. synodus dixit: nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus praesentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis consentit, contraria uero ecclesiae fidei reprobat et anathematizat, communionis ecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur\'. duo quaedam satis perspicua de Pelagio monacho sancti episcopi iudices suae sententiae breuitate complexi sunt: unum quidem, piis eum consentire doctrinis, alterum autem, eccle siae fidei reprobare et anathematizare contraria. Pelagius propter haec duo communionis ecclesiasticae et catholicae pronuntiatus est. quibus ergo uerbis eius interim, quantum homines in praesentia de manifestis iudicare potuerunt, utrumque claruerit omnia breuiter recapitulando uideamus. in his enim sibi obiectis, quae sua non esse respondit, dictus est reprobare et anathematizare contraria. breuiter ergo totam istam causam ita, si possumus, colligamus.