Denique in eo libro, ubi illa capitula Pelagius scripsit, huic positioni, qua dixit omnes uoluntate propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti\', subiecit aliquid de testimonio scripturarum. quo satis appareat non se sibi hominem regendum debere committere. ait enim de hoc ipso in sapientia Salomonis: sum quidem et ego mortalis homo, similis omnium, ex genere terreno illius qui prior finctus est et cetera usque ad eum capituli finem, ubi legitur: unus ergo omnibus introitus ad uitam et similis exitus. propter hoc optaui, et datus est mihi sensus, et inuocaui, et uenit in me spiritus sapientiae. nonne luce clarius apparet, quemadmodum iste considerata miseria fragilitatis humanae non est ausus se regendum sibi committere, sed optauit, et datus est ei sensus, de quo dicit apostolus: nos autem sensum domini habemus, et inuocauit, et uenit in eum spiritus sapientiae? hoc enim spiritu, non uiribus propriae uoluntatis reguntur et aguntur qui filii sunt dei. 4 Rom. 8, 14 8 Ps. 58, 11 15 Sap. 7, 1 17 Sap. 7, 6. 7 23 I Cor. 2, 16 25 Rom. 8, 14 1 ideo] ideo TJ deo LUFlP a deo (a m. 2 add.) F, VSd autem] enim Fl 2 aliquid ipse VSd 3 apostolusj amplius F 6 agendum m. 1 F agenda F51 agendo S commendent V 7 adiutum m. 1 F esse om. VS 8 dubitat S 9 ei U 10 eo] illo FlPSVd 11 positioni] pro omni U. m. 1 F propositioni LiP 12 aliud U 14 in om. FPVSd 16 fictus P factus S 18 et propter LULtFIP 20 appareret F 22 comittere Ll Nam et illud, quod posuit de psalmo in eodem capitulorum libro, ut quasi probaret omnes uoluntate propria regi\': dilexit maledictum et ueniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo, quis nesciat hoc uitium esse non naturae, sicut eam condidit deus, sed uoluntatis humanae, quae recessit a deo? uerumtamen si non maledictionem dilexisset et uoluisset benedictionem et in hoc ipso uoluntatem suam diuina gratia negaret adiutam, ingratus atque inpius sibi regendus dimitteretur, ut sine rectore deo praecipitatus non se a se ipso regi potuisse poenis experiretur. sic etiam in illo testimonio, quod in eodem libro eidem titulo subdidit: apposuit tibi aquam et ignem; ad quod uis porrige manum tuam; ante hominem bonum et malum, uita et mors; quod placuerit ei, dabitur illi, manifestum est, quod, si ad ignem manum mittit et malum ac mors ei placet, uoluntas id hominis operatur; si autem bonum et uitam diligit, non solum uoluntas id agit, sed diuinitus adiuuatur. sufficit enim sibi oculus ad non uidendum, hoc est ad tenebras; ad uidendum uero lumine suo non sibi sufficit, nisi illi extrinsecus adiutorium clari luminis praebeatur. absit autem ut hi qui secundum propositum uocati sunt, quos praesciuit et praedestinauit conformes imaginis filii sui, suo, ut pereant, desiderio dimittantur. hoc enim patiuntur uasa irae, quae perfecta sunt ad perditionem, in quorum etiam ipsa perditione notas facit deus diuitias gloriae suae in uasa misericordiae suae. propter hoc enim, cum dixisset: deus 3 Ps. 108, 17 12 Eccli. 15, 16. 17 20 Rom. 8, 28. 29 23 Ilom. 9, 22. 23 26 Ps. 58, 11 5 esse om. F non leg. ante uitium in u .4 S 6 uerumptamen F1 om. m. 1 P dilexisset maledictionem FVSd 7 noluisset P 8 ad uitam LIFFI Y atque] sine FV inpiu»] ipsius Fl 9 regendum LtF\'l m. 1 12 quoduis S 14 placuit FVS ei om. S dabunt U ipdtfiP (m. 2 exp. et in mg . manifestum add.) Fl 16 id uoluntas FSVd e§t hominis Fl 19 uero 119 L ille m. 1 P 20 hii LFl 21 eunt (m. 2 add.) Fl sunt sancti V1 23 demittantur V permittantur S 26 deus om . F\' meus misericordia eius praeueniet me, continuo subiecit: deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis. illis ergo fit quod scriptum est: tradidit illos deus in desideria cordis eorum; non autem fit praedestinatis, quos regit spiritus dei, quoniam non inanis est uox eorum: ne tradas me, domine, a desiderio meo peccatori, quandoquidem et contra ipsa desideria sic oratum est, ut diceretur: aufer a me concupiscentias uentris et desiderium concubitus ne apprehendat me. praestat hoc deus illis quos subditos regit, non autem illis qui se idoneos ad se ipsos regendos putant et praefidenti ceruice propriae uoluntatis illum dedignantur habere rectorem. Quae cum ita sint, filii dei qui hoc nouerunt et se dei spiritu regi et agi gratulantur quomodo moueri potuerunt, cum audirent uel legerent a Pelagio scriptum omnes uoluntate propria regi et suo desiderio unumquemque dimitti? et tamen quia interrogatus ab episcopis quid mali sonarent illa uerba persensit responditque hoc se dixisse propter liberum arbitrium, continuo subiciens \'cui deus adiutor est eligenti bona; homo uero peccans ipse in culpa est quasi liberi arbitrii\', hanc quoque sententiam pii iudices approbantes quam incaute uel quo sensu illa in libro eius uerba sint posita considerare uel quaerere noluerunt, sufficere existimantes ita eum confessum esse liberum arbitrium, ut eligenti bona deus esset adiutor, peccans uero ipse esset in culpa ad hoc sibi sufficiente propria uoluntate. ac per hoc deus regit, quibus adiutor est 3 Rom. 1, 24 5 Ps. 139, 9 7 Eccli. 23, 5. 6 1 meus om. codd, VS 2 demonstrauit LULIFl VSd mihi om. LFl m. 1 in om. UDFFl VSP tn. 2 meis om. V 3 fit] sit LULIFI V2 4 sit V2 sic S 5 inanis non S uox] uxor U 6 a om. FV 7 contra] supra Ll super P 8 desideria S 9 apprehendant S quos-illis om. S 10 illi\' LL1 11 piosidenti PSV 13 mouerunt L1 14 moneri LLxFlV2 non moueri coni. S 17 quia om. P 20 ct quasi LL1FF1PVS; cf. pag. 56, 12 21 quoque] ergo U 22 sit U 25 ipse om. FVSd sufficiente sibi P sufficere LULlF1 eligentibus bona; et ideo bene regunt quicquid regunt, quoniam ipsi reguntur a bono. Item recitatum est quod in libro suo Pelagius posuit \'in die iudicii iniquis et peccatoribus non esse parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos\'. quod ideo fratres mouerat, ut obiciendum putaretur, quod ita dictum est, tamquam omnes peccatores aeterno essent supplicio puniendi non eis exceptis qui fundamentum habent Christum, quamuis superaedificent ligna, fenum, stipulam, de quibus dicit apostolus: si cuius opus exustum fuerit, detrimentum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. sed cum respondisset Pelagius \'hoc secundum euangelium se dixisse, ubi dicitur de peccatoribus: isti ibunt in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam>, nullo modo potuit christianis iudicibus euangelica et dominica displicere sententia nescientibus quid in uerbis de libro Pelagii prolatis mouerit fratres, qui disputationes eius uel discipulorum eius audire consuerunt, quando his absentibus, qui libellum contra Pelagium sancto episcopo Eulogio dederunt, nullus urgebat, ut peccatores per ignem saluandos a peccatoribus aeterno supplicio puniendis aliqua exceptione distingueret et eo modo intellegentibus iudicibus cur fuerit illud obiectum, si nollet distinguere, merito culparetur. Quod autem addidit Pelagius: et si quis aliter credit, Origenista est\\ hoc acceperunt iudices, quod re uera in Origene dignissime detestatur ecclesia. id est, quod etiam illi, quos dominus dicit aeterno supplicio puniendos, et ipse zabulus 8 cf. I Cor. 3, 11. 12 9 I Cor. 3, 15 13 Matth. 25, 46 1 regit (bis) FV2 2 capitulum quartum incipit feliciter U cap. III LLaS 4 esset FV2 pacendum V 5 que F2 adeo S 8 superhedificant LU 12 se dixisse om. U 13 isti] illi d 17 uel om. m. 1 F 18 consueuerunt LIPV hiis L 20 saluandi codd. S 22 nollent Lt 23 distingueret (exp. m. 2) F 24 et] ut LULxFl 26 testatur m. 1 F id cst] idfi Fidem VS quod om. Ll 27 diabolus d atque angeli eius post tempus licet prolixum purgati liberabuntur a poenis et sanctis cum deo regnantibus societate beatitudinis adhaerebunt. hoc ergo synodus dixit \'alienum non esse ab ecclesia\\ non secundum Pelagium, sed potius secundum euangelium, quod tales iniqui et peccatores aeternis ignibus exurentur, quales tali supplicio dignos iudicat euangelium, et quod detestabiliter cum Origene sentiat quisquis dixerit aliquando eorum finiri posse supplicium, quod dominus dixit aeternum. de illis uero peccatoribus, quos dicit apostolus exusto eorum opere tamquam per ignem saluos futuros, quoniam nihil Pelagio de his euidenter obiectum est, nihil iudicauerunt. quapropter qui dicit iniquos et peccatores, quos aeterno supplicio ueritas damnat, aliquando inde posse liberari, non inconuenienter eum Pelagius Origenistam uocat; sed rursus qui nullum peccatorem in dei iudicio misericordia dignum existimat quod uult ei nomen imponat, dum tamen et hunc errorem ecclesiastica ueritate non recipi intellegat; iudicium enim sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam.