<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>Postea etiam de libro Caelestii capitula sibi obiecta in <lb/>
            eadem chartula multa congessit neque his interuallis, quae <lb/>
            continent gesta, duas responsiones, quibus eadem capitula <lb/>
            anathematizauit, sed unam simul omnibus subdidit. quod<lb n="25"/>
            studio breuitatis factum putarem, nisi plurimum ad id quod <lb/>
            nos mouet interesse perspicerem. ita enim clausit: \'iterum dico

<note type="footnote"> 2 nec <hi rend="italic">Z1</hi> 7 iste F illa <hi rend="italic">om. LTJLlFFl</hi> 9 eis qQi\\&gt;Qş <hi rend="italic">U</hi> ade <lb/>
            ade F ad.eadem <hi rend="italic">Fl</hi> 10 ipsam <hi rend="italic">FFl</hi> ita <hi rend="italic">om. F</hi> , testimonium <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 14 attramcnti <hi rend="italic">LL1</hi> uiramenti <hi rend="italic">F</hi> 15 nec <hi rend="italic">alt.]</hi> ne <hi rend="italic">S</hi> ipl <hi rend="italic">L</hi> ipsi <lb/>
            <hi rend="italic">UL]FFlVSP m. 1</hi> 17 charta] cata <hi rend="italic">L</hi> curata <hi rend="italic">L1</hi> usquequo F 18 curreret <lb/>
            P non putaretur <hi rend="italic">VS</hi> non esse (al deest particula non) Sl <lb/>
            20 obiectae <hi rend="italic">om. U</hi> eius] ei <hi rend="italic">codd. S</hi> approbatae S anathematizare <lb/>
            atque dampnare <hi rend="italic">U</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> obiecta <hi rend="italic">sequitur:</hi> nec ei probare <lb/>
            fuissent <hi rend="italic">(m</hi>. 2 <hi rend="italic">s. l. add</hi>. uacat) <hi rend="italic">Ll</hi> 23 nec <hi rend="italic">Ll</hi> 25 una <hi rend="italic">codd</hi>. unam <lb/>
            <hi rend="italic">V1sd</hi> qui <hi rend="italic">Fl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="113"/>
            quoniam ista et secundum eorum testimonium non sunt mea. <lb/>
            pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo; quae autem mea <lb/>
            esse confessus sum, haec recte me dicere affirmo; quae autem <lb/>
            dixi mea non esse secundum iudicium sanctae ecclesiae reprobo <lb/>
            anathema dicens omni contrauenienti sanctae et catholicae <lb n="5"/>
            ecclesiae doctrinis, similiter et his qui falsa fingentes nobis <lb/>
            calumniam commouerunt\'. hunc ultimum uersum non habent <lb/>
            gesta; sed nihil ad rem de qua solliciti esse debemus. sint <lb/>
            enim prorsus anathema et hi qui falsa fingentes eis calumniam <lb/>
            commouerunt. sed cum primum legi: \'quae autem dixi mea <lb n="10"/>
            non esse secundum iudicium sanctae ecclesiae (reprobo) factum <lb/>
            illud esse iudicium ecclesiae&gt; nesciens, quoniam hic tacitum <lb/>
            est et gesta non legeram, nihil aliud existimaui quam eum <lb/>
            fuisse pollicitum hoc se de his sensurum esse capitulis, quod <lb/>
            ecclesia iam non iudicasset, sed quandoque iudicaret, et ea <lb n="15"/>
            se reprobaturum, quae illa non iam reprobasset, sed quandoque <lb/>
            reprobaret, ut ad hoc pertineret etiam quod adiunxit <lb/>
            \'anathema dicens omni contrauenienti uel contradicenti sanctae <lb/>
            catholicae ecclesiae doctrinis\'. uerum autem, ut gesta testantur, <lb/>
            iam de his ecclesiasticum iudicium ab episcopis quattuordecim <lb n="20"/>
            factum erat, secundum quod iudicium se dixit ista omnia <lb/>
            reprobare et anathema dicere his qui talia sentiendo contra <lb/>
            iudicium ueniunt, quod iam factum fuisse gesta indicant. iam <lb/>
            enim dixerant iudices: quid ad haec quae lecta sunt capitula <lb/>
            dicit praesens Pelagius monachus? haec enim reprobat sancta <lb n="25"/>
            synodus et sancta dei catholica ecclesia\'. sed hoc qui nesciunt <lb/>
            et istam chartam legunt, putant aliquid illorum licite posse

<note type="footnote"> 1 mea] in ea F 3 hoc <hi rend="italic">L1F</hi> 4 secundum] scelerum <hi rend="italic">U</hi> 5 omne F <lb/>
            6 que <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> fingentes] fiet gentes <hi rend="italic">LLxFl m. 1</hi> nobis] eis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            7 calumpniam <hi rend="italic">UFF1</hi> 11 reprobo-ecclesiae <hi rend="italic">om. codd. VS</hi> <lb/>
            12 hinc <hi rend="italic">F</hi>. 14 esse <hi rend="italic">om. FS</hi> 16 iam illa <hi rend="italic">U</hi> iam non <hi rend="italic">Pd</hi> iam <lb/>
            <hi rend="italic">om. UV</hi> reprobaret <hi rend="italic">LULlFFlV</hi> 17 ad hoc pertineret] hec pertinent <lb/>
            <hi rend="italic">Fl</hi> huc pertinent <hi rend="italic">S</hi> se pertinent etiam <hi rend="italic">V2</hi> quae SV2 adiuxit <lb/>
            Fl adiungit <hi rend="italic">S</hi> 18 se dicente <hi rend="italic">codd. VS</hi> dicere V1 19 autem] <lb/>
            tamen <hi rend="italic">S</hi> 23 iudicant <hi rend="italic">FlV2</hi> 24 leta <hi rend="italic">U</hi> 27 cã-rå <hi rend="italic">L</hi> creaturam <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            creatam <hi rend="italic">Lx</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 8 </note> <lb/>
             
<pb n="114"/>
            defendi, tamquam non fuerit iudicatum catholicae contrarium <lb/>
            esse doctrinae paratumque se Pelagius dixerit id de his rebus <lb/>
            sapere, quod ecclesia non iudicauit, sed iudicauerit. non itaque <lb/>
            sic scripsit in ea de qua nunc agimus chartula, ut cognosceretur <lb/>
            quod habet gestorum fides, omnia scilicet illa dogmata, quibus<lb n="5"/>
            eadem haeresis proserpebat et contentiosa conualescebat audacia, <lb/>
            ecclesiastico iudicio praesidentibus quattuordecim episcopis <lb/>
            esse damnata. quam rem si, ut est, innotescere timuit, se <lb/>
            potius corrigat quam nostrae licet serae uigilantiae qualicumque <lb/>
            succenseat. si autem hoc eum timuisse falsum est et<lb n="10"/>
            sicut homines suspicamur, ignoscat, dum tamen ea quae gestis, <lb/>
            quibus auditus est, anathematizata et reprobata sunt de cetero <lb/>
            oppugnet, ne parcendo illis non solum haec antea credidisse, <lb/>
            sed credere uideatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>