<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Est et aliud quod silere non debeo. in chartula <lb/>
            defensionis suae, quam mihi per quendam Charum nostrum <lb/>
            Hipponensem ciuem, orientalem autem diaconum misit, fecit <lb/>
            aliquid, quod aliter se habeat, quam gestis episcopalibus continetur. <lb/>
            quod autem habent gesta, longe melius est ac firmius <lb n="10"/>
            et omnino enodatius pro catholica ueritate contra illius haeresis <lb/>
            pestem. nam cum eandem chartulam legerem, priusquam ad <lb/>
            nos gesta uenissent, nesciebam &lt;eum&gt; ea ipsa uerba posuisse, <lb/>
            quibus cum sibi adesset usus est in iudicio; pauca enim et <lb/>
            non multum aliter se habent, de quibus non nimis curo. <lb n="15"/>
            
</p><p><milestone n="33" unit="altchapter"/>Moleste autem ferebam, quod aliquarum sententiarum <lb/>
            Caelestii, quas eum gestis anathematizasse perspicuum <lb/>
            est, seruasse sibi defensionem potest uideri. nam earum <lb/>
            quasdam suas negauit esse tantummodo dicens pro eis non se <lb/>
            debere satisfactionem, anathematizare autem in eadem chartula <lb n="20"/>
            noluit. quae istae sunt: Adam mortalem esse factum, qui <lb/>
            siue peccaret siue non peccaret, esset moriturus. quod peccatum <lb/>
            Adae solum ipsum nocuerit et non genus humanum. quod lex <lb/>
            sic mittat ad regnum caelorum quemadmodum et euangelium. <lb/>
            quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo fuit Adam

<note type="footnote"> 21 cf. contra Iulianum Pelag. I 5, 19 (XLIV 653 M.) </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 contraria S</hi> 2 non] nec Z1 4 et etiarn IJ <hi rend="italic">potuerit U poūit</hi> <lb/>
            Fl posuerit F2/S\' 6 Cap. XXXIII <hi rend="italic">LXP</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> Cap. XX, <hi rend="italic">in rng</hi>. <lb/>
            32 <hi rend="italic">S</hi> Ast <hi rend="italic">F</hi> et <hi rend="italic">om. LULIFIP</hi> quod silere] qui si lege <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            7 carum <hi rend="italic">UDFFl</hi> nostrum] numerum <hi rend="italic">U</hi> uestrum <hi rend="italic">FV2Sl</hi> 9 continere <lb/>
            <hi rend="italic">U</hi> continetur (tur <hi rend="italic">corr.) Fl</hi> 10 gesta <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> atque <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            12 pestis S 13 eum <hi rend="italic">ex coni. Engelbrecht</hi> 14 cum] eum <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            ibi <hi rend="italic">S</hi> 16 Cap. XXXIIII <hi rend="italic">Lip, in mg. 33 S</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> 17 perapicum <lb/>
            X1 19 quaedam sua <hi rend="italic">LULlFFlVS</hi> dicens tantummodo <lb/>
            <hi rend="italic">FVSd</hi> 21 <hi rend="italic">uoluit m. 1 P, FVS</hi> quij quod <hi rend="italic">FlV2Sl</hi> 23 qui <hi rend="italic">m. 1 F</hi> <lb/>
            25 in <hi rend="italic">alt. om. LLtFFI</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="112"/>
            ante praeuaricationem. quod neque per mortem uel praeuaricationem <lb/>
            Adae omne genus humanum moriatur neque per <lb/>
            resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. infantes, <lb/>
            etiamsi non baptizentur, habere uitam aeternam. <lb/>
            diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntiauerint, si quid boni<lb n="5"/>
            uidentur facere, non illis reputari neque habituros illos regnum <lb/>
            caelorum\'. ad ista quippe in chartula illa ita respondit: \'haec <lb/>
            omnia secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt <lb/>
            nec pro eis debeo satisfactionem&gt;. in gestis autem ad eadem <lb/>
            ipsa ita locutus est: \'secundum ipsorum testimonium a me<lb n="10"/>
            dicta non sunt. pro quibus ego satisfacere non debeo; sed <lb/>
            tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo eos qui <lb/>
            sic tenent aut aliquando tenuerunt\'. cur ergo non ita et in <lb/>
            illa chartula scriptum est? non multum, ut opinor. atramenti <lb/>
            nec litterarum nec morae nec ipsius chartulae, si ita fieret,<lb n="15"/>
            impenderetur. sed quis non credat id fuisse procuratum, ut <lb/>
            tamquam pro gestorum illorum breuiatione ista charta usquequaque <lb/>
            discurreret? ubi putaretur non esse ablatam quamlibet <lb/>
            earum sententiarum defendendi licentiam, quod ei tantummodo <lb/>
            obiectae nec eius probatae fuissent, non tamen anathematizatae<lb n="20"/>
            atque damnatae. 
</p></div></div></body></text></TEI>