<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/> Quomodo igitur credi potest Pelagium — si <lb/>
            tamen haec epistola eius est - et dei gratiam, quae neque natura <lb/>
            est cum libero arbitrio neque legis scientia neque tantum<lb n="25"/>
            remissio peccatorum, sed ea quae in singulis nostris est <lb/>
            actibus necessaria, ueraciter fuisse confessum et ueraciter

<note type="footnote"> 10 cf. Gal. 5, 17 15 Matth. 6, 12 16 I Ioh. 3, 2 18 Rom. <lb/>
            7, 23 19 I Cor. 15, 55 </note>

<note type="footnote">1 q F 2 utque <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> 4 quod-peccato <hi rend="italic">add. m2 in mg. Fl</hi> <lb/>
            qui <hi rend="italic">FV2</hi> 5 dei <hi rend="italic">om. Fl</hi> 7 dei (i <hi rend="italic">add. m. 2) F</hi> 8 uideretur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            9 iuuante <hi rend="italic">Fl 10</hi> diffinitum <hi rend="italic">LUL1</hi> 11 concupiscentie <hi rend="italic">FFl</hi> concupiscentiae <lb/>
            <hi rend="italic">VS</hi> 13 hominum] luminum <hi rend="italic">V</hi> 17 oppugnantibus <hi rend="italic">pro</hi> a pugn. <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> 18 uidefoo <hi rend="italic">U</hi> 21 quid <hi rend="italic">m. 1 F</hi> inter <hi rend="italic">alt. om. F</hi> catholicos <lb/>
            ipsos <hi rend="italic">S</hi> 22 fortasseJ pacifice <hi rend="italic">V</hi> 23 Cap. XXXII <hi rend="italic">LXP</hi> Capitulum <lb/>
            <hi rend="italic">FFl</hi> Cap. XX, <hi rend="italic">in mg. 31 S</hi> 24 nec <hi rend="italic">TJ</hi> 25 nec <hi rend="italic">(bis) IJ</hi> 27 necessario <hi rend="italic">F</hi></note> <lb/>
             
<pb n="111"/>
            anathematizasse quisquis contra ista sentiret, quando in epistola <lb/>
            sua et facilitatem posuit non peccandi, de qua nulla in <lb/>
            hoc iudicio quaestio fuit, quasi iudicibus etiam de hoc uerbo <lb/>
            placuerit, et gratiam dei non posuit, quam confitendo et <lb/>
            addendo poenam ecclesiasticae damnationis euasit? <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Est et aliud quod silere non debeo. in chartula <lb/>
            defensionis suae, quam mihi per quendam Charum nostrum <lb/>
            Hipponensem ciuem, orientalem autem diaconum misit, fecit <lb/>
            aliquid, quod aliter se habeat, quam gestis episcopalibus continetur. <lb/>
            quod autem habent gesta, longe melius est ac firmius <lb n="10"/>
            et omnino enodatius pro catholica ueritate contra illius haeresis <lb/>
            pestem. nam cum eandem chartulam legerem, priusquam ad <lb/>
            nos gesta uenissent, nesciebam &lt;eum&gt; ea ipsa uerba posuisse, <lb/>
            quibus cum sibi adesset usus est in iudicio; pauca enim et <lb/>
            non multum aliter se habent, de quibus non nimis curo. <lb n="15"/>
            
</p><p><milestone n="33" unit="altchapter"/>Moleste autem ferebam, quod aliquarum sententiarum <lb/>
            Caelestii, quas eum gestis anathematizasse perspicuum <lb/>
            est, seruasse sibi defensionem potest uideri. nam earum <lb/>
            quasdam suas negauit esse tantummodo dicens pro eis non se <lb/>
            debere satisfactionem, anathematizare autem in eadem chartula <lb n="20"/>
            noluit. quae istae sunt: Adam mortalem esse factum, qui <lb/>
            siue peccaret siue non peccaret, esset moriturus. quod peccatum <lb/>
            Adae solum ipsum nocuerit et non genus humanum. quod lex <lb/>
            sic mittat ad regnum caelorum quemadmodum et euangelium. <lb/>
            quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo fuit Adam

<note type="footnote"> 21 cf. contra Iulianum Pelag. I 5, 19 (XLIV 653 M.) </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 contraria S</hi> 2 non] nec Z1 4 et etiarn IJ <hi rend="italic">potuerit U poūit</hi> <lb/>
            Fl posuerit F2/S\' 6 Cap. XXXIII <hi rend="italic">LXP</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> Cap. XX, <hi rend="italic">in rng</hi>. <lb/>
            32 <hi rend="italic">S</hi> Ast <hi rend="italic">F</hi> et <hi rend="italic">om. LULIFIP</hi> quod silere] qui si lege <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            7 carum <hi rend="italic">UDFFl</hi> nostrum] numerum <hi rend="italic">U</hi> uestrum <hi rend="italic">FV2Sl</hi> 9 continere <lb/>
            <hi rend="italic">U</hi> continetur (tur <hi rend="italic">corr.) Fl</hi> 10 gesta <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> atque <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            12 pestis S 13 eum <hi rend="italic">ex coni. Engelbrecht</hi> 14 cum] eum <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            ibi <hi rend="italic">S</hi> 16 Cap. XXXIIII <hi rend="italic">Lip, in mg. 33 S</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> 17 perapicum <lb/>
            X1 19 quaedam sua <hi rend="italic">LULlFFlVS</hi> dicens tantummodo <lb/>
            <hi rend="italic">FVSd</hi> 21 <hi rend="italic">uoluit m. 1 P, FVS</hi> quij quod <hi rend="italic">FlV2Sl</hi> 23 qui <hi rend="italic">m. 1 F</hi> <lb/>
            25 in <hi rend="italic">alt. om. LLtFFI</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="112"/>
            ante praeuaricationem. quod neque per mortem uel praeuaricationem <lb/>
            Adae omne genus humanum moriatur neque per <lb/>
            resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat. infantes, <lb/>
            etiamsi non baptizentur, habere uitam aeternam. <lb/>
            diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntiauerint, si quid boni<lb n="5"/>
            uidentur facere, non illis reputari neque habituros illos regnum <lb/>
            caelorum\'. ad ista quippe in chartula illa ita respondit: \'haec <lb/>
            omnia secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt <lb/>
            nec pro eis debeo satisfactionem&gt;. in gestis autem ad eadem <lb/>
            ipsa ita locutus est: \'secundum ipsorum testimonium a me<lb n="10"/>
            dicta non sunt. pro quibus ego satisfacere non debeo; sed <lb/>
            tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo eos qui <lb/>
            sic tenent aut aliquando tenuerunt\'. cur ergo non ita et in <lb/>
            illa chartula scriptum est? non multum, ut opinor. atramenti <lb/>
            nec litterarum nec morae nec ipsius chartulae, si ita fieret,<lb n="15"/>
            impenderetur. sed quis non credat id fuisse procuratum, ut <lb/>
            tamquam pro gestorum illorum breuiatione ista charta usquequaque <lb/>
            discurreret? ubi putaretur non esse ablatam quamlibet <lb/>
            earum sententiarum defendendi licentiam, quod ei tantummodo <lb/>
            obiectae nec eius probatae fuissent, non tamen anathematizatae<lb n="20"/>
            atque damnatae. 
</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p>Postea etiam de libro Caelestii capitula sibi obiecta in <lb/>
            eadem chartula multa congessit neque his interuallis, quae <lb/>
            continent gesta, duas responsiones, quibus eadem capitula <lb/>
            anathematizauit, sed unam simul omnibus subdidit. quod<lb n="25"/>
            studio breuitatis factum putarem, nisi plurimum ad id quod <lb/>
            nos mouet interesse perspicerem. ita enim clausit: \'iterum dico

<note type="footnote"> 2 nec <hi rend="italic">Z1</hi> 7 iste F illa <hi rend="italic">om. LTJLlFFl</hi> 9 eis qQi\\&gt;Qş <hi rend="italic">U</hi> ade <lb/>
            ade F ad.eadem <hi rend="italic">Fl</hi> 10 ipsam <hi rend="italic">FFl</hi> ita <hi rend="italic">om. F</hi> , testimonium <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 14 attramcnti <hi rend="italic">LL1</hi> uiramenti <hi rend="italic">F</hi> 15 nec <hi rend="italic">alt.]</hi> ne <hi rend="italic">S</hi> ipl <hi rend="italic">L</hi> ipsi <lb/>
            <hi rend="italic">UL]FFlVSP m. 1</hi> 17 charta] cata <hi rend="italic">L</hi> curata <hi rend="italic">L1</hi> usquequo F 18 curreret <lb/>
            P non putaretur <hi rend="italic">VS</hi> non esse (al deest particula non) Sl <lb/>
            20 obiectae <hi rend="italic">om. U</hi> eius] ei <hi rend="italic">codd. S</hi> approbatae S anathematizare <lb/>
            atque dampnare <hi rend="italic">U</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> obiecta <hi rend="italic">sequitur:</hi> nec ei probare <lb/>
            fuissent <hi rend="italic">(m</hi>. 2 <hi rend="italic">s. l. add</hi>. uacat) <hi rend="italic">Ll</hi> 23 nec <hi rend="italic">Ll</hi> 25 una <hi rend="italic">codd</hi>. unam <lb/>
            <hi rend="italic">V1sd</hi> qui <hi rend="italic">Fl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="113"/>
            quoniam ista et secundum eorum testimonium non sunt mea. <lb/>
            pro quibus, ut dixi, satisfactionem non debeo; quae autem mea <lb/>
            esse confessus sum, haec recte me dicere affirmo; quae autem <lb/>
            dixi mea non esse secundum iudicium sanctae ecclesiae reprobo <lb/>
            anathema dicens omni contrauenienti sanctae et catholicae <lb n="5"/>
            ecclesiae doctrinis, similiter et his qui falsa fingentes nobis <lb/>
            calumniam commouerunt\'. hunc ultimum uersum non habent <lb/>
            gesta; sed nihil ad rem de qua solliciti esse debemus. sint <lb/>
            enim prorsus anathema et hi qui falsa fingentes eis calumniam <lb/>
            commouerunt. sed cum primum legi: \'quae autem dixi mea <lb n="10"/>
            non esse secundum iudicium sanctae ecclesiae (reprobo) factum <lb/>
            illud esse iudicium ecclesiae&gt; nesciens, quoniam hic tacitum <lb/>
            est et gesta non legeram, nihil aliud existimaui quam eum <lb/>
            fuisse pollicitum hoc se de his sensurum esse capitulis, quod <lb/>
            ecclesia iam non iudicasset, sed quandoque iudicaret, et ea <lb n="15"/>
            se reprobaturum, quae illa non iam reprobasset, sed quandoque <lb/>
            reprobaret, ut ad hoc pertineret etiam quod adiunxit <lb/>
            \'anathema dicens omni contrauenienti uel contradicenti sanctae <lb/>
            catholicae ecclesiae doctrinis\'. uerum autem, ut gesta testantur, <lb/>
            iam de his ecclesiasticum iudicium ab episcopis quattuordecim <lb n="20"/>
            factum erat, secundum quod iudicium se dixit ista omnia <lb/>
            reprobare et anathema dicere his qui talia sentiendo contra <lb/>
            iudicium ueniunt, quod iam factum fuisse gesta indicant. iam <lb/>
            enim dixerant iudices: quid ad haec quae lecta sunt capitula <lb/>
            dicit praesens Pelagius monachus? haec enim reprobat sancta <lb n="25"/>
            synodus et sancta dei catholica ecclesia\'. sed hoc qui nesciunt <lb/>
            et istam chartam legunt, putant aliquid illorum licite posse

<note type="footnote"> 1 mea] in ea F 3 hoc <hi rend="italic">L1F</hi> 4 secundum] scelerum <hi rend="italic">U</hi> 5 omne F <lb/>
            6 que <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> fingentes] fiet gentes <hi rend="italic">LLxFl m. 1</hi> nobis] eis <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            7 calumpniam <hi rend="italic">UFF1</hi> 11 reprobo-ecclesiae <hi rend="italic">om. codd. VS</hi> <lb/>
            12 hinc <hi rend="italic">F</hi>. 14 esse <hi rend="italic">om. FS</hi> 16 iam illa <hi rend="italic">U</hi> iam non <hi rend="italic">Pd</hi> iam <lb/>
            <hi rend="italic">om. UV</hi> reprobaret <hi rend="italic">LULlFFlV</hi> 17 ad hoc pertineret] hec pertinent <lb/>
            <hi rend="italic">Fl</hi> huc pertinent <hi rend="italic">S</hi> se pertinent etiam <hi rend="italic">V2</hi> quae SV2 adiuxit <lb/>
            Fl adiungit <hi rend="italic">S</hi> 18 se dicente <hi rend="italic">codd. VS</hi> dicere V1 19 autem] <lb/>
            tamen <hi rend="italic">S</hi> 23 iudicant <hi rend="italic">FlV2</hi> 24 leta <hi rend="italic">U</hi> 27 cã-rå <hi rend="italic">L</hi> creaturam <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            creatam <hi rend="italic">Lx</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXII Aug. Sect. VIII pars II. </note>

<note type="footnote"> 8 </note> <lb/>
             
<pb n="114"/>
            defendi, tamquam non fuerit iudicatum catholicae contrarium <lb/>
            esse doctrinae paratumque se Pelagius dixerit id de his rebus <lb/>
            sapere, quod ecclesia non iudicauit, sed iudicauerit. non itaque <lb/>
            sic scripsit in ea de qua nunc agimus chartula, ut cognosceretur <lb/>
            quod habet gestorum fides, omnia scilicet illa dogmata, quibus<lb n="5"/>
            eadem haeresis proserpebat et contentiosa conualescebat audacia, <lb/>
            ecclesiastico iudicio praesidentibus quattuordecim episcopis <lb/>
            esse damnata. quam rem si, ut est, innotescere timuit, se <lb/>
            potius corrigat quam nostrae licet serae uigilantiae qualicumque <lb/>
            succenseat. si autem hoc eum timuisse falsum est et<lb n="10"/>
            sicut homines suspicamur, ignoscat, dum tamen ea quae gestis, <lb/>
            quibus auditus est, anathematizata et reprobata sunt de cetero <lb/>
            oppugnet, ne parcendo illis non solum haec antea credidisse, <lb/>
            sed credere uideatur. 
</p></div><div n="59" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="34" unit="altchapter"/> Proinde istum librum in tam graui et grandi<lb n="15"/>
            causa non frustra fortasse prolixum ob hoc ad tuam uenerationem <lb/>
            scribere uolui, ut, si tuis sensibus non displicuerit, <lb/>
            auctoritate potius tua, quae longe maior est quam nostrae <lb/>
            exiguitatis industria, quibus necessarium existimauerit innotescat <lb/>
            ad eorum uanitates contentionesque opprimendas, qui<lb n="20"/>
            putant absoluto Pelagio iudicibus episcopis orientalibus illa <lb/>
            dogmata placuisse, quae aduersum christianam fidem et dei <lb/>
            gratiam, quauocamur et iustificamur, perniciosissime pullulantia <lb/>
            • christiana semper ueritas damnat et istorum etiam quattuordecim <lb/>
            episcoporum auctoritate damnauit, quae simul et Pelagium,<lb n="25"/>
            nisi ab illo essent anathematizata, damnasset. nunc iam, <lb/>
            quoniam reddidimus homini curam fraternae caritatis et de <lb/>
            illo ac pro illo nostram sollicitudinem fideliter prompsimus,

<note type="footnote">23 Ci. Rom. 8, 30 <lb/>
            2 paratumque <hi rend="italic">VISd:</hi> paratumqui <hi rend="italic">codd</hi>. 3 iudicauit] iudicauerit <lb/>
            <hi rend="italic">TJULlFFlVP m. 1</hi> ita <hi rend="italic">S</hi> 4 in ea <hi rend="italic">UPVld:</hi> tn <hi rend="italic">L</hi> xamfi <hi rend="italic">LXFFLVS</hi> <lb/>
            agnosceretur <hi rend="italic">UVd</hi> 6 contfiptiosa <hi rend="italic">L</hi> contemptiosa <hi rend="italic">UFL</hi> contempnosa <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            audaci <hi rend="italic">LULXFF*VP m. 1</hi> 8 est ut PlV2 se <hi rend="italic">corr. m. 2 ex uoce</hi> <lb/>
            ex <hi rend="italic">F</hi> 10 tenuisse <hi rend="italic">FLVSL</hi> 13 hoc <hi rend="italic">UIJF1</hi> 15 Cap. XXXV <hi rend="italic">LLP</hi> <lb/>
            Cap. XXI, <hi rend="italic">in mg</hi>. 34 <hi rend="italic">S</hi> 19 necessarium] non causarum <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 20 contèptionesque <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 22 dei <hi rend="italic">om. S</hi> 26 illo] eo <hi rend="italic">S</hi> dampnassent <hi rend="italic">FV2</hi> <lb/>
            27 reddimus <hi rend="italic">LULXFFLV</hi> 28 <hi rend="italic">promissionum LUL1FFIV promisimus 8</hi></note> <lb/>
             
<pb n="115"/>
            uideamus quomodo breuiter possit aduerti etiam illo, quod <lb/>
            clarum, apud homines absoluto haeresim tamen ipsam diuino <lb/>
            iudicio semper damnabilem etiam iudicio quattuordecim episcoporum <lb/>
            orientalium esse damnatam. 
</p></div><div n="60" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="35" unit="altchapter"/> Haec est illius iudicii postrema sententia. <lb n="5"/>
            synodus dixit: nunc quoniam satisfactum est nobis prosecutionibus <lb/>
            praesentis Pelagii monachi, qui quidem piis doctrinis <lb/>
            consentit, contraria uero ecclesiae fidei reprobat et anathematizat, <lb/>
            communionis ecclesiasticae eum esse et catholicae confitemur\'. <lb/>
            duo quaedam satis perspicua de Pelagio monacho sancti episcopi <lb n="10"/>
            iudices suae sententiae breuitate complexi sunt: unum <lb/>
            quidem, piis eum consentire doctrinis, alterum autem, eccle <lb/>
            siae fidei reprobare et anathematizare contraria. Pelagius <lb/>
            propter haec duo communionis ecclesiasticae et catholicae <lb/>
            pronuntiatus est. quibus ergo uerbis eius interim, quantum <lb n="15"/>
            homines in praesentia de manifestis iudicare potuerunt, utrumque <lb/>
            claruerit omnia breuiter recapitulando uideamus. in his <lb/>
            enim sibi obiectis, quae sua non esse respondit, dictus est <lb/>
            reprobare et anathematizare contraria. breuiter ergo totam <lb/>
            istam causam ita, si possumus, colligamus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>