<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="54" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="30" unit="altchapter"/> Iam enim quae post hoc iudicium consecuta sint, <lb n="25"/>
            quae hanc suspicionem magis augeant, non tacebo. peruenit

<note rend="script" type="footnote"> 1 deo <hi rend="italic">LU</hi> 2 desideratissime <hi rend="italic">libri praeter FFl</hi> pater frater <lb/>
            <hi rend="italic">(corr. m. 2) IJ</hi> 3 Cap. XXX <hi rend="italic">LlP</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl, in mg. Cap</hi>. 29 <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            5 in <hi rend="italic">om. S</hi> neo <hi rend="italic">F m. 1</hi> oratus <hi rend="italic">LUL1, m. 1 FFl</hi> 6 ortarer <hi rend="italic">L, <lb/>
            m. 1 F</hi> 7 et <hi rend="italic">del. assignat V1</hi> 9 ita quiaJ itaque <hi rend="italic">U</hi> 10 extincxi <lb/>
            <hi rend="italic">L, m. 1 Fy</hi> pertulit <hi rend="italic">m. 1 IJ</hi> 12 tamen <hi rend="italic">om. U</hi> 13 dispositionum <lb/>
            <hi rend="italic">FFlPS</hi> 15 redderentur <hi rend="italic">LLaF\'PV2</hi> alligant <hi rend="italic">codd</hi>. allegant <lb/>
            <hi rend="italic">VB</hi> 19 quelibet <hi rend="italic">L</hi> purgationes <hi rend="italic">V</hi> 21 Iris <hi rend="italic">LF</hi> litteris <hi rend="italic">ULxFl</hi> <lb/>
            literis <hi rend="italic">S</hi> testibus <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 22 deinde] demum Y2S1 contra ipsa <lb/>
            haec ipsa <hi rend="italic">S</hi> 25 Cap. XXXI <hi rend="italic">LlP</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> Cap. XIX <hi rend="italic">S</hi> Nam F <lb/>
            sunt <hi rend="italic">S</hi> 26 <hi rend="italic">in mg</hi>. Cap. 30 <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="107"/>
            in manus nostras nonnulla epistola, quae ipsius Pelagii diceretur <lb/>
            scribentis ad amicum suum quendam presbyterum, qui <lb/>
            ., eum litteris, sicut eadem epistola continetur, benigne admonuerat, <lb/>
            ne per eius occasionem se aliquis a corpore ecclesiae <lb/>
            separaret. ibi inter cetera, quae inserere longum est nec opus <lb n="5"/>
            est, ait Pelagius: \'quattuordecim episcoporum sententia definitio <lb/>
            nostra comprobata est, qua diximus posse hominem sine <lb/>
            peccato esse et dei mandata facile custodire, si uelit. quae <lb/>
            sententia\', inquit, (contradictionis os confusione perfudit et <lb/>
            omnem in malum conspirantem societatem ab inuicem separauit\'. <lb n="10"/>
            siue ergo istam epistolam Pelagius uere scripserit siue <lb/>
            sub eius nomine a quocumque conficta sit, quis non uideat, <lb/>
            quemadmodum hic error et de iudicio, ubi conuictus atque <lb/>
            damnatus est, tamquam de uictoria glorietur? sic enim posuit <lb/>
            haec uerba, quemadmodum leguntur in libro eius, qui capitulorum <lb n="15"/>
            uocatur, non quemadmodum obiecta sunt in iudicio uel <lb/>
            eius etiam responsione repetita. nam et illi qui obiecerunt <lb/>
            nescio qua incuria minus posuerunt uerbum, de quo non parua <lb/>
            est controuersia. posuerunt enim eum dixisse posse hominem, <lb/>
            si uelit, esse sine peccato et dei mandata custodire, si uelit; <lb n="20"/>
            de facilitate nihil est dictum. deinde ipse respondens ait: \'posse <lb/>
            quidem hominem esse sine peccato et dei mandata custodire si <lb/>
            uelit, diximus\'. neque ipse dixit 'facile custodire\', sed tantummodo <lb/>
            \\;custodire&gt;. ita alio loco inter illa, de quibus me Hilarius <lb/>
            consuluit atque rescripsi, sic obiectum est: posse hominem esse <lb n="25"/>
            sine peccato, si uelit. ad quod ipse ita respondit: \'posse quidem

<note type="footnote"> 1 diceretur (ur <hi rend="italic">in ras. m. 2) F</hi> 2 sum <hi rend="italic">m 1 F</hi> 3 Iris <hi rend="italic">L</hi> 5 separet <lb/>
            <hi rend="italic">Ll</hi> separaretur m. <hi rend="italic">1 F, VS</hi> 6 P. = Pelagius] post X1 pelagius <lb/>
            post <hi rend="italic">P</hi> sententias <hi rend="italic">LIP</hi> nostra definitio <hi rend="italic">S</hi> 7 diximus (imus <hi rend="italic">in<lb/>
             spatio UCtCUO add. tn. 2) F</hi> 9 contradictiones P os <hi rend="italic">F</hi> omnes <hi rend="italic">P</hi> lios S <lb/>
            11 Pelagius <hi rend="italic">om. S</hi> 12 quocunque <hi rend="italic">Lx</hi> confitta <hi rend="italic">L</hi> 13 ibi <hi rend="italic">m. 1 F</hi> <lb/>
            17 eius <hi rend="italic">om. S</hi> 18 iniuria <hi rend="italic">S</hi> 20 et dei-uelit <hi rend="italic">om. LULI],\'Fl VB</hi> <lb/>
            21 de-peccato <hi rend="italic">ovi. m. 1 Fl</hi> facillitate <hi rend="italic">F</hi> deinde (af dictum) <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 custodiere <hi rend="italic">Fx</hi> 23 nec <hi rend="italic">Ll</hi> ne <hi rend="italic">Fl</hi> ipsi <hi rend="italic">m. 1 Ll</hi> custodiere <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1</hi> jF1 24 ilarius <hi rend="italic">LU</hi> ylarius <hi rend="italic">F</hi> yllarius Fl 25 consuluit (s. <hi rend="italic">I. m. <lb/>
            2) Ll</hi> rescripsit <hi rend="italic">Ll</hi> sicut <hi rend="italic">Ll</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="108"/>
            hominem sine peccato esse dictum est superius\'. neque hic <lb/>
            ergo uel ab eis qui obiecerunt uel ab ipso qui respondit <lb/>
            additum est &lt;facile&gt;. superius etiam in narratione sancti <lb/>
            Iohannis episcopi ita commemoratum est: \'illis\', inquit, \'instantibus <lb/>
            et dicentibus, quia haereticus est; dicit enim quoniam<lb n="5"/>
            potest homo, si uoluerit, esse sine peccato, et de hoc interrogantibus <lb/>
            nobis eum respondit: non dixi quoniam recipit natura <lb/>
            hominis ut impeccabilis sit; sed dixi quoniam qui uoluerit <lb/>
            pro propria salute laborare et agonizare, ut non peccet et <lb/>
            ambulet in praeceptis dei, habere eum hanc possibilitatem a<lb n="10"/>
            deo. tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, quod sine <lb/>
            dei gratia diceret Pelagius posse hoc perfici, culpans\', inquit, <lb/>
            \'super hoc et intuli, quia et apostolus Paulus multum laborans, <lb/>
            sed non secundum suam uirtutem, sed secundum gratiam <lb/>
            dei dixit: amplius omnibus illis laboraui. non ego<lb n="15"/>
            autem, sed gratia dei mecum\' et cetera quae iam commemoraui. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>