<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="53" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> In ipsa quoque subscriptione quod posui, ut <lb/>
            domino placeat, magis hoc esse significaui in eius gratia quam <lb/>
            in sola hominis uoluntate, quando id nec hortatus sum nec<lb n="5"/>
            praecepi nec docui, sed optaui. quemadmodum uero si hortarer <lb/>
            aut praeciperem uel docerem, pertinere hoc et ad liberum <lb/>
            arbitrium demonstrarem nec tamen dei gratiae derogarem, <lb/>
            ita, quia optaui, dei quidem commendaui gratiam, non tamen <lb/>
            arbitrium uoluntatis extinxi. ut quid ergo in hoc iudicio protulit<lb n="10"/>
            hanc epistolam, secundum quam, si ab initio sapuisset, <lb/>
            nullo modo fortassis licet a bonis fratribus, sed tamen peruersitate <lb/>
            disputationum eius offensis ad episcopale iudicium <lb/>
            uocaretur? porro autem sicut ego rationem de hac mea epistola <lb/>
            reddidi, ita de suis, si esset necesse, redderent quorum allegauit<lb n="15"/>
            dicentes uel quid putauerint uel quid ignorauerint uel <lb/>
            qua ratione scripserint. proinde Pelagius, de quorumlibet <lb/>
            sanctorum amicitia se iactauerit, quorumlibet de suis laudibus <lb/>
            litteras legerit, quaelibet purgationis suae gesta protulerit, <lb/>
            nisi ea, quae contra dei gratiam, qua uocamur et iustificamur,<lb n="20"/>
            posuisse in libris suis idoneorum testium fide probatur, confessus <lb/>
            anathematizauerit ac deinde contra haec ipsa scripserit <lb/>
            et disputauerit, nequaquam his, quibus plenius notus est, uidebitur <lb/>
            esse correctus. 
</p></div></div></body></text></TEI>