<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Et ego quidem in epistola mea, quam protulit, <lb/>
            non solum ab eius laudibus temperaui, sed etiam, quantum <lb/>
            potui, sine ullius commotione quaestionis de dei gratia recte <lb/>
            sapere admonui. dixi eum quippe in salutatione dominum. <lb n="15"/>
            quod epistolari more etiam non christianis quibusdam scribere <lb/>
            solemus neque id mendaciter, quoniam omnibus ad salutem. <lb/>
            quae in Christo est, consequendam debemus quodam modo <lb/>
            liberam seruitutem. dixi dilectissimum, quod et nunc dico et <lb/>
            si iratus fuerit, adhuc dicam, quoniam nisi erga eum dilectionem<lb n="20"/>
            tenuero, illo irascente ipse mihi magis nocebo. dixi <lb/>
            desiderantissimum, quoniam ualde cupiebam cum praesente <lb/>
            aliquid colloqui; iam enim audieram contra gratiam, qua <lb/>
            iustificamur, quando hinc aliqua commemoratio fieret, aperta <lb/>
            eum contentione conari. denique litterarum ipsarum breuis

<note type="footnote"> 1 ubi, cum] ubicumque <hi rend="italic">m. 1 F</hi> ubi cum forte <hi rend="italic">m. 1 P</hi> dolore <hi rend="italic">FFlVS</hi> <lb/>
            o <lb/>
            3 uingeat <hi rend="italic">F</hi> 4 in hoc] nichil <hi rend="italic">F</hi> i h\' iudi <hi rend="italic">L</hi> in huiusmodi <hi rend="italic">e</hi> <lb/>
            8 atque] uel eti§ <hi rend="italic">V</hi> 9 <hi rend="italic">pro</hi> quasi <hi rend="italic">susp. Ew/elbrecht</hi> quia <hi rend="italic">uel</hi> quoniam <lb/>
            eum] cum <hi rend="italic">IJFVS</hi> hoc <hi rend="italic">m. 1 U) pi</hi> sentiret <hi rend="italic">LULlF\'VS sentires F</hi> <lb/>
            11 audebant TJ potuerunt <hi rend="italic">VS</hi> potuerint <hi rend="italic">V\'S\'\'d</hi> 12 Cap. <hi rend="italic">XTVIUIJP</hi> <lb/>
            Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> Cap. XVIII <hi rend="italic">S</hi> Et <hi rend="italic">om. FV2</hi> 14 ullius] eius <hi rend="italic">FlVSd</hi> <lb/>
            commonitione <hi rend="italic">IJP m</hi>. 1 commemoratione <hi rend="italic">m. 2 P</hi> de <hi rend="italic">mn. m. 1 Fl</hi> <lb/>
            15 eum] enim <hi rend="italic">LULxFFlSV</hi> 16 quod <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> 17 quoniam] quam <lb/>
            <hi rend="italic">LUL*FFXV</hi> quia <hi rend="italic">F1</hi> 19 nunc tunc <hi rend="italic">LUL1, m. 1 FF1</hi> 20 uirtus <hi rend="italic">m. 1 <lb/>
            F,</hi> 5\' uirtus at natus <hi rend="italic">V2</hi> 22 desideratissimum <hi rend="italic">libri praet. F</hi> 23 audiebam <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 24 aperte <hi rend="italic">FV2</hi> 25 contemptione <hi rend="italic">F</hi> coerceri 8 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="105"/>
            textus hoc indicat; nam cum egissem gratias. quod me scriptis <lb/>
            suis exhilarasset certum faciendo de sua salute ac suorum. <lb/>
            quos utique si correctos uolumus, etiam corporali salute <lb/>
            saluos uelle debemus, mox ei bona optaui a domino retribui <lb/>
            non ad salutem corporis pertinentia, sed ea potius, quae <lb n="5"/>
            putabat esse uel forte adhuc putat in solo arbitrio uoluntatis <lb/>
            et propria potestate posita, simul optans et propter hoc uitam <lb/>
            aeternam. deinde quia litteris suis, quibus respondebam, talia <lb/>
            quaedam in me bona multum benigneque laudauerat, etiam <lb/>
            ibi petiui ab eo, ut pro me oraret, quo potius a domino talis <lb n="10"/>
            fierem, qualem me esse iam crederet, ut eum sic admonerem, <lb/>
            contra quod ille sapiebat, ipsam quoque iustitiam, quam in <lb/>
            Ille laudandam putauerat, non esse uolentis neque currentis, <lb/>
            sed miserentis dei. hoc est totum, quod breuis illa <lb/>
            epistola mea continet eaque intentione dictata est; nam ita se <lb n="15"/>
            habet. 
</p></div></div></body></text></TEI>