<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Si ergo et iste ita confiteretur in hoc errore se <lb/>
            fuisse aliquando ut hominem praeoccupatum, sed nunc anathematizare <lb n="5"/>
            qui haec tenent, quisquis ei non gratularetur tenente <lb/>
            iam illo uiam ueritatis, ipse amitteret uiscera caritatis. nunc <lb/>
            uero parum est, quod se non confessus est ab ea peste liberatum, <lb/>
            sed anathematizauit insuper liberatos, qui eum sic <lb/>
            diligunt, ut etiam ipsum cupiant liberari. in quibus et isti <lb n="10"/>
            sunt, qui beneuolentiam suam erga illum significauerunt his <lb/>
            ad me datis litteris suis; nam et ipsum praecipue cogitabant, <lb/>
            cum dicerent hoc se affici. quod tarde illum librum scripserim. <lb/>
            \'siquidem contigit\', inquiunt, \'absentes fieri quosdam, quorum <lb/>
            caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio deberetur, ad <lb n="15"/>
            quos etsi tardius\\ inquiunt, \'non diffidimus propitio deo eandem <lb/>
            gratiam peruenire\'. nomen quippe uel nomina ipsi quoque adhuc <lb/>
            tacenda putauerunt, ut uiuente amicitia error potius moreretur <lb/>
            amicorum. 
</p></div></div></body></text></TEI>