<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> \'Domino uere beatissimo et merito uenerabili <lb/>
            patri episcopo Augustino Timasius et Iacobus in domino <lb/>
            salutem. Ita nos refecit et recreauit gratia dei ministrata per <lb/>
            uerbum tuum, ut prorsus germane dicamus: misit uerbum<lb n="10"/>
            suum et sanauit eos, domine beatissime et merito uenerabili <lb/>
            pater. sane ea diligentia uentilasse sanctitatem tuam <lb/>
            textum eiusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa <lb/>
            reddita stupeamus, siue in his quae refutare, detestari ac <lb/>
            fugere deceat christianum siue in illis in quibus non satis<lb n="15"/>
            inuenitur errasse, quamuis nescio qua calliditate in ipsis quoque <lb/>
            gratiam dei credidit supprimendam. sed unum est quod <lb/>
            nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum <lb/>
            gratiae dei munus effulsit, siquidem contigit absentes fieri <lb/>
            quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio<lb n="20"/>
            deberetur, ad quos etsi tardius non diffidimus propitio <lb/>
            deo eandem gratiam peruenire, qui uult omnes homines <lb/>
            saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. nos <lb/>
            uero, etsi olim spiritu caritatis, qui in te est, docti subiectionem <lb/>
            eius abiecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias<lb n="25"/>
            agimus, quod haec quae ante credidimus nunc aliis aperire

<note type="footnote"> 4 cf. libr. De nat. et gratia 7 Ep. 168 (cf. XXXIII 741 M.j <lb/>
            10 Ps. 106, 20 22 I Tim. 2, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quibus <hi rend="italic">om. L1</hi> recordabantur <hi rend="italic">ZJFFlVS</hi> 2 Fimasium <hi rend="italic">V</hi> 3 aut <lb/>
            (u <hi rend="italic">add. m. rec.) U</hi> autem <hi rend="italic">Fx V2</hi> et <hi rend="italic">rid; Engelbrecht pro</hi> aut <hi rend="italic">susp</hi>. ante <lb/>
            7 Cap. XXV <hi rend="italic">LlP</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> Cap. XVI <hi rend="italic">S</hi> 9 creauit FI 10 germani <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 12 ea <hi rend="italic">ex</hi> ad F1 sanitatem <hi rend="italic">V</hi> 13 a <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 14 redita <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            debita <hi rend="italic">S</hi> detestare <hi rend="italic">m. 1 F1</hi> 16 caliditate <hi rend="italic">FDFFl</hi> 17 suppremendam <lb/>
            <hi rend="italic">LIFl</hi> supremendam <hi rend="italic">F</hi> 10 dei <hi rend="italic">om. m. 1 Ll</hi> effulxit <hi rend="italic">U</hi> effluxit FyV2 <lb/>
            contingit <hi rend="italic">S</hi> 20 ista <hi rend="italic">om. ULsFFlVS</hi> 21 diffidius <hi rend="italic">UFt</hi> 24 claritatis <lb/>
            <hi rend="italic">F51</hi> subsecutionem <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> 25 abiecimus <hi rend="italic">U</hi> 26 hoc <hi rend="italic">Lx</hi> IIQC L </note> <lb/>
             
<pb n="103"/>
            didicimus uiam facilitatis uberiore sanctitatis tuae sermone <lb/>
            pandente. et alia manu: incolumem beatitudinem tuam nostrique <lb/>
            memorem misericordia dei nostri glorificet in aeternum\'. 
</p></div></div></body></text></TEI>