\'Domino uere beatissimo et merito uenerabili patri episcopo Augustino Timasius et Iacobus in domino salutem. Ita nos refecit et recreauit gratia dei ministrata per uerbum tuum, ut prorsus germane dicamus: misit uerbum suum et sanauit eos, domine beatissime et merito uenerabili pater. sane ea diligentia uentilasse sanctitatem tuam textum eiusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa reddita stupeamus, siue in his quae refutare, detestari ac fugere deceat christianum siue in illis in quibus non satis inuenitur errasse, quamuis nescio qua calliditate in ipsis quoque gratiam dei credidit supprimendam. sed unum est quod nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum gratiae dei munus effulsit, siquidem contigit absentes fieri quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio deberetur, ad quos etsi tardius non diffidimus propitio deo eandem gratiam peruenire, qui uult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. nos uero, etsi olim spiritu caritatis, qui in te est, docti subiectionem eius abiecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias agimus, quod haec quae ante credidimus nunc aliis aperire 4 cf. libr. De nat. et gratia 7 Ep. 168 (cf. XXXIII 741 M.j 10 Ps. 106, 20 22 I Tim. 2, 4 1 quibus om. L1 recordabantur ZJFFlVS 2 Fimasium V 3 aut (u add. m. rec.) U autem Fx V2 et rid; Engelbrecht pro aut susp . ante 7 Cap. XXV LlP Capitulum FFl Cap. XVI S 9 creauit FI 10 germani V 12 ea ex ad F1 sanitatem V 13 a m. 1 F 14 redita F debita S detestare m. 1 F1 16 caliditate FDFFl 17 suppremendam LIFl supremendam F 10 dei om. m. 1 Ll effulxit U effluxit FyV2 contingit S 20 ista om. ULsFFlVS 21 diffidius UFt 24 claritatis F51 subsecutionem m. 1 Fl 25 abiecimus U 26 hoc Lx IIQC L didicimus uiam facilitatis uberiore sanctitatis tuae sermone pandente. et alia manu: incolumem beatitudinem tuam nostrique memorem misericordia dei nostri glorificet in aeternum\'.