<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Nam, ut de me ipso potissimum dicam, prius <lb/>
            absentis et Romae constituti Pelagii nomen cum magna <lb/>
            eius laude cognoui; postea coepit ad nos fama perferre, quod <lb/>
            aduersus dei gratiam disputaret. quod licet dolerem et ab eis<lb n="10"/>
            mihi diceretur quibus crederem, ab ipso tamen tale aliquid <lb/>
            uel in eius aliquo libro nosse cupiebam, ut, si inciperem <lb/>
            redarguere, negare non posset. postea uero quam in Africam <lb/>
            uenit, me absente nostro, id est Hipponensi litore exceptus <lb/>
            est, ubi omnino, sicut comperi a nostris, nihil ab illo huius<lb n="15"/>
            modi auditum est, quia et citius, quam putabatur, inde profectus <lb/>
            est. postmodum eius faciem Carthagine, quantum recolo, <lb/>
            semel uel iterum uidi, quando cura collationis, quam cum <lb/>
            haereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui; ille <lb/>
            uero etiam inde ad transmarina properauit. interea per ora<lb n="20"/>
            eorum qui eius discipuli ferebantur dogmata ista feruebant, <lb/>
            ita ut Caelestius ad ecclesiasticum iudicium perueniret et <lb/>
            reportaret dignam sua peruersitate sententiam. salubrius sane <lb/>
            aduersus eos agi putabamus, si hominum nominibus tacitis <lb/>
            ipsi refutarentur et redarguerentur errores atque ita metu potius<lb n="25"/>
            ecclesiastici iudicii corrigerentur homines quam ipso iudicio

<note type="footnote"> 1 consueuit <hi rend="italic">Fd</hi> consuerit <hi rend="italic">U</hi> 2 resisterunt F que m. <hi rend="italic">1 Fl</hi> <lb/>
            5 confessionem <hi rend="italic">Fl Vd</hi> aliter <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> 6 est <hi rend="italic">ex</hi> esse <hi rend="italic">F</hi> 7 Capituluin <lb/>
            XXIII <hi rend="italic">LXF</hi> Capitulum <hi rend="italic">FF1</hi> Cap. 22 <hi rend="italic">in mg. S</hi> prius] ipsius <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            8 et] a <hi rend="italic">S</hi> Roma <hi rend="italic">S</hi> 9 <hi rend="italic">congnoui F</hi> capit <hi rend="italic">m. 1 F</hi> proferre <hi rend="italic">FI V2</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">dolorem FFX V</hi> 11 crede <hi rend="italic">L</hi> credere <hi rend="italic">LI UFFI</hi> tantum <hi rend="italic">F</hi> 12 noscere <lb/>
            F 13 affricam Fl 14 ypponensi <hi rend="italic">LULX</hi> yponensi <hi rend="italic">Fx</hi> ipponensi <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            lictore <hi rend="italic">UF1</hi> 15 comperi <hi rend="italic">om. V</hi> a nostris] nostis <hi rend="italic">V1</hi> ai sicut nostis <lb/>
            81 illo] ab quo <hi rend="italic">S</hi> 17 eius] enim Fl carthagini <hi rend="italic">FV</hi> cartagine F1 <lb/>
            18 cura] circa <hi rend="italic">S</hi> 20 inde <hi rend="italic">om. VSd</hi> hora F 23 sua <hi rend="italic">ex</hi> sue F1 <lb/>
            24 si <hi rend="italic">om</hi>. F </note> <lb/>
             
<pb n="101"/>
            punirentur. nec libris igitur aduersus mala illa disserere nec <lb/>
            popularibus tractatibus cessabamus. 
</p></div></div></body></text></TEI>