Nam, ut de me ipso potissimum dicam, prius absentis et Romae constituti Pelagii nomen cum magna eius laude cognoui; postea coepit ad nos fama perferre, quod aduersus dei gratiam disputaret. quod licet dolerem et ab eis mihi diceretur quibus crederem, ab ipso tamen tale aliquid uel in eius aliquo libro nosse cupiebam, ut, si inciperem redarguere, negare non posset. postea uero quam in Africam uenit, me absente nostro, id est Hipponensi litore exceptus est, ubi omnino, sicut comperi a nostris, nihil ab illo huius modi auditum est, quia et citius, quam putabatur, inde profectus est. postmodum eius faciem Carthagine, quantum recolo, semel uel iterum uidi, quando cura collationis, quam cum haereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui; ille uero etiam inde ad transmarina properauit. interea per ora eorum qui eius discipuli ferebantur dogmata ista feruebant, ita ut Caelestius ad ecclesiasticum iudicium perueniret et reportaret dignam sua peruersitate sententiam. salubrius sane aduersus eos agi putabamus, si hominum nominibus tacitis ipsi refutarentur et redarguerentur errores atque ita metu potius ecclesiastici iudicii corrigerentur homines quam ipso iudicio 1 consueuit Fd consuerit U 2 resisterunt F que m. 1 Fl 5 confessionem Fl Vd aliter om. m. 1 F 6 est ex esse F 7 Capituluin XXIII LXF Capitulum FF1 Cap. 22 in mg. S prius] ipsius S 8 et] a S Roma S 9 congnoui F capit m. 1 F proferre FI V2 10 dolorem FFX V 11 crede L credere LI UFFI tantum F 12 noscere F 13 affricam Fl 14 ypponensi LULX yponensi Fx ipponensi F lictore UF1 15 comperi om. V a nostris] nostis V1 ai sicut nostis 81 illo] ab quo S 17 eius] enim Fl carthagini FV cartagine F1 18 cura] circa S 20 inde om. VSd hora F 23 sua ex sue F1 24 si om . F punirentur. nec libris igitur aduersus mala illa disserere nec popularibus tractatibus cessabamus.