<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Nam, ut de me ipso potissimum dicam, prius <lb/>
            absentis et Romae constituti Pelagii nomen cum magna <lb/>
            eius laude cognoui; postea coepit ad nos fama perferre, quod <lb/>
            aduersus dei gratiam disputaret. quod licet dolerem et ab eis<lb n="10"/>
            mihi diceretur quibus crederem, ab ipso tamen tale aliquid <lb/>
            uel in eius aliquo libro nosse cupiebam, ut, si inciperem <lb/>
            redarguere, negare non posset. postea uero quam in Africam <lb/>
            uenit, me absente nostro, id est Hipponensi litore exceptus <lb/>
            est, ubi omnino, sicut comperi a nostris, nihil ab illo huius<lb n="15"/>
            modi auditum est, quia et citius, quam putabatur, inde profectus <lb/>
            est. postmodum eius faciem Carthagine, quantum recolo, <lb/>
            semel uel iterum uidi, quando cura collationis, quam cum <lb/>
            haereticis Donatistis habituri eramus, occupatissimus fui; ille <lb/>
            uero etiam inde ad transmarina properauit. interea per ora<lb n="20"/>
            eorum qui eius discipuli ferebantur dogmata ista feruebant, <lb/>
            ita ut Caelestius ad ecclesiasticum iudicium perueniret et <lb/>
            reportaret dignam sua peruersitate sententiam. salubrius sane <lb/>
            aduersus eos agi putabamus, si hominum nominibus tacitis <lb/>
            ipsi refutarentur et redarguerentur errores atque ita metu potius<lb n="25"/>
            ecclesiastici iudicii corrigerentur homines quam ipso iudicio

<note type="footnote"> 1 consueuit <hi rend="italic">Fd</hi> consuerit <hi rend="italic">U</hi> 2 resisterunt F que m. <hi rend="italic">1 Fl</hi> <lb/>
            5 confessionem <hi rend="italic">Fl Vd</hi> aliter <hi rend="italic">om. m. 1 F</hi> 6 est <hi rend="italic">ex</hi> esse <hi rend="italic">F</hi> 7 Capituluin <lb/>
            XXIII <hi rend="italic">LXF</hi> Capitulum <hi rend="italic">FF1</hi> Cap. 22 <hi rend="italic">in mg. S</hi> prius] ipsius <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            8 et] a <hi rend="italic">S</hi> Roma <hi rend="italic">S</hi> 9 <hi rend="italic">congnoui F</hi> capit <hi rend="italic">m. 1 F</hi> proferre <hi rend="italic">FI V2</hi> <lb/>
            10 <hi rend="italic">dolorem FFX V</hi> 11 crede <hi rend="italic">L</hi> credere <hi rend="italic">LI UFFI</hi> tantum <hi rend="italic">F</hi> 12 noscere <lb/>
            F 13 affricam Fl 14 ypponensi <hi rend="italic">LULX</hi> yponensi <hi rend="italic">Fx</hi> ipponensi <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            lictore <hi rend="italic">UF1</hi> 15 comperi <hi rend="italic">om. V</hi> a nostris] nostis <hi rend="italic">V1</hi> ai sicut nostis <lb/>
            81 illo] ab quo <hi rend="italic">S</hi> 17 eius] enim Fl carthagini <hi rend="italic">FV</hi> cartagine F1 <lb/>
            18 cura] circa <hi rend="italic">S</hi> 20 inde <hi rend="italic">om. VSd</hi> hora F 23 sua <hi rend="italic">ex</hi> sue F1 <lb/>
            24 si <hi rend="italic">om</hi>. F </note> <lb/>
             
<pb n="101"/>
            punirentur. nec libris igitur aduersus mala illa disserere nec <lb/>
            popularibus tractatibus cessabamus. 
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Cum uero mihi etiam liber ille datus esset a <lb/>
            seruis dei. bonis et honestis uiris Timasio et Iacobo, ubi <lb/>
            apertissime Pelagius obiectam sibi a se ipso tamquam ab <lb n="5"/>
            aduersario, unde iam grandi inuidia laborabat, de dei gratia <lb/>
            quaestionem non aliter sibi soluere uisus est, nisi ut naturam <lb/>
            cum libero arbitrio conditam dei diceret gratiam, aliquando <lb/>
            idque tenuiter nec aperte ei coniungens uel legis adiutorium <lb/>
            uel remissionem etiam peccatorum: tum uero sine ulla dubitatione <lb n="10"/>
            mihi claruit, quam esset christianae saluti uenenum <lb/>
            illius peruersitatis inimicum. nec sic tamen operi meo, quo <lb/>
            eundem librum refelli, Pelagii nomen inserui, facilius me <lb/>
            existimans profuturum, si seruata amicitia adhuc eius uerecundiae <lb/>
            parcerem, cuius litteris iam parcere non deberem. hinc <lb n="15"/>
            est, quod nunc moleste fero, in hoc indicio dixisse illum <lb/>
            quodam loco : (anathematizo illos qui sic tenent aut aliquando <lb/>
            tenuerunt\'. suffecerat dicere: qui sic tenent. ut eum crederemus <lb/>
            esse correctum; cum uero addidit: aut aliquando tenuerunt, <lb/>
            primum quam iniuste damnare immeritos ausus est, qui illo. <lb n="20"/>
            quem siue aliis sine ipso doctore didicerant, errore caruerunt? <lb/>
            deinde quis eorum qui eum ista non solum aliquando tenuisse <lb/>
            uerum etiam docuisse nouerunt, non immerito suspicetur <lb/>
            simulate anathematizasse qui haec tenent, cum eodem modo <lb/>
            anathematizare non dubitauit qui haec aliquando tenuerunt. in

<note type="footnote"> 1 ille F dedisserere Fl 3 Cap XXIIII <hi rend="italic">TJP</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> <lb/>
            Cap. XV <hi rend="italic">S</hi> CurnJDum <hi rend="italic">LIJF1</hi> 4 fimisasio <hi rend="italic">F</hi> Timasio uel Primasio <lb/>
            <hi rend="italic">F2/S\'</hi> 5 obiectum F 7 iussus Fl 9 idque tenuiter] id quod <lb/>
            tenuerit <hi rend="italic">LULlF</hi> id quod tenuit <hi rend="italic">FlSV</hi> a parte <hi rend="italic">F</hi> cum iungens Fl <lb/>
            10 etiam] eius <hi rend="italic">FV2</hi> peccatorum <hi rend="italic">om. U</hi> 13 eumdem <hi rend="italic">U</hi> 14 perfuturum <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 15 percerem <hi rend="italic">m. 1 Lx</hi> cuius] cum <hi rend="italic">S</hi> parere F51 <lb/>
            debere S 17 aut] qui <hi rend="italic">F</hi> 18 subfecerat F sufficerat <hi rend="italic">V</hi> 19 esse <lb/>
            <hi rend="italic">om. fn. 1 Fx</hi> aut] et <hi rend="italic">Fl</hi> 20 illo] illa siue F1 21 qui <hi rend="italic">FVS</hi> siue <lb/>
            ipso] sine ipso <hi rend="italic">Lx</hi> didicerant <hi rend="italic">F</hi> errorem <hi rend="italic">Fl</hi> 23 uenun] unde F <lb/>
            merito <hi rend="italic">VSd</hi> suspicitur V suspicatnr <hi rend="italic">F1</hi> 24 simulacre <hi rend="italic">Lx</hi> hoc <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            25 hoc <hi rend="italic">FV</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="102"/>
            quibus eum ipsum recordabuntur magistrum? ecce, ut alios <lb/>
            taceam, Timasium et Iacobum quibus oculis, qua fronte conspiciet <lb/>
            suos, aut dilectores et aliquando discipulos, ad quos <lb/>
            librum scripsi, ubi libro eius respondi? qui certe quemadmodum <lb/>
            mihi rescripserint, tacendum et praetereundum non putaui,<lb n="5"/>
            sed exemplum litterarum subter adnexui. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> \'Domino uere beatissimo et merito uenerabili <lb/>
            patri episcopo Augustino Timasius et Iacobus in domino <lb/>
            salutem. Ita nos refecit et recreauit gratia dei ministrata per <lb/>
            uerbum tuum, ut prorsus germane dicamus: misit uerbum<lb n="10"/>
            suum et sanauit eos, domine beatissime et merito uenerabili <lb/>
            pater. sane ea diligentia uentilasse sanctitatem tuam <lb/>
            textum eiusdem libelli reperimus, ut ad singulos apices responsa <lb/>
            reddita stupeamus, siue in his quae refutare, detestari ac <lb/>
            fugere deceat christianum siue in illis in quibus non satis<lb n="15"/>
            inuenitur errasse, quamuis nescio qua calliditate in ipsis quoque <lb/>
            gratiam dei credidit supprimendam. sed unum est quod <lb/>
            nos in tanto beneficio afficit, quia tarde hoc tam praeclarum <lb/>
            gratiae dei munus effulsit, siquidem contigit absentes fieri <lb/>
            quosdam, quorum caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio<lb n="20"/>
            deberetur, ad quos etsi tardius non diffidimus propitio <lb/>
            deo eandem gratiam peruenire, qui uult omnes homines <lb/>
            saluos fieri et ad agnitionem ueritatis uenire. nos <lb/>
            uero, etsi olim spiritu caritatis, qui in te est, docti subiectionem <lb/>
            eius abiecerimus erroris, in hoc etiam nunc gratias<lb n="25"/>
            agimus, quod haec quae ante credidimus nunc aliis aperire

<note type="footnote"> 4 cf. libr. De nat. et gratia 7 Ep. 168 (cf. XXXIII 741 M.j <lb/>
            10 Ps. 106, 20 22 I Tim. 2, 4 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quibus <hi rend="italic">om. L1</hi> recordabantur <hi rend="italic">ZJFFlVS</hi> 2 Fimasium <hi rend="italic">V</hi> 3 aut <lb/>
            (u <hi rend="italic">add. m. rec.) U</hi> autem <hi rend="italic">Fx V2</hi> et <hi rend="italic">rid; Engelbrecht pro</hi> aut <hi rend="italic">susp</hi>. ante <lb/>
            7 Cap. XXV <hi rend="italic">LlP</hi> Capitulum <hi rend="italic">FFl</hi> Cap. XVI <hi rend="italic">S</hi> 9 creauit FI 10 germani <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 12 ea <hi rend="italic">ex</hi> ad F1 sanitatem <hi rend="italic">V</hi> 13 a <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 14 redita <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            debita <hi rend="italic">S</hi> detestare <hi rend="italic">m. 1 F1</hi> 16 caliditate <hi rend="italic">FDFFl</hi> 17 suppremendam <lb/>
            <hi rend="italic">LIFl</hi> supremendam <hi rend="italic">F</hi> 10 dei <hi rend="italic">om. m. 1 Ll</hi> effulxit <hi rend="italic">U</hi> effluxit FyV2 <lb/>
            contingit <hi rend="italic">S</hi> 20 ista <hi rend="italic">om. ULsFFlVS</hi> 21 diffidius <hi rend="italic">UFt</hi> 24 claritatis <lb/>
            <hi rend="italic">F51</hi> subsecutionem <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> 25 abiecimus <hi rend="italic">U</hi> 26 hoc <hi rend="italic">Lx</hi> IIQC L </note> <lb/>
             
<pb n="103"/>
            didicimus uiam facilitatis uberiore sanctitatis tuae sermone <lb/>
            pandente. et alia manu: incolumem beatitudinem tuam nostrique <lb/>
            memorem misericordia dei nostri glorificet in aeternum\'. 
</p></div><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="25" unit="altchapter"/> Si ergo et iste ita confiteretur in hoc errore se <lb/>
            fuisse aliquando ut hominem praeoccupatum, sed nunc anathematizare <lb n="5"/>
            qui haec tenent, quisquis ei non gratularetur tenente <lb/>
            iam illo uiam ueritatis, ipse amitteret uiscera caritatis. nunc <lb/>
            uero parum est, quod se non confessus est ab ea peste liberatum, <lb/>
            sed anathematizauit insuper liberatos, qui eum sic <lb/>
            diligunt, ut etiam ipsum cupiant liberari. in quibus et isti <lb n="10"/>
            sunt, qui beneuolentiam suam erga illum significauerunt his <lb/>
            ad me datis litteris suis; nam et ipsum praecipue cogitabant, <lb/>
            cum dicerent hoc se affici. quod tarde illum librum scripserim. <lb/>
            \'siquidem contigit\', inquiunt, \'absentes fieri quosdam, quorum <lb/>
            caecitati ista tam perspicuae ueritatis illustratio deberetur, ad <lb n="15"/>
            quos etsi tardius\\ inquiunt, \'non diffidimus propitio deo eandem <lb/>
            gratiam peruenire\'. nomen quippe uel nomina ipsi quoque adhuc <lb/>
            tacenda putauerunt, ut uiuente amicitia error potius moreretur <lb/>
            amicorum. 
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>At nunc si Pelagius deum cogitat, si non est ingratus <lb n="20"/>
            eius misericordiae, qui eum ad episcoporum iudicium propterea <lb/>
            perduxit, ut haec anathemata defendere postea non auderet <lb/>
            iamque detestanda et abicienda cognosceret, gratius accipiet <lb/>
            litteras nostras, quando expresso nomine ulcus sanandum

<note type="footnote"> 1 didimus <hi rend="italic">U</hi> facillitatis <hi rend="italic">F</hi> felicitatis S 2 precidente <hi rend="italic">FL</hi> praesidente <lb/>
            V281 nostrique <hi rend="italic">corr. m. 2 ex</hi> nunquam <hi rend="italic">F</hi> uestrique <hi rend="italic">m. 1 F1</hi> <lb/>
            3 merorem <hi rend="italic">L1</hi> merem <hi rend="italic">m. 1 F1</hi> clarificet S 4 Cap. XXVI <hi rend="italic">LXP</hi> <lb/>
            Capitulum <hi rend="italic">FF1</hi> Cap. XVII <hi rend="italic">S</hi> ista L1 confitetur ita <hi rend="italic">FV</hi> confiteatur <lb/>
            ita <hi rend="italic">S</hi> confiteretur ita <hi rend="italic">d</hi> 5 praeoccipatum <hi rend="italic">F</hi> 6 tenet <hi rend="italic">S</hi> quisquis <lb/>
            ei] quis enim <hi rend="italic">F</hi> 7 uertas <hi rend="italic">Fl</hi> amittere <hi rend="italic">V</hi> 8 est <hi rend="italic">pr. om. U</hi> liberatur <lb/>
            <hi rend="italic">L1</hi> 11 beniuolentiam <hi rend="italic">LyFL</hi> 12 praecipue <hi rend="italic">om. S</hi> cogebant <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            13 eumdicere <hi rend="italic">F</hi> 14 contingit <hi rend="italic">L1S</hi> 15 perspicuae <hi rend="italic">FL</hi> 16 diffidi\' <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            diffidius <hi rend="italic">U</hi> 17 adhuc <hi rend="italic">om. F</hi> 18 portauerunt <hi rend="italic">V</hi> potitius <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            20 Capitulum XXVII <hi rend="italic">IJP</hi> Aurelii Augustini de gestis Pelagii idem capitulum <lb/>
            XXV incipit feliciter <hi rend="italic">U</hi> Alias hic incipit cap. 25 <hi rend="italic">V</hi> Cap. 25 <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            22 produxit <hi rend="italic">S</hi> 23 ambitienda <hi rend="italic">F</hi> accepit L1 accipit <hi rend="italic">m. 1 1!\'Į, LU</hi> <lb/>
            24 literasque nostras <hi rend="italic">V</hi> nostras <hi rend="italic">ex</hi> uestras <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="104"/>
            potius aperimus, quam illas, ubi, cum dolorem facere timeremus, <lb/>
            tumorem, quod nos paenitet, augebamus. si autem <lb/>
            mihi fuerit iratus, quam inique irascatur attendat et, ut uincat <lb/>
            iram, tandem aliquando dei postulet gratiam, quam in hoc <lb/>
            iudicio confessus est singulis nostris actibus necessariam, ut<lb n="5"/>
            ueram consequatur illo adiuuante uictoriam. quid enim ei <lb/>
            prosunt tantae eius laudes in epistolis epis.coporum, quas pro <lb/>
            se commemorandas uel etiam legendas atque allegandas putauit? <lb/>
            quasi eum haec peruersa sentire omnes qui uehementes et <lb/>
            quodam modo ardentes ad bonam uitam exhortationes eius<lb n="10"/>
            audiebant facile scire potuerant. 
</p></div></div></body></text></TEI>