Si ista sint gesta, quibus amici Pelagii gaudent eum esse purgatum, nos, quoniam erga se nostram quoque amicitiam prolatis etiam familiaribus epistolis nostris atque in hoc iudicio recitatis, quas insertas continent gesta, satis probare curauit, salutem quidem eius in Christo cupimus et optamus, de ista uero eius purgatione, quae magis creditur quam liquido demonstratur, gaudere temere non debemus. neque hoc dicens iudicum arguo uel neglegentiam uel coniuentiam uel, quod ab eis longe abhorrere certissimum est, impiorum dogmatum conscientiam, sed eorum iudicio pro merito approbato atque laudato Pelagius tamen apud eos quibus amplius certiusque notus est non mihi uidetur esse purgatus. illi enim tamquam de ignoto iudicantes his praesertim absentibus, qui contra eum libellum dederant, hominem quidem diligentius examinare minime potuerunt, haeresim tamen ipsam, si eorum sequantur iudicium qui pro eius peruersitate certabant, penitus peremerunt. illi autem qui bene sciunt quae 4 Cap. XXI LlP Capitulum FFl om . S 5 persecutionibus codd. VS; cf. cap. XXXV 6 consensit V ecclesiastice LUL1 eccce (ce s. I.) Fl; cf. cap. XXXV 7 ecclesiae PVS et om. codd. VS; cf. cap. XXXV 9 Cap. XXII LlP Capitulum FFl Cap. XIV 8 Si] Sed FP ita V 11 probatis 8 12 quasi codd. YS1 incertas FVS1 continent gesta om. F1 probare] probe LLt 13 curarit S curauerit V2 15 gaudere-neglegentiam in mg. m. 2 Lx gauderel qui audere Ll temere om. Ll 16 hec Fl iudicium LULlP m. 1 cohibentiam LULIFFlSl 17 abhorrentem LJ abdrerS L ab errore F 19 aprobato F 20 artiusque FV2SX notum m. 1 P 23 heresym L 24 cecabant LLX secabant FlV2 7\' Pelagius docere consueueiit, siue qui eius disputationibus restiterunt siue qui ex ipso errore se liberatos esse gratulantur, quomodo possunt eum non habere suspectum, quando eius non simplicem confessionem praeterita errata damnantem, sed talem defensionem legunt, quasi numquam aliter senserit, quam isto iudicio in eius est responsionibus approbatum?