Cur ergo, ait aliquis, hoc iudices approbarunt? fateor. ideo iam ipse ambigo; sed nimirum aut breue dictum eorum audientiam et intentionem facile subterfugit aut aliquo modo 1 icJ. L om. U 2 habundantia LUL1FF1 3 aplrti FSl 4 probaret m. 1 F, V et et F 5 uere] nS Fl 9 enim codd. VS: etiam d inter] in terra V inter illa V1 12 apostolum LFV apostolus Ll merita US 13 alt . aliud-accipere in mg. m. 2 Fl 17 ostendere 8 19 posita est FVSd fierem LUTJFF1 20 hoc om. m. 1 L1 22 hore F quod] et U quid V 26 approbauerint F approbaucrunt V Sd 28 audientieam m. 1 F id recte posse accipi existimantes, cuius de hac re confessiones liquidas sibi habere uidebantur, paene de uno uerbo nihil ei controuersiae mouendum putarunt. quod et nobis forsitan contigisset, si cum eis in illo iudicio sedissemus. si enim pro eo, quod positum est (dignus>, positum esset \'praedestinatus\' uel aliquid eius modi, nihil certe scrupuli tangeret atque angeret animum. et tamen si dicatur eum qui per electionem gratiae iustificatur nullis quidem praecedentibus meritis bonis. sed destinatione dignum uocari, sicut electus uocatur, utrum uel certe uel minima offensione intellegentiae dici possit, difficile iudicatur. nam quantum ad me attinet, ab hoc uerbo facile transirem, nisi me liber ille, cui respondi, ubi omnino nullam dicit dei gratiam nisi naturam nostram cum libero arbitrio, gratiam creaturam, de ipsius Pelagii sensu sollicitum redderet, ne forte hoc uerbum non de neglegentia locutionis, sed de diligentia dogmatis curarit inserere. iam ea quae restant nouissima ita iudices commouerunt, ut ante responsionem Pelagii damnanda censerent.