<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Cum ergo Pelagius praesens ad illa testimonia <lb/>
            scripturarum dixisse se ita credere tacitus agnouerit, quomodo <lb/>
            illud apostoli testimonium paulo superius recolens <lb/>
            et inueniens eum dixisse: non sum dignus uocari apostolus, <lb n="25"/>
            quia persecutus sum ecclesiam dei, sed gratia

<note type="footnote"> 8 cf. Orosii Apologet. 6,1 (CSEL V 610, 2 sqq.) 25 I Cor. 15, 9. 10 </note>

<note type="footnote"> 1 non j nec <hi rend="italic">Fl</hi> 2 ego sicj eius sicut <hi rend="italic">U</hi> neque-credo <hi rend="italic">in mg. <lb/>
            m. 2 F</hi> 4 sensissej fuisse <hi rend="italic">JFT2&lt;S-</hi> 5 aut] ut <hi rend="italic">FS</hi> negat <hi rend="italic">FV2 <lb/>
            7 herote sak F Herotesal V scilicet om. VSd</hi> 9 sint Fl 10 posset <lb/>
            F1 12 obitus <hi rend="italic">m. 1 F</hi> aut] atque <hi rend="italic">U</hi> eum in quo <hi rend="italic">F</hi> 13 etsi <lb/>
            non] et <hi rend="italic">sine LUUFFV</hi> 15 in <hi rend="italic">suailent. Ben. inclusi; cf. 55</hi> gestis agens <lb/>
            agitatur <hi rend="italic">V; S coni:</hi> haec in gestis agebantur 18 nouerit <hi rend="italic">F</hi> reuocauerit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 potuerunt <hi rend="italic">FV</hi> adder <hi rend="italic">LFl</hi> adderunt <hi rend="italic">U</hi> addere <hi rend="italic">Lx</hi> hoc <hi rend="italic">F om. V</hi> <lb/>
            quid laborare <hi rend="italic">F</hi> 22 Cap. XVIII <hi rend="italic">LIP</hi> Capitulum <hi rend="italic">F1 Cap. num. om. S</hi> <lb/>
            ergo <hi rend="italic">om. V</hi> 23 dixisset V tactus F quomodo] quo minus <hi rend="italic">VB</hi></note> <lb/>
             
<pb n="96"/>
            dei sum id quod sum, non uidit non se dicere debuisse. <lb/>
            cum ageretur de abundantia gratiarum, quas idem accepit <lb/>
            apostolus, dignum fuisse qui acciperet, cum ipse se non solum <lb/>
            dixerit, sed et aliam causam reddens probarit indignum et eo <lb/>
            ipso gratiam uere gratiam commendauerit? sed si forte illud<lb n="5"/>
            iam dudum a sancto Iohanne narratum cogitare uel meminisse <lb/>
            non potuit, recentissimam suam responsionem respiceret et <lb/>
            quae paulo ante de Caelestio sibi obiecta anathematizauerit <lb/>
            aduerteret. nempe enim inter illa est, quod obiectum est dixisse <lb/>
            Caelestium (dei gratiam secundum merita nostra dari\'. si<lb n="10"/>
            ergo ueraciter hoc Pelagius anathematizauit, quid est quod <lb/>
            dicit gratias omnes apostolo secundum meritum datas? an <lb/>
            aliud est dignum esse accipere, aliud secundum meritum <lb/>
            accipere? et potest aliqua subtilitate disputationis ostendere <lb/>
            dignum esse aliquem, sed non mereri? uerumtamen Caelestius<lb n="15"/>
            uel quis alius, cuius omnes superiores anathematizauit sententias, <lb/>
            nec de hoc uerbo eum nebulas obtendere atque in eis <lb/>
            latere permittit. urget enim et dicit: (et ipsa gratia in mea <lb/>
            uoluntate est posita, siue dignus fuerim siue indignus\'. si <lb/>
            ergo recte hoc a Pelagio ueraciterque damnatum est, ubi<lb n="20"/>
            dicitur \'dei gratiam secundum merita et dignis dari\', quo <lb/>
            corde cogitauit quoue ore protulit quod ait: \'dicimus donare <lb/>
            deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias\'? quis non <lb/>
            ista si diligenter aduerterit, fiat de illius responsione uel <lb/>
            defensione sollicitus? <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>