<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Redditur ergo debitum praemium apostolo digno, sed <lb/>
            ipsum apostolatum indebitum gratia donauit indigno. an hoc <lb/>
            me dixisse paenitebit? absit; eius enim testimonio ab hac <lb n="20"/>
            inuidia defensabor nec me quisquam uocabit audacem, nisi <lb/>
            qui fuerit ausus ipsum uocare mendacem. ipse clamat, ipse <lb/>
            testatur, ipse, ut in se dei dona commendet nec in se ipso, <lb/>
            sed in domino glorietur, non solum nulla se habuisse dicit

<note type="footnote"> 2 Rom. 9, 16 4 II Tim. 1, 12 10 Luc. 22, 32 24 cf. I <lb/>
            Cor. 1, 31 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 consumaui ULlF 2 idem ipse F \'3 ipse idem VSd</hi> 5 in eum <lb/>
            <hi rend="italic">LULlFi</hi> 6 non <hi rend="italic">om. V</hi> 7 sedj si <hi rend="italic">U</hi> ■ quod] qui <hi rend="italic">F</hi> 8 qui <hi rend="italic">LULIFFl</hi> <lb/>
            quod VlS 9 ipsi <hi rend="italic">F</hi> ipsis YlS1 11 seruaret <hi rend="italic">d</hi> 12 temtationi <hi rend="italic">X1 <lb/>
            deficeretur m. 1 Fl</hi> o beate] <hi rend="italic">obS »t. 1 L obete (te s. I. m. 2) L</hi> <lb/>
            obendiente <hi rend="italic">L1</hi> 13 magnae <hi rend="italic">VS om. Ll</hi> , ne <hi rend="italic">U</hi> neque <hi rend="italic">S</hi> 14 minus <lb/>
            <hi rend="italic">Vld</hi> succensebitn <hi rend="italic">F</hi> qui <hi rend="italic">ex</hi> que Fl ea <hi rend="italic">Om. S 15</hi> unquam • <lb/>
            <hi rend="italic">U, m. 1 Fl, om. F</hi> neque <hi rend="italic">S</hi> 19 apl\'m <hi rend="italic">L</hi> apostolum <hi rend="italic">UIJVSP m. 1</hi> <lb/>
            apliii <hi rend="italic">1&lt;\'F1;</hi> meritis <hi rend="italic">uel</hi> apostolo <hi rend="italic">susp. S</hi> in debitum <hi rend="italic">V</hi> gratiae <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            2t defensabor <hi rend="italic">m. 2 ex</hi> responsabor <hi rend="italic">F</hi> neque <hi rend="italic">S</hi> 23 neque <hi rend="italic">S</hi> non <hi rend="italic">V1</hi> <lb/>
            24 gloriatur <hi rend="italic">codd, VS</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="92"/>
            merita bona, ut apostolus fieret, sed etiam mala merita sua <lb/>
            dicit, ut dei gratiam manifestet et praedicet. non sum, inquit, <lb/>
            idoneus uocari apostolus. quod quid est aliud quam: non <lb/>
            sum dignus? nam hoc plerique latini codices habent. hoc est <lb/>
            nempe quod quaerimus, nempe isto munere apostolatus illae<lb n="5"/>
            omnes gratiae continentur. non enim decebat aut oportebat <lb/>
            apostolum non habere prophetiam aut non esse doctorem aut <lb/>
            non clarescere uirtutibus donationibusque sanitatum aut adiutoria <lb/>
            non praebere aut ecclesias non gubernare aut linguarum <lb/>
            generibus non excellere: omnia haec unum nomen apostolatus<lb n="10"/>
            amplectitur. ipsum igitur consulamus, ipsum potius audiamus; <lb/>
            dicamus ei: sancte Paule apostole, Pelagius monachus dignum <lb/>
            te dicit fuisse, «[ui acciperes omnes gratias apostolatus tui; <lb/>
            tu ipse quid dicis? non sum, inquit, dignus uocari apostolus. <lb/>
            itane, ut honorem deferam Paulo, Pelagio magis de<lb n="15"/>
            Paulo credere audebo quam Paulo? non faciam; me namque <lb/>
            potius onerabo quam illum honorabo, si fecero. audiamus <lb/>
            etiam, cur non sit dignus uocari apostolus: quia persecutus <lb/>
            sum, inquit, ecclesiam dei. si sensum sequeremur, quis <lb/>
            non istum a Christo damnandum censeret potius quam uocandum? <lb n="20"/>
            quis ita diligat praedicatorem, ut non detestetur persecutorem? <lb/>
            optime ergo ipse atque ueraciter, non sum, inquit, dignus <lb/>
            uocari apostolus, quia persecutus sum ecclesiam dei. <lb/>
            faciens igitur tantum mali unde meruisti tantum boni? audiant

<note type="footnote"> 2. 14. 18 I Cor. 15, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 faerit <hi rend="italic">(in mg. fieret) L 3 quid] quidem U</hi> quam] <hi rend="italic">quod FV- <lb/>
            4 plurimique L1 codices latini VS 6 dicebat m. 1 F, V2S1</hi> 8 claresceret <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> ad uictoriam <hi rend="italic">F</hi> 9 ecclesias] oculos F 10 hic <hi rend="italic">U</hi> hoc <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            apostolatus (oato <hi rend="italic">in ras.)</hi> Fl appellatus <hi rend="italic">F</hi> 12 sancte <hi rend="italic">in ras. m. 2 F</hi> <lb/>
            paule <hi rend="italic">s. l. m. 2 F</hi> apostole <hi rend="italic">om. U</hi> te dignum <hi rend="italic">F\'</hi> 13 fuisse <lb/>
            dicit <hi rend="italic">F</hi> 15 deferam honorem <hi rend="italic">FVSd</hi> 17 honerabo <hi rend="italic">LFl m. 1</hi> illud <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 18 cur] cui <hi rend="italic">V</hi> 19 sequeremus <hi rend="italic">m. 1 F</hi> quis-quis ita <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2 F</hi> 20 istam <hi rend="italic">LUFLP m. 1, VS</hi> dãpnatll (tS ?) <hi rend="italic">L</hi> dampnandum <lb/>
            <hi rend="italic">Fl</hi> damnandam <hi rend="italic">m. 1 PV</hi> censeretur <hi rend="italic">FlPV om. Ll</hi> sed <lb/>
            potius <hi rend="italic">L1</hi> quam <hi rend="italic">om. LULxFFlVP m. 1</hi> 21 non <hi rend="italic">om. U</hi> 23 sfl <lb/>
            <hi rend="italic">add. m. 2 Ll</hi> 24 bonum <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="93"/>
            respondentem omnes gentes: sed gratia dei sum id quod <lb/>
            sum. numquid aliter est gratia commendata, nisi quia est <lb/>
            indigno data? et gratia eius, inquit, in me uacua non <lb/>
            fuit. hoc et aliis praecipit, ut etiam arbitrium uoluntatis <lb/>
            ostendat, ubi ait: praecipientes autem et rogamus, ne <lb n="5"/>
            in uacuum gratiam dei suscipiatis. unde autem probat <lb/>
            quod gratia eius in eo uacua non fuit nisi ex eo quod sequitur: <lb/>
            sed plus omnibus illis laboraui? proinde gratiam non <lb/>
            laborauit ut acciperet, sed accepit, ut laboraret; atque ita <lb/>
            unde ad accipienda debita praemia fieret dignus, gratiam gratis <lb n="10"/>
            accepit indignus. nec ipsum sane laborem sibi ausus est arrogare. <lb/>
            cum enim dixisset: plus omnibus illis laboraui, <lb/>
            continuo subiecit: non ego, sed gratia dei mecum. o <lb/>
            magnum gratiae praeceptorem, confessorem, praedicatorem! <lb/>
            quid est hoc: plus laboraui. non ego? ubi sese extulit <lb n="15"/>
            aliquantum uoluntas, ibi continuo uigilauit pietas et tremuit <lb/>
            humilitas, quia se agnouit infirmitas. 
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Merito, quod gesta indicant, etiam hoc usus est testimonio <lb/>
            sanctus Iohannes Ierosolymitanae antistes ecclesiae, <lb/>
            sicut interrogatus quae apud illum ante iudicium gesta fuerint <lb n="20"/>
            coepiscopis nostris, qui simul in illo iudicio praesidebant, <lb/>
            ipse narrauit. ait enim tunc quibusdam susurrantibus et dicentibus, <lb/>
            quod \'sine dei gratia\' diceret Pelagius \'posse hoc perfici\', <lb/>
            il est, quod superius dixerat, \'esse posse hominem sine

<note type="footnote"> 1. 3 I Cor. 15, 10 5 II Cor. 6, 1 8. 12. 13. 15 I Cor. 15. 10 <lb/>
            19 cf. Orosii Apolog. 3, 6. 4, 1 sqq. (CSEL V 607 sqq.) </note>

<note type="footnote"> 2 nunquid FFl 3 eius] enim <hi rend="italic">Fl</hi> 4 et] etiam <hi rend="italic">FlSV</hi> efc ut <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            5 rogauius F <hi rend="italic">7 fuerit Ll 8 illi S proinde grstiam (exp. m. 2)</hi> <lb/>
            non laborauit ut gratiam (gratiam <hi rend="italic">m. 2 add.)</hi> acciperet <hi rend="italic">F</hi> proinde non <lb/>
            grattem laborauit ut acciperet gratiam <hi rend="italic">Ll</hi> proinde non gratiam laborauit <lb/>
            ut acciperet <hi rend="italic">U proinde</hi> non laborauit ut gratiam acciperet <hi rend="italic">1"1 VSd</hi> 12 laboraui <lb/>
            illis <hi rend="italic">UF</hi> 15 ubi] nisi <hi rend="italic">LlFl</hi> 16 aliquando <hi rend="italic">X1</hi> uigilauerit F <lb/>
            18 Cap. XII <hi rend="italic">S</hi> 19 iherosolomitane <hi rend="italic">F</hi> hierosolimitane 1J ierosulimitaue <lb/>
            <hi rend="italic">LU</hi> ierosolitane <hi rend="italic">Fl</hi> 20 quae <hi rend="italic">om. S</hi> fiunt <hi rend="italic">F</hi> 23 gratia dei <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            diceretur <hi rend="italic">LUFI</hi> dicetur F hoc] <hi rend="italic">hominem d</hi> 24 id estj idem FS1 <lb/>
            supra F</note> <lb/>
             
<pb n="94"/>
            peccato: culpans\', inquit, \'super hoc et intuli, quia et apostolus <lb/>
            Paulus multum laborans, sed non secundum suam uirtutem, <lb/>
            sed secundum gratiam dei dixit: amplius omnibus illis <lb/>
            laboraui. non ego autem, sed gratia dei mecum, et <lb/>
            iterum: non est uolentis neque currentis sed miserentis<lb n="5"/>
            dei, et illud: nisi dominus aedificauerit domum, in <lb/>
            uanum laborauerunt qui aedificant eam et alia multa <lb/>
            similia diximus\', inquit, \'de scripturis sanctis\'. illis autem non <lb/>
            suscipientibus quae dicebantur a nobis de sanctis scripturis, <lb/>
            sed adhuc susurrantibus dixit Pelagius: (et ego sic credo:<lb n="10"/>
            anathema sit qui dicit absque adiutorio dei posse hominem ad <lb/>
            profectum omnium uenire uirtutum\'. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Haec narrauit episcopus Iohannes audiente Pelagio, <lb/>
            qui utique posset honorifice dicere: fallitur sanctitas tua, non <lb/>
            bene meministi, non dixi ad ista testimonia, quae de scripturis<lb n="15"/>
            commemorasti \'ego sic credo\', quoniam non ea sic intellego, <lb/>
            quod gratia dei sic laboret cum homine, ut quod non peccat, <lb/>
            non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei. 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Sunt enim quaedam expositiones epistolae Pauli, <lb/>
            quae scribitur ad Romanos, quae ipsius Pelagii esse dicuntur,<lb n="20"/>
            ubi hoc, quod scriptum est: non uolentis neque currentis. <lb/>
            sed miserentis est dei, non ex persona Pauli asserit (dictum, <lb/>
            sed eum uoce interrogantis et redarguentis usum fuisse, cum <lb/>
            hoc diceret, tamquam hoc dici utique non deberet\'. non ergo, <lb/>
            cum episcopus Iohannes plane istam sententiam esse apostoli<lb n="25"/>
            agnouit eamque ideo commemorauit, ne Pelagius sine dei

<note type="footnote"> 3 I Cor. 15, 10 5. 18. 21 Rom. 9, 16 6 Ps. 126, 1 19 cf. <lb/>
            Mercatoris Common. adu. haer. Pel. et Cael. 2 (XLVJII 111 M.) </note>

<note type="footnote"> 1 culpam <hi rend="italic">ULxFFl VS</hi> hoc <hi rend="italic">in spat. uac. add. m. 2 F et]</hi> etiam <lb/>
            <hi rend="italic">FXF m. 2, VSd</hi> 2 suam <hi rend="italic">add. m. 2 Lx</hi> 3 illius omnibus <hi rend="italic">S</hi> 5 nolentis <lb/>
            <hi rend="italic">Fl</hi> 6 hedificauerit <hi rend="italic">U</hi> 10 si F 11 abque <hi rend="italic">U</hi> 12 perfectum <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            13 Cap. XVI <hi rend="italic">L1P</hi> Cap. 15 <hi rend="italic">in mg. S</hi> Haec] Et F 14 utique <hi rend="italic">om. VS</hi> <lb/>
            senitas <hi rend="italic">m. 1 F</hi> serenitas <hi rend="italic">m. 2 F</hi> 18 neque] non <hi rend="italic">Lx</hi> sit <hi rend="italic">om. <lb/>
            LUL,1FFlY</hi> 19 Cap. XVII <hi rend="italic">LXP</hi> Cap. 16 <hi rend="italic">in mg. S</hi> quedam (e <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            i) <hi rend="italic">Lx</hi> 20 scribit <hi rend="italic">V</hi> 24 diceret] dret <hi rend="italic">LU</hi> 25 esse <hi rend="italic">om. FVS</hi> <lb/>
            26 cognouit <hi rend="italic">VS</hi></note> <lb/>
             
<pb n="95"/>
            gratia non peccare quemquam putaret, et dixit respondisse <lb/>
            Pelagium: (et ego sic credo\', neque cum hoc praesens audiret, <lb/>
            respondit: non sic credo. oportet ut illam expositionem peruersam, <lb/>
            ubi hoc non sensisse apostolum, sed potius redarguisse <lb/>
            intellegi uoluit. aut suam neget aut corrigere atque <lb n="5"/>
            emendare non dubitet. nam quicquid dixit episcopus Iohannes <lb/>
            de absentibus fratribus nostris siue coepiscopis Herote scilicet <lb/>
            ac Lazaro siue de presbytero Orosio siue de aliis, quorum ibi <lb/>
            non sunt nomina expressa, credo quod intellegat ad eorum <lb/>
            praeiudicium non ualere. si enim praesentes essent, possent <lb n="10"/>
            eum fortasse, absit ut dicam, conuincere de mendacio, sed <lb/>
            forte commemorare, quid forte fuisset oblitus aut in quo eum <lb/>
            fefellerit latinus interpres, etsi non studio mentiendi, certe <lb/>
            alienae linguae minus intellectae nonnulla difficultate, praesertim <lb/>
            quia non [in] gestis agebatur, quae improbi ne mentiantur, <lb n="15"/>
            boni autem ne aliquid obliuiscantur utiliter instituta <lb/>
            sunt. si quis autem memoratis fratribus nostris ex hoc aliquid <lb/>
            quaestionis intulerit eosque ad iudicium episcopale uocauerit. <lb/>
            sibi, ut poterunt, aderunt: nobis hic laborare quid opus est, <lb/>
            quando ne ipsi quidem iudices post coepiscopi nostri narrationem <lb n="20"/>
            aliquid inde pronuntiare uoluerunt? 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Cum ergo Pelagius praesens ad illa testimonia <lb/>
            scripturarum dixisse se ita credere tacitus agnouerit, quomodo <lb/>
            illud apostoli testimonium paulo superius recolens <lb/>
            et inueniens eum dixisse: non sum dignus uocari apostolus, <lb n="25"/>
            quia persecutus sum ecclesiam dei, sed gratia

<note type="footnote"> 8 cf. Orosii Apologet. 6,1 (CSEL V 610, 2 sqq.) 25 I Cor. 15, 9. 10 </note>

<note type="footnote"> 1 non j nec <hi rend="italic">Fl</hi> 2 ego sicj eius sicut <hi rend="italic">U</hi> neque-credo <hi rend="italic">in mg. <lb/>
            m. 2 F</hi> 4 sensissej fuisse <hi rend="italic">JFT2&lt;S-</hi> 5 aut] ut <hi rend="italic">FS</hi> negat <hi rend="italic">FV2 <lb/>
            7 herote sak F Herotesal V scilicet om. VSd</hi> 9 sint Fl 10 posset <lb/>
            F1 12 obitus <hi rend="italic">m. 1 F</hi> aut] atque <hi rend="italic">U</hi> eum in quo <hi rend="italic">F</hi> 13 etsi <lb/>
            non] et <hi rend="italic">sine LUUFFV</hi> 15 in <hi rend="italic">suailent. Ben. inclusi; cf. 55</hi> gestis agens <lb/>
            agitatur <hi rend="italic">V; S coni:</hi> haec in gestis agebantur 18 nouerit <hi rend="italic">F</hi> reuocauerit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            19 potuerunt <hi rend="italic">FV</hi> adder <hi rend="italic">LFl</hi> adderunt <hi rend="italic">U</hi> addere <hi rend="italic">Lx</hi> hoc <hi rend="italic">F om. V</hi> <lb/>
            quid laborare <hi rend="italic">F</hi> 22 Cap. XVIII <hi rend="italic">LIP</hi> Capitulum <hi rend="italic">F1 Cap. num. om. S</hi> <lb/>
            ergo <hi rend="italic">om. V</hi> 23 dixisset V tactus F quomodo] quo minus <hi rend="italic">VB</hi></note> <lb/>
             
<pb n="96"/>
            dei sum id quod sum, non uidit non se dicere debuisse. <lb/>
            cum ageretur de abundantia gratiarum, quas idem accepit <lb/>
            apostolus, dignum fuisse qui acciperet, cum ipse se non solum <lb/>
            dixerit, sed et aliam causam reddens probarit indignum et eo <lb/>
            ipso gratiam uere gratiam commendauerit? sed si forte illud<lb n="5"/>
            iam dudum a sancto Iohanne narratum cogitare uel meminisse <lb/>
            non potuit, recentissimam suam responsionem respiceret et <lb/>
            quae paulo ante de Caelestio sibi obiecta anathematizauerit <lb/>
            aduerteret. nempe enim inter illa est, quod obiectum est dixisse <lb/>
            Caelestium (dei gratiam secundum merita nostra dari\'. si<lb n="10"/>
            ergo ueraciter hoc Pelagius anathematizauit, quid est quod <lb/>
            dicit gratias omnes apostolo secundum meritum datas? an <lb/>
            aliud est dignum esse accipere, aliud secundum meritum <lb/>
            accipere? et potest aliqua subtilitate disputationis ostendere <lb/>
            dignum esse aliquem, sed non mereri? uerumtamen Caelestius<lb n="15"/>
            uel quis alius, cuius omnes superiores anathematizauit sententias, <lb/>
            nec de hoc uerbo eum nebulas obtendere atque in eis <lb/>
            latere permittit. urget enim et dicit: (et ipsa gratia in mea <lb/>
            uoluntate est posita, siue dignus fuerim siue indignus\'. si <lb/>
            ergo recte hoc a Pelagio ueraciterque damnatum est, ubi<lb n="20"/>
            dicitur \'dei gratiam secundum merita et dignis dari\', quo <lb/>
            corde cogitauit quoue ore protulit quod ait: \'dicimus donare <lb/>
            deum ei qui fuerit dignus accipere omnes gratias\'? quis non <lb/>
            ista si diligenter aduerterit, fiat de illius responsione uel <lb/>
            defensione sollicitus? <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>