<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>Dicam etiam aliquid latius. superius metuebam, cum <lb/>
            diceret Pelagius \'adiuuante gratia dei posse esse hominem <lb/>
            sine peccato\\. ne forte eandem gratiam possibilitatem diceret <lb/>
            esse naturae a deo couditae cum libero arbitrio, sicut in libro <lb/>
            illo est, quem tamquam eius accepi, cui respondi, et eo modo <lb n="5"/>
            nescientes iudices falleret. nunc uero cum anathematizat eos <lb/>
            qui gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dicunt <lb/>
            dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina, <lb/>
            satis euidenter apparet eam illum dicere gratiam, quae in <lb/>
            Christi ecclesia praedicatur, quae subministratione sancti spiritus <lb n="10"/>
            datur, ut ad nostros actus singulos adiuuemur. unde et <lb/>
            oramus semper adiutorium oportunum, ne inferamur in temptationem. <lb/>
            nec illud iam metuo, ne forte ubi dixit: \'non posse <lb/>
            esse sine peccato, nisi qui scientiam legis habuerit\', atque <lb/>
            id ita exposuit, ut ad non peccandum in legis scientia poneret <lb n="15"/>
            adiutorium, eandem legis scientiam dei gratiam uelit intellegi. <lb/>
            ecce anathematizat qui hoc sentiunt, ecce nec naturam liberi <lb/>
            arbitrii nec legem atque doctrinam uult intellegi gratiam, <lb/>
            qua per actus singulos adiuuamur. quid ergo restat, nisi ut <lb/>
            eam intellegat quam dicit apostolus subministratione <lb n="20"/>
            spiritus sancti dari? de qua dicit dominus: nolite cogitare <lb/>
            quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis <lb/>
            in illa hora quid loquamini; non enim uos estis qui <lb/>
            loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur <lb/>
            in uobis. nec illud metuendum est, ne forte ubi ait \'omnes

<note type="footnote">1 cf. pag. 72, 18 5 cf. libr. de nat. et gratia 13 cf. pag. 52, 20 <lb/>
            20 Phil. 1, 19 21 Matth. 10, 19. 20 25 cf. pag. 56, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 latius <hi rend="italic">(in ras.) L</hi> laetius <hi rend="italic">FV2d</hi> 3 ne <hi rend="italic">om. F</hi> 5 illo <hi rend="italic">om</hi>. VS <lb/>
            6 falleretur m. <hi rend="italic">1 L, LlFlV2</hi> cum <hi rend="italic">om</hi>. S anathematizans <hi rend="italic">scribendum<lb/>
             suspicans</hi> 7 dicuntj debent <hi rend="italic">L\'</hi> 8 sed] si <hi rend="italic">Lx</hi> libro <hi rend="italic">m. 1 F</hi> <lb/>
            9 ea <hi rend="italic">F</hi> 12 optuna <hi rend="italic">L</hi> optimum <hi rend="italic">Lx</hi> 13 iam <hi rend="italic">om. S</hi> ubi] nisi <hi rend="italic">m. 1 <lb/>
            1"1, V2</hi> 14 habuit <hi rend="italic">V pI VS</hi> 15 exposuerit <hi rend="italic">L1</hi> legum <hi rend="italic">LLlF\' T\'2</hi> <lb/>
            scientiam <hi rend="italic">VSd</hi> 16 eadem <hi rend="italic">FV2</hi> scientia <hi rend="italic">FV2</hi> gratia <hi rend="italic">F</hi> 17 hec <hi rend="italic">Fl</hi> <lb/>
            19 ut <hi rend="italic">aitd. m. 2 L om. F</hi> 20 intelligant <hi rend="italic">F</hi> subministrationem <hi rend="italic">L U</hi> <lb/>
            21 dari <hi rend="italic">in mg. LF</hi> 24 loquamini <hi rend="italic">V</hi> loquor <hi rend="italic">U</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="86"/>
            uoluntate propria regi\', idque exposuit \'ideo se dixisse propter <lb/>
            liberum arbitrium, cui deus adiutor est eligenti bona\\ etiam <lb/>
            hic per naturam liberi arbitrii et per doctrinam legis adiutorem <lb/>
            dixerit. cum enim recte anathematizauerit eos qui <lb/>
            dicunt gratiam dei et adiutorium non ad singulos actus dari,<lb n="5"/>
            sed in libero arbitrio esse uel in lege ac doctrina, profecto <lb/>
            dei gratia uel adiutorium ad singulos actus datur excepto <lb/>
            libero arbitrio uel lege atque doctrina, ac per hoc per singulos <lb/>
            actus a deo regimur, quando recte agimus, nec frustra orantes <lb/>
            dicimus: itinera mea dirige secundum uerbum tuum,<lb n="10"/>
            ne dominetur mihi omnis iniqitas. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quod ista sequitur, me rursus sollicitat. cum enim <lb/>
            de quinto capitulo libri Caelestii huic fuisset obiectum, quod <lb/>
            affirment unumquemque hominem omnes uirtutes posse habere <lb/>
            et gratias et auferant diuersitatem gratiarum, quam apostolus<lb n="15"/>
            docet, Pelagius respondit: \'dictum est a nobis, sed maligne et <lb/>
            imperite reprehenderunt. non enim auferimus gratiarum diuersitatem, <lb/>
            sed dicimus donare deum ei qui fuerit dignus accipere <lb/>
            omnes gratias, sicut Paulo apostolo donauit\'. ad hoc synodus <lb/>
            dixit: \'consequenter et ecclesiastico sensu et ipse sensisti de<lb n="20"/>
            dono gratiarum, quae in sancto apostolo continentur\'. hic dicet <lb/>
            aliquis: quid ergo sollicitat? an tu negabis omnes uirtutes et <lb/>
            gratias fuisse in apostolo? ego uero, si illae accipiuntur omnes, <lb/>
            quas uno quodam ipse apostolus commemorauit loco, quas et <lb/>
            episcopos intellexisse arbitror, ut hoc approbarent et pronuntiarent<lb n="25"/>
            sensu ecclesiastico dictum, non eas dubito habuisse <lb/>
            apostolus Paulum. ait enim: et quosdam quidem posuit

<note type="footnote"> 10 Ps. 118, 133 27 I Oor. 12, 28 </note>

<note type="footnote"> 1 propria uoluntate <hi rend="italic">X1</hi> 2 dei <hi rend="italic">L1</hi> 3 adiutorium <hi rend="italic">U</hi> 4 dixit <hi rend="italic">FFlVS <lb/>
            5 ad om. m. 1 Lx</hi> 8 uelj <hi rend="italic">et S</hi> ac] ne F <hi rend="italic">11 ut ne F</hi> mihi] <lb/>
            <hi rend="italic">in me S 12 ita LULxFFlVS</hi> sequitur] <hi rend="italic">semper U</hi> rursum <lb/>
            <hi rend="italic">FFlVSd</hi> 13 fuisse <hi rend="italic">V</hi> 1:&gt; aplis (s 8. <hi rend="italic">I.) F</hi> 17 auferrimus <hi rend="italic">F <lb/>
            gratiam m. 1 F 18 ea S 22 negabus S 23 e.go F accipiantur d</hi> <lb/>
            25 hec <hi rend="italic">LxFlS</hi> et pronuntiarent <hi rend="italic">om. U</hi> 26 eeclesiastico] occulto <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            eos <hi rend="italic">LULXFXP m. 1, V2Sl</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="87"/>
            deus in ecclesia, primo apostolos, secundo prophetas, <lb/>
            tertio doctores, deinde uirtutes, deinde donationes <lb/>
            sanitatum, adiutoria, gubernationes, genera linguarum. <lb/>
            quid ergo? dicemus quod haec omnia non habuerit apostolus <lb/>
            Paulus? quis hoc audeat dicere? nam eo ipso quod apostolus <lb n="5"/>
            erat habebat utique apostolatum. sed habebat et prophetiam. <lb/>
            an non prophetia eius est: spiritus enim manifeste dicit, <lb/>
            quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide <lb/>
            intendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum <lb/>
            etcetera?eratet doctor gentium in fide et ueritate <lb n="10"/>
            et operabatur uirtutes et sanitates; nam mordentem uiperam <lb/>
            manu excussit illaesa et paralyticus ad uerbum eius restituta <lb/>
            continuo salute surrexit. adiutoria quae dicat obscurum est, <lb/>
            quoniam uis huius uerbi late patet. quis tamen huic et istam <lb/>
            gratiam defuisse dicat, per cuius laborem salutem hominum sic <lb n="15"/>
            constat adiutam? quid uero eius gubernatione praeclarius, quando <lb/>
            et per eum dominus tunc tot ecclesias gubernauit et per eius <lb/>
            epistolas nunc gubernat? iam genera linguarum quae illi deesse <lb/>
            potuerunt, cum ipse dicat: gratias deo quod omnium uestrum <lb/>
            lingua loquor? quia ergo istorum omnium nihil <lb n="20"/>
            apostolo Paulo defuisse credendum est, propterea responsionem <lb/>
            Pelagii omnes gratias ei donatas esse dicentis iudices approbauerunt. <lb/>
            sed sunt et aliae gratiae, quae hic commemoratae non <lb/>
            sunt. neque enim, quamuis esset apostolus Paulus multum excellens <lb/>
            membrum Christi corporis, nullas plures et ampliores

<note type="footnote"> 7 I Tim. 4, 1 10 I Tim. 2, 7 11 cf. Act. 28, 3 12 cf. Act: <lb/>
            14, 10 19 I Cor. 14, 18 25 cf. I Cor. 6, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 ecclesiam <hi rend="italic">S</hi> 2 deinde <hi rend="italic">alt. om F dotninationes Lx</hi> doiwtiones <lb/>
            <hi rend="italic">(in mg. m</hi>. 2 at dominationes) <hi rend="italic">p</hi>. 4 habuit <hi rend="italic">VS</hi> 5 audet <hi rend="italic">V</hi> 6 habebatque <lb/>
            <hi rend="italic">pr. V</hi> 7 prophetia (etia <hi rend="italic">in spat. tiac. add. m. 2) F</hi> 9 intendentibus <lb/>
            <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 10 et cetera <hi rend="italic">om. VSd</hi> eratj ipse erat <hi rend="italic">d</hi> pe <hi rend="italic">(pro</hi> ipse) <lb/>
            erat <hi rend="italic">V</hi> praeterea erat <hi rend="italic">JST1</hi> 11 mortem <hi rend="italic">LlF m. 1</hi> 13 obscurum <hi rend="italic">om. m. 1 F]</hi> <lb/>
            14 uerbi] ut ibi <hi rend="italic">V</hi> latey <hi rend="italic">L</hi> huic <hi rend="italic">in spat. uac. m. 2 add. F</hi> 16 ad <lb/>
            uitam <hi rend="italic">LXF-</hi> ad gubemationem <hi rend="italic">F</hi> praeclarius est <hi rend="italic">S</hi> 20 lingua? <hi rend="italic">LLX</hi> <lb/>
            linguas <hi rend="italic">S</hi> 21 Paulo <hi rend="italic">om. S</hi> 22 datas <hi rend="italic">m. 1 L</hi> dicentes F 25 corporis <lb/>
            xpi <hi rend="italic">VPFIVSd</hi> hillas <hi rend="italic">in</hi> nullas <hi rend="italic">m. 2 F</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="88"/>
            gratias accepit ipsum totius corporis caput, siue in carne siue in <lb/>
            anima hominis, quam creaturam suam uerbum dei in unitatem <lb/>
            personae suae, ut nostrum caput esset et corpus eius essemus. <lb/>
            assumpsit. et re uera si esse possent in singulis omnia, frustra <lb/>
            de membris corporis nostri ad hanc rem data similitudo uideretur.<lb n="5"/>
            sunt enim quaedam communia omnibus membris, sicut <lb/>
            sanitas, sicut uita; sunt autem alia etiam singulis propria, <lb/>
            unde nec auris sentit colores nec oculus uoces. propter quod <lb/>
            dicitur: si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum <lb/>
            auditus, ubi odoratus? quod quidem non ita dicitur, tamquam<lb n="10"/>
            . impossibile deo sit et auribus praestare sensum uidendi et <lb/>
            oculis audiendi. quid tamen faciat in Christi corpore, quod <lb/>
            est ecclesia, et quam diuersitatem ecclesiarum uelut per <lb/>
            membra diuersa ut essent dona etiam singulis propria, significauerit <lb/>
            apostolus certum est. quapropter et qua causa hi<lb n="15"/>
            qui illud obiecerunt auferri noluerint distantiam gratiarum et <lb/>
            qua causa episcopi propter Paulum apostolum, in quo dona <lb/>
            omnia, quae loco uno commemorauit, agnoscimus, id quod <lb/>
            respondit Pelagius potuerint approbare iam clarum est. 
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Quid est ergo, unde me de hoc capitulo sollicitum<lb n="20"/>
            factum esse praedixi? hoc uidelicet, quod ait Pelagius \'donare <lb/>
            deum ei, qui fuerit dignus accipere, omnes gratias, sicut <lb/>
            Paulo apostolo donauit\'. nihil essem de hac eius responsione <lb/>
            sollicitus, nisi quod attinet ad hanc causam, cuius maxime <lb/>
            cura gerenda est, ne scilicet gratia dei nobis tacentibus et<lb n="25"/>
            tantum malum dissimulantibus obpugnetur. cum ergo non ait <lb/>
            donare deum cui uoluerit, sed ait \'donare deum ei, qui fuerit <lb/>
            dignus accipere, omnes gratias\', non potui, cum legerem.

<note type="footnote"> 9 I Cor. 12, 17 12 cf. Col. 1, 18 </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 quam ipsum susj). S 2 unitate 3 ut] et S 4 si om. S</hi><lb/>
            7 etiam] et <hi rend="italic">FlV2</hi> 8 oculos <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 9 <hi rend="italic">pr</hi>. si* <hi rend="italic">F</hi> 11 Jpole (le <hi rend="italic">s. 1. <lb/>
             m. 2) L</hi> et <hi rend="italic">fin. om. S</hi> 15 apostolus <hi rend="italic">in mg. L</hi> incertum <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            quae <hi rend="italic">LI.lFFl</hi> 16 noluerunt <hi rend="italic">codd. YS</hi> 19 potuerunt <hi rend="italic">FFLVS</hi> 22 ei <lb/>
            qui] eq <hi rend="italic">F</hi> ei q4 <hi rend="italic">Fl</hi> 23 ratioe <hi rend="italic">V</hi> 24 nisi <hi rend="italic">in mg. L om. F</hi> 25 ge- <lb/>
            <hi rend="italic">rendi F scilicet] s. (s. I.) L om. UF</hi> 28 at potuit /S1 <hi rend="italic">legere F</hi></note> <lb/>
             
<pb n="89"/>
            non esse suspiciosus. ipsum quippe gratiae nomen et eius <lb/>
            nominis intellectus aufertur, si non gratis datur sed eam qui <lb/>
            dignus est accipit. an forte quis dicet apostolo me facere <lb/>
            iniuriam, quia eum gratia dignum fuisse non dico? immo <lb/>
            tunc facio et illi iniuriam et mihi poenam, si quod dicit ipse <lb n="5"/>
            non credo. an ille gratiam non ita definiuit, ut eam sic gratis <lb/>
            appellatam quod daretur ostenderet? nempe ipse dixit: si <lb/>
            autem gratia. iam non ex operibus, alioquin gratia <lb/>
            iam non est gratia. unde item dicit: ei autem qui operatur <lb/>
            merces non imputatur secundum gratiam, sed <lb n="10"/>
            secundum debitum. quisquis ergo dignus est, debitum est <lb/>
            ei. si autem debitum est, gratia non est; gratia quippe <lb/>
            donatur, debitum redditur. gratia ergo donatur indignis, ut <lb/>
            reddatur debitum dignis; ipse autem facit, ut habeant quaecumque <lb/>
            redditurus est dignis qui ea quae non habebant donauit <lb n="15"/>
            indignis. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>Hic forte dicet: ego non ex operibus, sed ex fide dixi <lb/>
            apostolum dignum fuisse, cui tantae illae gratiae donarentur; <lb/>
            non enim opera, quae bona ante non habuit, sed tamen fides <lb/>
            eius hoc meruit. quid enim? putamus quod fides non operetur? <lb n="20"/>
            immo ipsa ueraciter operatur, quae per dilectionem operatur. <lb/>
            quantumlibet autem opera infidelium praedicentur, <lb/>
            eiusdem apostoli sententiam ueram nouimus et inuictam: <lb/>
            omne quod non est ex fide, peccatum est. ideo uero <lb/>
            saepe dicit non ex operibus, sed ex fide nobis iustitiam deputari <lb n="25"/>
            cum potius fides per dilectionem operetur, ne quisquam

<note type="footnote"> 7 Rom. 11, 6 9 Rom. 4, 4 21. 26 Gal. 5, 6 24 Rom. <lb/>
            14,23 </note>

<note type="footnote"> 1 suspectus <hi rend="italic">(in mg. m</hi>. 2 suspiciosus) <hi rend="italic">L</hi> suspectus <hi rend="italic">(s. 1..i</hi>. suspiciosus) <lb/>
            <hi rend="italic">L1</hi> suspectus <hi rend="italic">UFFlVS</hi> 2 eum <hi rend="italic">Ll</hi> 3 accipere <hi rend="italic">U</hi> dicit <hi rend="italic">Ll</hi> 4 quiainiuriam <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> gratiam <hi rend="italic">U</hi> inmo <hi rend="italic">L</hi> 5 qui F ipse dicit <hi rend="italic">VSd</hi> <lb/>
            6 an] ante <hi rend="italic">FV2</hi> diffiniuit <hi rend="italic">LULlFl</hi> ut eam sic quod daretur gratis <lb/>
            appellatam ostenderet <hi rend="italic">d</hi> 7 quo <hi rend="italic">ULlFFlVS</hi> ostenderetur FV2 <lb/>
            8 autem] ante <hi rend="italic">Ll</hi> 9 ita <hi rend="italic">S</hi> dixit <hi rend="italic">VSd</hi> 15 qui] qua F 17 Hie <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            hinc <hi rend="italic">ULX</hi> hoc <hi rend="italic">FFlVSd</hi> 19 no <hi rend="italic">alt. add. 111 2 Ll</hi> 20 operaretur <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            25 saepe] ipse <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="90"/>
            existimet ad ipsam fidem meritis operum perueniri, cum ipsa <lb/>
            sit initium, unde bona opera incipiant, quoniam, ut dictum <lb/>
            est, quod ex ipsa non est, peccatum est. hinc et ecclesiae <lb/>
            dicitur in Cantico canticorum: uenies et transies ab initio <lb/>
            fidei. quapropter quamuis bene operandi gratiam fides impetret,<lb n="5"/>
            ipsam certe fidem ut haberemus, nulla fide meruimus, sed in <lb/>
            ea nobis danda, in qua dominum sequeremur, misericordia <lb/>
            eius praeuenit nos. an ipsam nobis nos dedimus et ipsi <lb/>
            nos ipsos fideles fecimus? prorsus etiam hic clamabo: ipse <lb/>
            fecit nos et non ipsi nos, nisi uero aliud apostolica doctrina<lb n="10"/>
            commendat, ubi ait: dico autem per gratiam dei, <lb/>
            quae data est mihi, omnibus qui sunt in nobis, non <lb/>
            plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad temperantiam, <lb/>
            sicut unicuique deus partitus est mensuram <lb/>
            fidei. hinc est quippe et illud: quid enim habes quod<lb n="15"/>
            non accepisti? quando et hoc accepimus, unde et incipit quicquid <lb/>
            in nostris actibus habemus boni. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Quid est ergo quod idem dicit apostolus: bonum <lb/>
            certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; <lb/>
            de cetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet<lb n="20"/>
            mihi dominus in illo die, iustus iudex, si haec non redduntur <lb/>
            dignis, sed donantur indignis? hoc qui dicit, parum <lb/>
            considerat coronam reddi non potuisse digno, nisi gratia donata <lb/>
            esset indigno. ait enim: bonum certamen certaui; sed idem <lb/>
            ipse ait: gratias deo, qui dedit nobis uictoriam per

<note type="footnote"> 4 Cant. 4, 8 7 cf. Ps. 58, 11 9 Ps. 99. 3 11 Rom. 12, 3 <lb/>
            15 I Cor. 4, 7 18 II Tim. I, 7. 8 25 I Cor. 15, 57\' </note>

<note type="footnote"> 2 incipiunt <hi rend="italic">Vd</hi> 3 quod-non est <hi rend="italic">om. S</hi> huic <hi rend="italic">FlV2</hi> hoc <hi rend="italic">F</hi> 4 ueniens <lb/>
            <hi rend="italic">FV2S1</hi> transiens <hi rend="italic">L</hi> transiens <hi rend="italic">FV2SX</hi> 5 <hi rend="italic">init</hi>. fides F fide <hi rend="italic">V2</hi> 6 habemus <lb/>
            <hi rend="italic">ULlFFlSxV</hi> 7 sequemur <hi rend="italic">V</hi> 8 praeueniet <hi rend="italic">FFlP</hi> prouenit <hi rend="italic">V</hi> 10 nisi] <lb/>
            nihil <hi rend="italic">FFX m. 1, VSd</hi> apostoli ea <hi rend="italic">IJFFlV</hi> apostoli illa <hi rend="italic">S</hi> 12 qui] <lb/>
            que F 14 pertitus <hi rend="italic">F</hi> 15 huic <hi rend="italic">L1</hi> quid] quod <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> 16 hic <lb/>
            <hi rend="italic">UFV</hi> id. VI <hi rend="italic">alt</hi>. et <hi rend="italic">om. FlVSd</hi> 19 consumaui <hi rend="italic">LU£1Fi</hi> 20 quem <hi rend="italic">L1</hi> <lb/>
            21 si] an <hi rend="italic">S</hi> 23 reddere <hi rend="italic">(in mg</hi>. i) <hi rend="italic">L, UFlVS</hi> reddij-e (i <hi rend="italic">e.e</hi> e) JJ <lb/>
            data <hi rend="italic">FlVSd</hi> 25 ipse <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="91"/>
            dominum nostrum Iesum Christum. ait: cursum consummaui; <lb/>
            sed ipse idem ait: non uolentis neque currentis, <lb/>
            sed miserentis est dei. ait: fidem seruaui; sed idem ipse <lb/>
            ait: scio enim cui credidi et certus sum quia potens <lb/>
            est depositum meum seruare in illum diem, id est <lb n="5"/>
            commendatum meum; nam codices nonnulli non habent \'depositum\', <lb/>
            sed quod est planius commendatum\'. quid autem <lb/>
            commendamus deo, nisi quae oramus ut seruet. in quibus et <lb/>
            ipsa est fides nostra? nam quid aliud apostolo Petro dominus <lb/>
            commendauit orando, unde illi ait: ego rogaui pro te, <lb n="10"/>
            Petre, ne deficiat fides tua, nisi ut eius deus seruet <lb/>
            fidem, ne temptationi cedendo deficeret? quocirca, o beate <lb/>
            Paule, magne gratiae praedicator, dicam nec timeam — quis <lb/>
            enim mihi minime succensebit ista dicenti quam tu, qui ea <lb/>
            dicenda dixisti et docenda docuisti? — dicam, inquam, nec <lb n="15"/>
            timeam: redditur quidem meritis tuis corona sua, sed dei dona <lb/>
            sunt merita tua. 
</p></div></div></body></text></TEI>