Non ergo natura, quae sub peccato uenumdata et uitio sauciata redemptorem saluatoremque desiderat, nec legis scientia, per quam fit concupiscentiae cognitio, non euictio, liberat a corpore mortis huius, sed gratia domini per Iesum Christum dominum nostrum. Ista est non natura moriens nec littera occidens. sed spiritus uiuificans. iam enim habebat iste naturam cum uoluntatis arbitrio — nam dicebat: uelle adiacet mihi — sed m non habebat naturam cum sanitate sine uitio — nam dicebat: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea bonum — iam habebat cognitionem legis sanctae - nam dicebat: peccatum non cognoui nisi per legem — sed non habebat uires agendae perficiendaeque iustitiae; nam dicebat: non quod uolo hoc ago, sed quod odi hoc facio, et perficere bonum non inuenio. ideo nec uoluntatis arbitrium nec legis praeceptum, unde liberaretur de corpore mortis huius, quia utrumque iam habebat, aliud in natura, aliud in doctrina, sed gratiae dei poscebat auxilium per Iesum Christum dominum nostrum. 4 cf. Rum. 7. 23 5 Rom. 7, 24. 25 11 Rom. 7, 24. 25 15.17 R0111. 7, lb 19 Rom. 7, 7 20 Rom. 7, 15. 18 23 Rom. 7, 24. 25 1 niiiosa L 3 legibus inter se Vd 4 mentisj meritis V 7 ihessfl IJ 8 Cap. Vini LlP Cap. VIII LPFJ U Cap. 8 in mg. S uenundata UVF 9 ne F 10 sit plPVS 11 euictio] e uitio UPV2S1 12 ihesum Ll 13 Cap. VIIII LFFlU Capitulum X LXP Cap. num. om. VS ita S non est L1 16 natura F 17 acio-nam dicebat om. IJ scio om. F quia LlFFl habebat F 18 cognitionis F cognationem V 19 peccatum-Jicebat m. 2 in mg. Ll 20 non om. m. 1 F 21 hoc pr. d: om. codd. VS 24 huius om. pi 25 gratia II dei om. F Hanc itaque gratiam quam in catholica ecclesia notissimam nouerant episcopi crediderunt Pelagium confiteri, cum audirent eum dicere \'hominem a peccatis conuersum proprio labore et dei gratia posse esse sine peccato.\' ego autem propter illum librum, quem mihi refellendum serui dei dederunt, qui discipuli eius fuerunt et. cum eundem Pelagium ualde diligerent, eius esse dixerunt, ubi hac quaestione sibi proposita, quia hoc in eo iam plurimos offenderat, quod aduersus dei gratiam loqueretur, apertissime expressit (hane se dicere dei gratiam, quod possibilitatem non peccandi natura nostra cum conderetur, accepit, quoniam condita est cum libero arbitrio\' — propter hunc ergo librum ego, plurimi autem fratres propter eius disputationes, quas dicunt sibi esse notissimas, adhuc sumus de istorum uerborum eius ambiguitate solliciti, ne forte quid in ea lateat atque hoc se dixisse sine praeiudicio sui dogmatis exponat postea discipulis suis ita disserens: dixi quidem proprio labore et dei gratia posse hominem esse sine peccato, sed quam dicam gratiam optime nostis et legendo recolere potestis, quod ea sit, in qua creati sumus a deo cum libero arbitrio. atque ita dum eum credunt episcopi eam dixisse gratiam, non qua homines creati sumus, sed qua in nouam creaturam adoptati — hanc enim apertissime gratiam diuina scriptura commendat — ignorantes haereticum tamquam catholicum absoluerunt. suspectum enim me facit etiam illud, quod cum in eodem libro, cui respondi, apertissime dixerit \'Abel iustum numquam omnino peccasse\', modo ait: \'non autem diximus quod inueniatur aliquis ab 6 Timasius et Iacobus, cf. cap. XXIII 1 Cap. XI LiP Cap. 10 in mg. S 2 nouerunt F 7 diligenter LULiFIVz 8 hoc] hec U iam] omnia L1 9 (,)şţęųąjţ expressit Fl ostendit V2S1 13 autem (s. Z. add. m. rec.) U ergo Ll 15 latent FV2 se hoc VSd 17 disseretis (m. 1 ex disceretis) F, V2 dixit F 19 quod ea sit] ea quod sit L1 quod sit ea U qui ea sit F sic quod ea Fl VS quia ea sit V2 quo F 22 qua om. V 23 commcndat om. F 24 absoluerint LUL*FFlVS 25 etiam om. S cum om . F2 27 inueniat F infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato\'. Abel quippe iustum non a peccatis conuersum in cetera uita dixit factum esse sine peccato, sed \'quod peccatum nullum Umquam fecerit\'. unde si ille ipsius liber est, profecto ex ipsa responsione emendandus est. nolo enim eum dicere modo fuisse mentitum, ne forte quid in libro illo scripserit se dicat oblitum. proinde cetera uideamus. ea quippe consequuntur in ecclesiasticis gestis, quibus adiuuante domino possumus ostendere etiam Pelagio, sicut nonnullis uidetur, in illa examinatione purgato et certe apud iudices dumtaxat homines absoluto hanc talem haeresim, quam et ulterius progredi et in peius proficere nolumus, sine dubio esse damnatam. Haec enim sequuntur obiecta Pelagio, quae in doctrina Caelestii discipuli eius referuntur inuenta. Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset. quoniam peccatum Adae ipsum solum laeserit et non genus humanum. quoniam lex sic mittit ad regnum quemadmodum euangelium. quoniam ante aduentum Christi fuerunt homines sine peccato. quoniam infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quoniam neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat\'. haec ita obiecta sunt, ut etiam 16 cf. Op. imperf. I 68. VI 25 tXLV 1090. 1559 M.) 21 cf. Op. imperf. I 96 (ib. 1112). 3 iustds L a om. codd. V 5 quod om. Fl ulluin FVS nunquam S ipse FV2S* 6 emendans FV* 7 fuisse om. F quod VSd 9 consecuntur LFFX ecclesiastis V 10 ostendere et cetera p. sicut L1 Pelagium V Pelage V2 Pelagio V1 11 purgat L1 12 absolutos FV2 et om. ULaFFaS 13 et in peius] in penis F profiteri LULiFFilJ m. 2, VS nulimus ULld 14 dampnatum FFl 15 Cap. XI LFU Cap. X Fl Cap. XII LlP Cap. VIII 8 Hic FlVS secuntur LFF1 16 celestii UFF1 17 sine L j eccaueritpr. LULrF[ F2 peccauerit fin. Ll 18 laeserit] lex erit F 22 sunt V d fecit FS1 apud Carthaginem a sanctitate tua et ab aliis tecum episcopis dicerentur audita atque damnata. ubi quidem, ut recolis. ipse non fui, sed postea, cum uenissem Carthaginem, eadem gesta recensui, ex quibus aliqua memini; sed nescio utrum eis haec omnia teneantur. quid autem interest, utrum aliqua ibi non sint forte commemorata et ideo nec damnata, cum constat esse damnanda? deinde obiecta sunt et alia quaedam capitula commemoratione mei nominis interposita, quae mihi de Sicilia missa fuerant, cum ibi fratres catholici huiusce modi quaestionibus turbarentur, quibus per librum ad Hilarium scriptum, qui ea mihi in epistola sua consulens miserat, satis sufficienter, ut mihi uidetur, respondi. ista sunt autem: posse hominem sine peccato, si uelit, esse. infantes, etsi non baptizentur, habere uitam aeternam. diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non reputari illis neque regnum dei posse eos habere. Ad haec sibi obiecta, sicut gesta testantur, Pelagius ita respondit: \'posse quidem hominem sine peccato esse dictum est\\ inquit, (superius; de eo autem, quod fuerint ante aduentum domini homines sine peccato, dicimus et nos quoniam ante aduentum Christi uixerunt quidam sancte et iuste secundum scripturarum sanctarum traditionem. reliqua uero et secundum ipsorum testimonium a me dicta non sunt, pro quibus ego satisfacere non debeo; sed tamen ad satisfactionem sanctae synodi anathematizo illos qui sic tenent aut aliquando 10 Ep. 157 fcf. XXXIII 674 M.) 1 cartaginem LDPFI 3 cum ipse S non-Carthaginem] non fuissem cartagini m. 1 F cum fuissem cartagini m. 2 F, V2 fJi, sed] fuissem LULxFlVS cartaginem LUL1 in Carthaginem V 5 eius FS 6 inibi FVd cum om. FI V 7 constet FV2 9 huiusmoii LlVSd 10 ylarium L hylarium Lx hylarum F yllarium Fl 12 respondisse LUIJFFlVS 15 abrenuntietur F uisi] nisi S 17 hoc Ll 18 de posse d 19 inquit om. S 21 quidem m. 1 F 22 tradictionem LU et om. F 23 proj quod F 24 satisfare U 25 fin, tenuerant Ftf1 tenuerint S tenuerunt\'. post hanc eius responsionem synodus dixit: \'ad haec praedicta capitula sufficienter et lecte satisfecit praesens Pelagius anathematizans ea quae non erant eius\'. uidemus igitur et tenemus non solum a Pelagio uerum etiam a sanctis episcopis, qui illi iudicio praesidebant, mala perniciosissima huius modi haeresis esse damnata: Adam mortalem factum, quod ut plenius exponeretur quomodo dictum sit, additum est: qui siue peccaret siue non peccaret moriturus esset. quod peccatum eius ipsum solum laeserit et non genus humanum. quod lex sic mittat ad regnum, quemadmodum et euangelium. quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem. quod neque per praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat. quod infantes, etsi non baptizentur. habeant uitam aeternam. quod diuites baptizati, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non illis reputetur neque regnum dei possint habere. haec certe omnia iudicio illo ecclesiastico anathematizante Pelagio et episcopis interloquentibus constat esse damnata. His autem quaestionibus et istarum sententiarum contentiosissimis adsertionibus iam usquequaque feruentibus multorum fratrum perturbabatur infirmitas. unde coacti sumus sollicitudine caritatis, quam erga ecclesiam Christi per gratiam Christi habere nos conuenit, etiam ad beatae memoriae Marcellinum, qui eos cotidie disputatores molestissimos patiebatur et me per litteras consulebat, de quibusdam istarum quaestionibus scribere et maxime de baptismo paruulorum, de quo 1 haec praedicta] haecque dicta LUISFF1 hae quae dicta FS 2 satisfacit FV2 4 etiam et IS 6 huius modi] huius ULXFVS 8 quod] quoque FV2; sic etiam in uers. 10. 11. 12. 14. 15 12 mortem uel d: om. codd. F5 15 habent FFlS 16 abrenuerint V uisi] nisi V2S1 19 esset m. 1 Fl 21 contentiosissima LUIJFlP m. 1 contSptiosissima F et contentiosissima VS1 23 fratrum] factum]) 25 nos habere VSrl ad] a F etiam postea te iubente in basilica Maiorum gestans quoque in manibus epistolam gloriosissimi martyris Cypriani et de hac re uerba eius recitans atque pertractans, ut error iste nefarius de quorundam cordibus auferretur, quibus persuasa fuerant quae in his gestis uidemus damnata, adiutus orationibus tuis, quantum potui, laboraui. haec sunt, quae nonnullis fratribus quidam talia sentientes ita persuadere conabantur, ut de orientalibus comminarentur ecclesiis quod, nisi qui haec tenerent, earum possent iudicio condemnari. ecce quattuordecim antistites orientalis ecclesiae in ea terra, cui dominus praesentiam suae incarnationis exhibuit, Pelagium non absoluerent, nisi ea tamquam fidei catholicae aduersa damnaret. unde si propterea est iste absolutus, quod anathematizauerit talia, procul dubio illa damnata sunt, quod multo cumulatius atque clarius in consequentibus apparebit.