<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="6" unit="altchapter"/> Post haec obiectum est, quod Pelagius in eodem <lb/>
            libro suo dixerit \'posse hominem, si uelit, esse sine peccato\' <lb/>
            et quod scribens ad uiduam adulatorie dixerit: \'inueniat apud <lb n="10"/>
            te pietas, quae nusquam inuenit, locum, inueniat ubique peregrina <lb/>
            in te sedem iustitia; ueritas, quam iam nemo cognoscit, <lb/>
            domestica tibi et amica fiat et lex dei, quae ab omnibus <lb/>
            prope hominibus contemnitur, a te sola honoretur\'. et iterum <lb/>
            ad ipsam: \'o te felicem et beatam, si iustitia, quae in caelo <lb n="15"/>
            tantum esse credenda est, apud te solam inueniatur in terris P <lb/>
            et in alio ad ipsam libro post orationem domini et saluatoris <lb/>
            nostri docens quemadmodum debeant sancti orare ait: \'ille ad <lb/>
            deum digne eleuat manus, ille orationem bona conscientia <lb/>
            effundit, qui potest dicere: tu nosti, domine, quam sanctae et<lb n="20"/>
            innocentes et mundae sunt ab omni molestia et iniquitate et <lb/>
            rapina quas ad te extendo manus, quemadmodum iusta et <lb/>
            munda labia et ab omni mendacio libera, quibus offero tibi <lb/>
            deprecationem, ut mihi miserearis\'. ad hoc autem Pelagius <lb/>
            respondens ait: \'posse quidem hominem esse sine peccato et

<note type="footnote">4 ministrante <hi rend="italic">FV</hi> ministrate V2 §ycenseatnr <hi rend="italic">F</hi> censeatur <hi rend="italic">V2</hi> <lb/>
            8 Cap. VI <hi rend="italic">LFFlUV</hi> Capitulum VII <hi rend="italic">L\'PS</hi> 9 libro scripserit suo <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            esse <hi rend="italic">om. L</hi> 10 adulatione F 11 inueniet ubique <hi rend="italic">S</hi> peregrina <lb/>
            in te <hi rend="italic">d:</hi> peregrinate <hi rend="italic">LU</hi> peregrinante <hi rend="italic">LlFFlPVS</hi> peregrinans te VISI <lb/>
            12 sedem] sed me <hi rend="italic">S</hi> iam <hi rend="italic">in mg. add. L</hi> 13 domistica F 14 contempnitur <lb/>
            <hi rend="italic">LFF1</hi> solo <hi rend="italic">P</hi> 16 esse <hi rend="italic">in mg. add. L</hi> 18 ille-effundit <lb/>
            <hi rend="italic">om. U</hi> 20 sancti F 21 innocentes (te <hi rend="italic">add. m. rec.) U</hi> sint <hi rend="italic">F.VS</hi> <lb/>
            molestia] malitia VISI 23 ab omnij a boni <hi rend="italic">F</hi> 24 misereris <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            25 sine peccato esse <hi rend="italic">FVSd</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="69"/>
            dei mandata custodire, si uelit, diximus; hanc enim possibilitatem <lb/>
            deus illi dedit. non autem diximus quod inueniatur <lb/>
            aliquis ab infantia usque ad senectam qui numquam peccauerit, <lb/>
            sed quoniam a peccatis conuersus proprio labore et <lb/>
            dei gratia possit esse sine peccato, nec per hoc tamen in <lb n="5"/>
            posterum inconuersibilis. reliqua uero quae subiecerunt neque <lb/>
            in libris nostris sunt neque talia umquam diximus\'. illis auditis <lb/>
            synodus dixit: quoniam te negas talia scripsisse, anathematizas <lb/>
            illos qui sic tenent\'? Pelagius respondit: \'anathematizo quasi <lb/>
            stultos, non quasi haereticos, siquidem non est dogma\'. deinde <lb n="10"/>
            iudicauerunt episcopi dicentes: nunc quoniam propria uoce <lb/>
            anathematizauit Pelagius insertum stultiloquium recte respondens <lb/>
            hominem cum adiutorio dei et gratia posse esse sine peccato, <lb/>
            respondeat et ad alia capitula\'. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>Numquid hic poterant iudices uel debebant incognita <lb n="15"/>
            et incerta damnare, quando nemo contra aderat, qui ea quae <lb/>
            ad uiduam reprehensibilia scripta dicebantur Pelagium scripsisse <lb/>
            conuinceret? ubi profecto parum esset codicem ferre et <lb/>
            de scriptis eius haec legere, nisi et testes adhiberentur, si <lb/>
            illa scripta sua esse etiam cum recitarentur negaret. uerumtamen <lb n="20"/>
            in his quoque fecerunt iudices. quod facere potuerunt, <lb/>
            interrogantes Pelagium, utrum anathematizaret illos qui talia <lb/>
            sentiunt, qualia se negauit scripsisse siue dixisse. quos ubi <lb/>
            se tamquam stultos anathematizare respondit, quid amplius de <lb/>
            hac re iudices aduersariis absentibus quaerere debuerunt? <lb n="25"/>
            
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>An et illud fortasse tractandum est utrum recte dictum <lb/>
            sit non tamquam haereticos, sed tamquam stultos anathematizandos <lb/>
            qui ita sentirent, quoniam dogma non esset? sed

<note type="footnote">1 enim] tibi <hi rend="italic">U</hi> 2 qui <hi rend="italic">F</hi> 6 inconuersi <hi rend="italic">U</hi> inconuertibilis <hi rend="italic">Ll</hi> 8 negas <lb/>
            te <hi rend="italic">FVSd</hi> 9 sic] sicut F quas stultos <hi rend="italic">U</hi> 11 propria uoce <hi rend="italic">onto FVS</hi> <lb/>
            12 incertum <hi rend="italic">d</hi> 13 esse posse <hi rend="italic">UFlP</hi> 15 nunquid <hi rend="italic">FFX</hi> 16 ad <lb/>
            herat <hi rend="italic">L</hi> adhereat <hi rend="italic">L1</hi> adherat <hi rend="italic">U</hi> 17 reprehpnsibilis Fl p. = Pelagius <lb/>
            <hi rend="italic">(itu et in cas. obl.) LULaFF1</hi> 19 scripturis F hoc <hi rend="italic">Ll Y2S1</hi> nisi <lb/>
            et] quia 1\'281 20 uerumptamen <hi rend="italic">Fl</hi> 21 hiis <hi rend="italic">FFl</hi> quoque] quodque F <lb/>
            22 anathemaret F 23 ibi <hi rend="italic">FlVSl</hi> ille 8 27 est <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="70"/>
            ab hac quaestione non leui, ubi quaeritur, quatenus sit definiendus <lb/>
            haereticus, recte se in praesentia iudices abstinuerunt. <lb/>
            non enim, si quisquam uerbi gratia dixerit aquilarum pullos <lb/>
            paterno ungue suspensos et radiis solis oblatos, si oculis <lb/>
            palpitauerint, tamquam adulterinos in terram luce quodam<lb n="5"/>
            modo conuincente dimitti, si forte hoc falsum est, haereticus <lb/>
            iudicandus est. et hoc quidem, quia in hominum doctorum litteris <lb/>
            inuenitur famaque uulgatum est, nec stulte dici putandum est, <lb/>
            etiam si uerum non est, nec fidem nostram, propter quam <lb/>
            fideles uocamur, ant creditum laedit aut creditum iuuat. porro <lb n="10"/>
            si ex hoc &lt;sensu quis&gt; (?) contenderit animas rationales <lb/>
            inesse uolucribus ex eo quod in eas reuoluantur humanae, tum <lb/>
            uero tamquam haeretica pestis ab auribus animoque pellenda <lb/>
            est agendumque et demonstrandum, etiam si hoc de aquilis <lb/>
            uerum est, sicut multa mira ante oculos nostros de apibus<lb n="15"/>
            uera sunt, longe tamen ab huius modi irrationabilium animantium <lb/>
            quamuis mirabili sensu distare rationem, quae non <lb/>
            hominibus et pecoribus, sed hominibus angelisque communis <lb/>
            est. multa uero etiam stulta dicuntur ab imperitis et uanis <lb/>
            nec tamen haereticis, qualia sunt eorum qui de alienis artibus,<lb n="20"/>
            quas non didicerunt, temere iudicant aut immoderato et caeco <lb/>
            affectu uel laudant quos diligunt uel uituperant quos oderunt <lb/>
            et quicquid aliud in consuetudine sermonis humani non statuto <lb/>
            dogmate, sed passim, ut ad tempus occurrerit, per stultitiae

<note type="footnote">1 quatjnus (s. i <hi rend="italic">add</hi>. e) <hi rend="italic">L</hi> diffiniendus <hi rend="italic">LULlFlP</hi> 2 abstinuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">VISld:</hi> abstulerunt <hi rend="italic">codd. VS</hi> 5 aduersarios <hi rend="italic">U</hi> adulterimos <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            6 hoc forte <hi rend="italic">UL]FFlP</hi> 7 est <hi rend="italic">om. F</hi> quidem <hi rend="italic">om. FVSd</hi> 9 uerum <lb/>
            <hi rend="italic">corr. m. 2 ex</hi> unum <hi rend="italic">F</hi> 11 ex hoc sensu quia <hi rend="italic">Vld:</hi> ex hoc seuis <hi rend="italic">(an</hi> <lb/>
            senis <hi rend="italic">in L dubium)</hi> q (quod P) <hi rend="italic">LLXP</hi> hoc senis que F ex hoc souis <lb/>
            quod <hi rend="italic">UFl</hi> hoc senis quod <hi rend="italic">V</hi> ex hoc uenit quod <hi rend="italic">S</hi> rationabiles <hi rend="italic">FVSd</hi> <lb/>
            12 humanae <hi rend="italic">om. S</hi> tamen l;lęrQ <hi rend="italic">L</hi> tamen <hi rend="italic">Ll UpI</hi> tunc uero <hi rend="italic">S</hi> 14 aquilis <lb/>
            ue <hi rend="italic">add. m. 2 F</hi> 16 uera suntj una forte <hi rend="italic">F</hi> una sorte F2 ab <lb/>
            huius modi] ad hoc <hi rend="italic">UF</hi> ab hoc <hi rend="italic">X1</hi> ab his P innarationabilium <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            17 mirali (li <hi rend="italic">s. 1, m. 2) L</hi> mirabilis <hi rend="italic">FV2 similis Sl</hi> 19 uere 8 etiamj <lb/>
            que <hi rend="italic">L1</hi> que <hi rend="italic">P</hi> stulta etiam <hi rend="italic">P</hi> 20 de <hi rend="italic">om. U</hi> 21 tenere <hi rend="italic">U</hi> 22 uel <lb/>
            <hi rend="italic">alt.]</hi> et Ll 24 dogmatorum <hi rend="italic">U</hi> sed-leuitatem <hi rend="italic">oin. F</hi> occurrit <hi rend="italic">S</hi></note> <lb/>
             
<pb n="71"/>
            leuitatem uel ore profertur uel stilo etiam litterisque committitur. <lb/>
            multos denique de his paululum admonitos talia dixisse <lb/>
            mox paenitet. ita ea non placito quodam fixa retinebant, sed <lb/>
            quasi undecumque rapta et non considerata profuderant. uix <lb/>
            est autem carere istis malis, et quis est qui non labitur <lb n="5"/>
            lingua et offendit in uerbo? sed interest quanto, interest <lb/>
            unde, interest postremo utrum admonitus corrigat an pertinaciter <lb/>
            defendendo etiam dogma faciat, quod leuitate, non dogmate <lb/>
            dixerat. cum igitur omnis haereticus consequenter et <lb/>
            stultus sit, non autem omnis stultus continuo sit appellandus <lb n="10"/>
            haereticus, recte iudices insertum stultiloquium propria uoce <lb/>
            Pelagium anathematizasse dixerunt, quia et si haeresis esset, <lb/>
            procul dubio stultiloquium est. proinde quicquid illud sit, <lb/>
            generalis uitii nomine appellauerunt. utrum autem ex aliquo <lb/>
            dogmate ista sint dicta an uero non fixa placitaque sententia, <lb n="15"/>
            sed facile emendabili uanitate, quoniam ille qui audiebatur <lb/>
            quoquo modo dicta essent sua esse negauerat. discutiendum in <lb/>
            praesentia non putarunt. 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Nos sane cum hanc Pelagii defensionem in illa quam <lb/>
            prius accepimus chartula legeremus, aderant quidam sancti <lb n="20"/>
            fratres, qui se Pelagii libros exhortatorios uel consolatorios <lb/>
            ad quandam uiduam conscriptos, cuius nomen non esset <lb/>
            expressum, se habere dixerunt et admonuerunt requirendum, <lb/>
            utrum illic ista quae sua negauit essent forte conscripta, <lb/>
            quoniam hoc et ipsi se ignorare asserebant. tum uero cum

<note type="footnote"> 5 cf. Eccli. 19, 16; cf. Iac. 3, 2 22 Mercator in Coinmonitorio <lb/>
            super nomine Caelestii IV 3 Liuaniam nominat (cf. XLVIII 102 M.) </note>

<note type="footnote">1 eramJ <hi rend="italic">autem m. 1 F 2 multo m. 1 L de iis S</hi> amonitos <lb/>
            <hi rend="italic">LLlFFl</hi> 3 eaj etiam <hi rend="italic">PV281</hi> eo <hi rend="italic">FVS</hi> quondam <hi rend="italic">FV2Sl</hi> quodnam <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            fixi <hi rend="italic">FV2S1</hi> 4 desiderata <hi rend="italic">PV281 consiJerant 8</hi> 6 ostenditur <hi rend="italic">(in mg</hi>. <lb/>
            m. <hi rend="italic">2</hi> offendit) <hi rend="italic">F</hi> in <hi rend="italic">om. F</hi> quantum <hi rend="italic">UL11?I?IPVsd</hi> 7 amonitus <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            9 et consequenter stultus S consequenter-haereticus <hi rend="italic">om. m. 1 Fl</hi> <lb/>
            11 incertum <hi rend="italic">Ud</hi> 13 stultiloquium esset <hi rend="italic">ULld</hi> 15 non <hi rend="italic">om. m 1 F</hi> <lb/>
            pacitaque <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 16 facili <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 17 quo modo <hi rend="italic">ULaFFlVSP m. 1</hi> <lb/>
            negauerant <hi rend="italic">Fl</hi> in <hi rend="italic">om. Fl</hi> 19 cum <hi rend="italic">om. m. 1 Ll</hi> illo <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> <lb/>
            22 est <hi rend="italic">FPVSd</hi> 24 utrum] unum <hi rend="italic">L*</hi> 25 sc <hi rend="italic">om. V</hi></note> <lb n="25"/>
             
<pb n="72"/>
            idem libri ab exordio legerentur, quaesita et inuenta sunt. <lb/>
            affirmabant autem illi qui protulerant codicem ante quattuor <lb/>
            ferme annos se istos tamquam Pelagii libros habei;e coepisse <lb/>
            nec umquam utrum eius essent ab aliquo se audisse dubitari. <lb/>
            considerantes itaque optime nobis seruorum dei cognitam<lb n="5"/>
            fidem de hac re non posse mentiri, restare uidebatur, ut <lb/>
            Pelagium potius in episcopali iudicio crederemus fuisse <lb/>
            mentitum, nisi fieri potuisse cogitaremus etiam ante annos <lb/>
            tam multos aliquid sub eius nomine, non tamen ab illo fuisse <lb/>
            conscriptum; neque enim isti eosdem libros ab ipso se accepisse<lb n="10"/>
            uel quod ipsius essent ab eodem audisse dicebant. nam <lb/>
            et mihi quidam fratres nostri nonnulla opuscula sub meo <lb/>
            nomine - in Hispaniam uenisse dixerunt, quae quidem ab eis <lb/>
            qui alia nostra legissent non agnoscerentur, ab aliis tamen <lb/>
            nostra esse crederentur. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>Illud sane quod Pelagius suum esse confessus est, <lb/>
            adhuc latebrosum est; sed puto quod in istorum gestorum\' <lb/>
            consequentibus partibus elucebit. ait enim: \'posse quidem <lb/>
            hominem esse sine peccato et dei mandata custodire, si uelit. <lb/>
            diximus; hanc enim possibilitatem deus illi dedit. non autem diximus quod inueniatur aliquis ab infantia usque ad senectam <lb n="20"/>
            qui numquam peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus <lb/>
            proprio labore et dei gratia possit esse sine peccato, nec <lb/>
            tamen per hoc in posterum inconuertibilis\'. in his uerbis quam <lb/>
            dicat dei gratiam prorsus latet; et iudices quidem catholici <lb n="25"/>
            nullam aliam intellegere potuerunt, nisi quam nobis plurimum <lb/>
            apostolica doctrina commendat. haec est enim, qua nos liberari

<note type="footnote">1 iidem <hi rend="italic">VSd</hi> 2 protulerunt <hi rend="italic">V</hi> 5 congnitam <hi rend="italic">U</hi> 6 re <hi rend="italic">om. Fx</hi> <lb/>
            7 pelagius L1 potius <hi rend="italic">om. Ll</hi> 9 tam] tamen <hi rend="italic">IJF1 ab]</hi> sub FV- <lb/>
            10 se om. <hi rend="italic">S</hi> 11 audiuisse 8 12 meo] modo <hi rend="italic">L\'PI m. 1</hi> 13 yspaniam <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> hyspaniam <hi rend="italic">FFl</hi> iis <hi rend="italic">VSd</hi> 14 agnoscentur m. <hi rend="italic">1 F</hi> 16 Cap. <lb/>
            VII <hi rend="italic">S</hi> 18 eluebit <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 19 hominem <hi rend="italic">om. S</hi> 20 diximus enim <lb/>
            hanc <hi rend="italic">LULWPVW</hi> enim <hi rend="italic">om. FVS</hi> 24 tamen <hi rend="italic">post</hi> hoc <hi rend="italic">FVSd</hi> <lb/>
            haec <hi rend="italic">V</hi> inconuersibilis <hi rend="italic">VSd</hi> 26 potuerant <hi rend="italic">V</hi> plurimum <hi rend="italic">add. in<lb/>
             mg. m. 2 F[</hi> 27 commendet <hi rend="italic">F</hi> hoc F </note> 
<pb n="73"/>
             
</p><p><milestone n="7" unit="altchapter"/>posse speramus de corpore mortis huius per Iesum <lb/>
            Christum dominum nostrum et pro qua impetranda oramus, <lb/>
            ne intremus in temptationem. haec gratia non est natura, <lb/>
            sed qua subuenitur fragili uitiataeque naturae; haec gratia non <lb/>
            est legis scientia, sed ea est, de qua dicit apostolus: non <lb n="5"/>
            irritam facio gratiam dei; nam si per legem iustitia, <lb/>
            ergo Christus gratis mortuus est, et ideo non est littera <lb/>
            occidens, sed spiritus uiuificans. scientia quippe legis sine <lb/>
            gratia spiritus operatur in homine omnem concupiscentiam. <lb/>
            peccatum enim, inquit, non cognoui nisi per legem; nam <lb n="10"/>
            concupiscentiam nesciebam. nisi lex diceret: non <lb/>
            concupisces. occasione autem accepta peccatum per <lb/>
            mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. <lb/>
            neque ista dicendo legem uituperat, immo etiam laudat, cum <lb/>
            dicit: lexquidem sancta et mandatum sanctum etiustum <lb n="15"/>
            et bonum. quod ergo bonum est, inquit, mihi factum <lb/>
            est mors? absit, sed peccatum, ut appareat peccatum, <lb/>
            per bonum mihi operatum est mortem. et iterum legem <lb/>
            laudat dicendo: scimus enim quia lex spiritalis est; ego <lb/>
            autem carnalis sum, uenumdatus sub peccato. quod <lb n="20"/>
            enim operor ignoro; non enim quod uolo hoc ago, sed <lb/>
            quod odi illud facio. si autem quod nolo hoc facio, <lb/>
            consentio legi, quoniam bona est. ecce iam legem nouit <lb/>
            et laudat eique consentit, hoc est eam bonam esse consentit, <lb/>
            quoniam quod illa iubet hoc et ipse uult et quod illa uetat <lb n="25"/>
            et damnat hoc et ipse odit, et tamen quod odit hoc facit.

<note type="footnote"> 1 Rum. 7, 24. 25 3 cf. Matth. 6, 13 5 Gal. 2, 21 7 cf. <lb/>
            II Cor. 3, 6 10 Rom. 7, 7. 8 15 Rom. 7, 12. 13 19 Rom. 7, 14-16 </note>

<note type="footnote"> 2 Cap. VIII <hi rend="italic">LLIP</hi> Cap. VJI <hi rend="italic">FFlUV</hi> Cap. 7 <hi rend="italic">in mg. S</hi> etJ sed <lb/>
            <hi rend="italic">ULI VS</hi> set <hi rend="italic">L</hi> 3 natura-non est <hi rend="italic">om. S</hi> 6 faciam <hi rend="italic">Vd</hi> si <hi rend="italic">om. S</hi> <lb/>
            10 inquit <hi rend="italic">om. S</hi> nam] inquam <hi rend="italic">LULX</hi> nam <hi rend="italic">(in ras. m. 2) F</hi> 11 diceretur <lb/>
            <hi rend="italic">U</hi> 12 peccatum <hi rend="italic">cm. S</hi> 14 nec <hi rend="italic">Lxd</hi> ita <hi rend="italic">VS</hi>. 16 quid <lb/>
            <hi rend="italic">LUFFlP</hi> mihi <hi rend="italic">om. FV2</hi> 17 apparet <hi rend="italic">FS1</hi> 18 iterum legem] <hi rend="italic">utrum F</hi> <lb/>
            19 dicendo legem <hi rend="italic">F</hi> quod <hi rend="italic">VSd</hi> 20 uenundatus <hi rend="italic">ULXF</hi> 23 nouit <lb/>
            <hi rend="italic">UYISld:</hi> monuit <hi rend="italic">LVFFlPVS</hi> 24 et <hi rend="italic">om. VSd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="74"/>
            inest ergo legis sanctae scientia nec tamen sanatur uitiosa <lb/>
            concupiscentia, inest uoluntas bona et ualet operatio mala. <lb/>
            hinc est quod duabus inter se legibus colluctantibus, dum <lb/>
            legi mentis lex repugnat in membris et captiuat sub lege <lb/>
            pecc.ati, a confitente exclamatur et dicitur: infelix ego homo,<lb n="5"/>
            quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei <lb/>
            per Iesum Christum dominum nostrum. 
</p></div></div></body></text></TEI>