<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa044.opp-lat1"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Posteaquam in manus nostras, sancte papa Aureli, ecclesiastica <lb/>
            gesta uenerunt, ubi Pelagius ab episcopis quattuordecim <lb/>
            prouinciae Palaestinae catholicus est pronuntiatus, cunctatio <lb n="5"/>
            mea terminum accepit, qua disserere aliquid plenius atque <lb/>
            fidentius de ipsa eius defensione dubitabam. hanc enim iam <lb/>
            in quadam chartula, quam mihi ipse miserat, legeram, sed quia <lb/>
            eius cum illa nullas a se datas litteras sumpseram, uerebar, <lb/>
            ne aliquid aliter in meis uerbis inueniretur quam legeretur <lb n="10"/>
            episcopalibus gestis atque ita forsitan negante Pelagio quod <lb/>
            ipse mihi illam chartulam miserit, quoniam facile conuinci uno

<note type="footnote"> 4 cf. contra Iulianum I 19. 32 (XLIV 652. 663 M.) </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 Incipit liber Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra aduersarios <lb/>
            gratiae dni nri ihu xpi <hi rend="italic">L</hi> Incipit Aurelii Augustini de gestis Pelagii <lb/>
            contra adaersarios gre dni nri liber unus <hi rend="italic">U</hi> Liber Aurelii Augustini de <lb/>
            gestis Pelagii contra aduersarios dni nri ihesu xpi incipit <hi rend="italic">Ll</hi> Incipit <lb/>
            Aurelii Augustini liber de gestis Pelagii contra aduersarios gratie domini <lb/>
            nostri Iesu Christi <hi rend="italic">FFl</hi> Liber Aurclii Augustini de gestis Pelagii contra <lb/>
            aduersarios gratiae dni nri iiiu xpi incipit P Diui Aurelii Augustin <lb/>
            Hipponensis episcopi liber de gestis Pelagii contra aduersarios gratio <lb/>
            Domini nostri Iesu Christi <hi rend="italic">(in mg</hi>. ad sanctum episcopum Aurelium) <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            D. Augustini Hipponensi episcopi liber ad S. Episcopum Aurelium de <lb/>
            gestis Pelagii contra aduersarios gratiae Domini nostri Iesu Christi <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            S. Aurelii Augustini Hipponensis episcopi de gestis Pelagii ad Aurelium <lb/>
            episcopum liber unus <hi rend="italic">d</hi> 3 Postquam S nostras <hi rend="italic">VxSd et codd. Metractationum: <lb/>
            </hi> uestras <hi rend="italic">codd. FiS1</hi> pape <hi rend="italic">LU</hi> 5 catholicus gatl.iQljcu§ <hi rend="italic">(m. <lb/>
            rec. del.) Fl</hi> 7 iam <hi rend="italic">om. F</hi> 8 chartula; ch <hi rend="italic">semper scripsi, codd. <lb/>
            uar</hi>. mihi <hi rend="italic">om. Fl</hi> ipsemet Fl 9 illa <hi rend="italic">eras. in U</hi> ad se <hi rend="italic">FV2</hi> <lb/>
            10 aliqui <hi rend="italic">Ll</hi> inueniretur <hi rend="italic">m. 2 in mg. Fl</hi> 11 in episcopalibus <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            forsan <hi rend="italic">VS</hi> 12 que <hi rend="italic">(in mg. m. 2</hi> qm) <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> 4* </note> <lb/>
             
<pb n="52"/>
            teste non posset, ego potius ab his qui ei neganti fauerent aut <lb/>
            suppositae falsitatis aut, ut mitius dicam, temerariae credulitatis <lb/>
            arguerer. nunc ergo cum ea pertracto quae gesta testantur, <lb/>
            iam quantum mihi uidebar utrum pro se ille sic egerit <lb/>
            dubitatione sublata profecto et de ipsius defensione et de hoc<lb n="5"/>
            opere nostro sanctitas tua atque omnis qui legerit facilius et <lb/>
            certius iudicabit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="1" unit="altchapter"/>  Primum itaque domino deo, rectori custodique nostro, <lb/>
            ineffabiles ago gratias, quod me de sanctis fratribus et coepiscopis <lb/>
            nostris, qui in ea causa iudices consederunt, opinio<lb n="10"/>
            non fefellit. responsiones enim eius non immerito approbauerunt <lb/>
            non curantes quomodo ea quae obiciebantur in opusculis suis <lb/>
            posuerit, sed quid de his in praesenti examinatione responderit. <lb/>
            alia est enim causa fidei non sanae, alia locutionis incautae. <lb/>
            denique in his, quae de libello, quem dederunt sancti fratres<lb n="15"/>
            et coepiscopi nostri Galli Heros et Lazarus, qui propter grauem <lb/>
            — sicut postea probabilius comperimus — unius eorum <lb/>
            aegritudinem praesentes esse minime potuerunt, recitata sunt <lb/>
            obiecta Pelagio, illud est primum, quod in libro suo quodam <lb/>
            scribit &lt;non posse esse sine peccato nisi qui scientiam legis<lb n="20"/>
            habuerit\'. quo recitato synodus dixit: \'tu haec edidisti, Pelagi?\' <lb/>
            at ille respondit: lego quidem dixi, sed non sicut illi intellegunt. <lb/>
            non dixi non posse peccare qui scientiam legis habuerit, sed <lb/>
            adiuuari per legis scientiam ad non peccandum, sicut scriptum

<note type="footnote"> 16 cf. Ep. Zosimi (CSEL XXXV p. 100. 103. 104); cf. Photii in<lb/>
             bibl. cod. 54 ed. Bekker I pag. 14 </note>

<note type="footnote"> 1 hiis <hi rend="italic">LFF1</hi> his <hi rend="italic">ULlP m. 2</hi> facerent <hi rend="italic">FV2</hi> 2 nt mitius dicam <lb/>
            <hi rend="italic">om. VS</hi> crudelitatis <hi rend="italic">LL1</hi> 3 nunc petracto (pertracto F1) <hi rend="italic">V</hi> hunc <lb/>
            ergo pertractato B ergo <hi rend="italic">add. m. 2 F</hi> cmn ea pertracto <hi rend="italic">om. SV</hi> <lb/>
            4 uidetur <hi rend="italic">Vxd</hi> 7 Aurelii Augustini episcopi de gestis Pelagii capitulum <lb/>
            primum incipit <hi rend="italic">U</hi> capitulum primum <hi rend="italic">cett</hi>. 8 nostro <hi rend="italic">LULaFaP:</hi> meo <lb/>
            <hi rend="italic">FVSd</hi> 11 enim <hi rend="italic">om. Zj1</hi> 13 hiis <hi rend="italic">LP m. 1</hi> 15 de <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            patres <hi rend="italic">S</hi> 16 Galli Heros] galienus <hi rend="italic">LUL1</hi> gallienus <hi rend="italic">FFIPVSj cf. cap. <lb/>
             XVI</hi> 17 sic <hi rend="italic">FlP</hi> 19 quodque F 20 scribi F legis scientiam <lb/>
            <hi rend="italic">VSd</hi> 21 hoc <hi rend="italic">UFVSd</hi> 22 illiJ isti <hi rend="italic">ULIFl</hi> 23 nisi qui <hi rend="italic">S</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="53"/>
            est: legem in adiutorium dedit illis\'. hoc audito <lb/>
            synodus dixit: \'non sunt aliena ab ecclesia, quae dicta sunt <lb/>
            a Pelagio\'. plane aliena non sunt quae respondit; illud uero <lb/>
            quod de libro eius prolatum est aliud sonat. sed hoc episcopi, <lb/>
            Graeci homines et ea uerba per interpretem audientes, <lb n="5"/>
            discutere non curarunt, hoc tantum intuentes, quid ille qui <lb/>
            interrogabatur sensisse se diceret, non quibus uerbis eadem <lb/>
            sententia in eius libro scripta diceretur. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Aliud est autem hominem per scientiam legis ad non <lb/>
            peccandum adiuuari et aliud est non posse esse sine peccato, <lb n="10"/>
            nisi qui scientiam legis habuerit. cum enim uideamus exempli <lb/>
            gratia et sine tribulis areas triturari, quamuis adiuuent, si <lb/>
            adsint; et sine paedagogis posse pueros pergere in scholam, <lb/>
            quamuis ad hoc non sint inutilia paedagogorum adiumenta; <lb/>
            et multos sine medicis ab aegritudine conualescere, quamuis <lb n="15"/>
            manifesta sint adiutoria medicorum; et aliis cibis sine pane <lb/>
            homines uiuere, quamuis panis adiutorium ualere plurimum <lb/>
            non negatur, et alia multa, quae nobis tacentibus cogitanti <lb/>
            facile occurrunt: profecto admonemur adiutoriorum esse genera <lb/>
            duo. alia quippe sunt, sine quibus illud, - ad quod adiuuant, <lb n="20"/>
            effici non potest, sicut sine naui nauigat nemo, nemo sine <lb/>
            uoce loquitur, nemo sine pedibus graditur, nemo sine luce <lb/>
            contuetur et multa huius modi — unde est etiam illud, quod <lb/>
            nemo sine dei gratia recte uiuit — alia uero sunt adiutoria, <lb/>
            quibus sic adiuuamur, ut etiam si desint possit alio modo <lb n="25"/>
            fieri propter quod ea requirimus, sicut illa sunt quae commemoraui: <lb/>
            tribula ad fruges terendas, paedagogus ad puerum

<note type="footnote"> 1 Es. 8, 20 </note>

<note type="footnote"> 3 a <hi rend="italic">om. Fl</hi> 6 curarer <hi rend="italic">Ll</hi> 8 ei <hi rend="italic">U</hi> 10 aliud (iu <hi rend="italic">add. <lb/>
            m. rec.) U</hi> est] esse <hi rend="italic">Fl</hi> 11 enim <hi rend="italic">om. FVS</hi> 13 assint <hi rend="italic">Ll</hi> <lb/>
            scolam <hi rend="italic">LUL1</hi> 15 ab aegritudine sine medicis <hi rend="italic">S</hi> 16 cibis sine <hi rend="italic">VIS\'d:</hi> <lb/>
            sine cibis <hi rend="italic">LUIJFFlVS §io</hi>? cibis sine (sine <hi rend="italic">fin. add. m. 2) P</hi> 18 multaque <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 19 genera esse <hi rend="italic">SVd</hi> esse <hi rend="italic">om. F</hi> 20 ad quod <hi rend="italic">(add. m. <lb/>
            2) Ll</hi> adiuuat <hi rend="italic">P</hi> 23 intuetur <hi rend="italic">VSd</hi> modi <hi rend="italic">om. U</hi> 25 q\\lę (s. <lb/>
            <hi rend="italic">l. m</hi>. 2 etiam) <hi rend="italic">Ll</hi> possint <hi rend="italic">Ll et m. 1 F</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="54"/>
            ducendum, medicamentum humana arte confectum ad recipiendam <lb/>
            salutem et cetera talia. quaerendum est igitur, ex <lb/>
            quo duorum istorum generum sit legis scientia, id est quomodo <lb/>
            adiuuet ad non peccandum. si eo modo, ut sine illa hoc non <lb/>
            possit impleri, non solum Pelagius uerum respondit in iudicio,<lb n="5"/>
            sed etiam uerum scripsit in libro; si uero eo modo, ut adiuuet <lb/>
            quidem, si affuerit, possit tamen illud ad quod adiuuat alio <lb/>
            modo fieri, etiamsi ista defuerit, uerum quidem respondit in <lb/>
            iudicio, quod merito episcopis placuit, adiuuari hominem ad <lb/>
            non peccandum legis scientia, sed non uerum scripsit in libro<lb n="10"/>
            \'non esse hominem sine peccato, nisi qui scientiam legis <lb/>
            habuerit\', quod indiscussum iudices reliquerunt latini sermonis <lb/>
            ignari et eius qui causam dicebat confessione contenti, praesertim <lb/>
            ubi ex aduerso nullus astabat, qui uerba libri eius <lb/>
            exponendo aperire interpretem cogeret atque unde fratres non<lb n="15"/>
            frustra mouerentur ostenderet. paucissimi quippe sunt legis <lb/>
            periti; multitudinem autem membrorum Christi usquequaque <lb/>
            diffusam et legis tam profundae ac multiplicis imperitam <lb/>
            simplicis fidei pietas et spes firmissima in deo et caritas <lb/>
            sincera commendat, quae his donis praedita gratia dei se <lb n="20"/>
            confidit a peccatis posse mundari per Iesum Christum <lb/>
            dominum nostrum. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="2" unit="altchapter"/> Ad haec si forte Pelagius responderet hanc ipsam se <lb/>
            dixisse scientiam legis, sine qua non potest homo liber esse

<note type="footnote"> 20 Rom. 7, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 humanitate <hi rend="italic">codd. VS:</hi> humana arte <hi rend="italic">VxSxd</hi> 2 cetera] cuncta <hi rend="italic">m. 1 <lb/>
            FSVt</hi> 3 istorum duorum <hi rend="italic">F</hi> legis] talis <hi rend="italic">S</hi> idê <hi rend="italic">F</hi> 4 hec <lb/>
            <hi rend="italic">FlPVS 5 posset F</hi> uerum] unde <hi rend="italic">F 6 uerum]</hi> unum <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            7 quod (d <hi rend="italic">add. m. 2) F</hi> aiuuat <hi rend="italic">m. 1 Fl</hi> iuuat <hi rend="italic">FPSVd</hi> 8 defuerint <lb/>
            <hi rend="italic">codd</hi>. uerum quidem <hi rend="italic">ex</hi> unde quod F 14 adstabat <hi rend="italic">V</hi> adstat S <lb/>
            16 ostenderes <hi rend="italic">U</hi> ostendere <hi rend="italic">Vd</hi> quippe] quidem <hi rend="italic">LFl</hi> 18 ac <lb/>
            legis <hi rend="italic">P</hi> imperitum <hi rend="italic">FV2</hi> 20 praedicta <hi rend="italic">FV</hi> 21 per-nostrutn <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> ihesum FI 23 Aurelii Augustini de gestis Pelagii contra <lb/>
            aduersarios grae dni nri capitulum primum explicit. Incipit capitulum <lb/>
            incipit feliciter <hi rend="italic">(haec uerba cum similiter in singulis capilulis addita<lb/>
             sint, hic semel notasse satishabui) U</hi> capitulum II <hi rend="italic">LDFFI P</hi> Cap. 2 S <lb/>
            <hi rend="italic">hoc FVSd 24 sententiam V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="55"/>
            a peccatis, quae per doctrinam fidei neophytis atque in Christo <lb/>
            paruulis traditur, qua etiam baptizandi catechizantur, ut <lb/>
            symbolum nouerint, non quidem ista intellegi solet, quando <lb/>
            habere quisquam scientiam legis dicitur, sed illa, secundum <lb/>
            quam legis periti appellantur; uerumtamen, si haec uerba, quae <lb n="5"/>
            pauca numero, sed magna sunt pondere et more omnium <lb/>
            ecclesiarum baptizandis fideliter intimantur, scientiam- legis <lb/>
            nuncuparet asserens de hac se dixisse \'non esse sine peccato, <lb/>
            nisi qui legis scientiam habuerit\', quae necesse est tradatur <lb/>
            credentibus, antequam ad ipsam remissionem ueniant peccatorum: <lb n="10"/>
            etiam sic circumdaret eum non disputantium, sed <lb/>
            uagientium baptizatorum multitudo innumerabilis paruulorum, <lb/>
            qui non uerbis, sed ipsa innocentiae ueritate clamarent: quid <lb/>
            est, quid est quod scripsisti \'non posse esse sine peccato, nisi <lb/>
            qui scientiam legis habuerit?\' ecce nos grex magnus agnorum <lb n="15"/>
            sine peccato sumus et legis tamen scientiam non habemus! <lb/>
            nempe isti eum saltim lingua tacente tacere compellerent <lb/>
            aut forte etiam confiteri uel nunc se ab illa peruersitate <lb/>
            correptum uel certe hoc se quidem et ante sensisse quod <lb/>
            nunc in ecclesiastico dixit examine, sed eius sententiae non se <lb n="20"/>
            circumspecta uerba posuisse et ideo fidem suam esse approbandam, <lb/>
            librum emendandum. est enim, ut scriptum est, <lb/>
            qui labitur in lingua et non in corde. quod si diceret <lb/>
            uel dicat, quis eisdem uerbis incautius neglegentiusque conscriptis <lb/>
            non facillime ignoscat, cum sententiam, quam uerba

<note type="footnote"> 22 Eccli. J9, 16 </note>

<note type="footnote"> 1 doctrina Fl a neophitis <hi rend="italic">S</hi> neophitis <hi rend="italic">codd. V</hi> 2 cathetizantur <lb/>
            <hi rend="italic">LL\'FF\'</hi> catetizantur <hi rend="italic">U</hi> cathechizantur <hi rend="italic">P</hi> 3 non quidem] nunquid <hi rend="italic">FV</hi> <lb/>
            4 illam <hi rend="italic">P om. L1</hi> 5 uerumptamen F1 6 sunt <hi rend="italic">om. m. 1 L\'</hi> amore <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            7 fideliter baptizandis <hi rend="italic">FVSd</hi> legis scientiam <hi rend="italic">P</hi> 8 de hac re F <lb/>
            de hac oratione <hi rend="italic">V</hi> 9 scientiam legis <hi rend="italic">d</hi> scientiam dei <hi rend="italic">VS</hi> scientiam <lb/>
            legis dei F habuit <hi rend="italic">VS</hi> ut tradatur <hi rend="italic">S</hi> 11 si <hi rend="italic">S</hi> 13 quid est <lb/>
            <hi rend="italic">(ter legitur) V</hi> 17 saltem Fl 19 corruptum S correctum <hi rend="italic">susp. Ben</hi>. <lb/>
            haec <hi rend="italic">(m. 2) F, FI VS</hi> hic <hi rend="italic">m. 1 F</hi> 21 circumspectata <hi rend="italic">S</hi> 23 quod] qui <lb/>
            <hi rend="italic">FV2S, (m. 2 in mg.) Fl</hi> 24 si dicat (si <hi rend="italic">add. m. 2) L, ULlFFlPSVd</hi> <lb/>
            24 ex eisdem <hi rend="italic">(exp. m. 2) P</hi> 25 facilime <hi rend="italic">LL\'</hi> que <hi rend="italic">(in mg. m. 2</hi> quam) FI </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="56"/>
            illa continent, non defendat, sed cum dicat suam, quam ueritas <lb/>
            probat? hoc etiam pios iudices cogitasse credendum est, si <lb/>
            tamen hoc quod in libro eius latino est diligenter interpretatum, <lb/>
            satis intellegere potuerunt, sicut eius responsionem graeco <lb/>
            eloquio prolatam et ob hoc facile intellectam alienam non esse ab ecclesia iudicauerunt. sed iam cetera uideamus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="3" unit="altchapter"/> Adiecit enim episcopalis synodus et ait: \'legatur et <lb/>
            aliud capitulum\\ et lectum est in eodem libro suo posuisse <lb/>
            Pelagium \'omnes uoluntate propria regi\\ quo lecto Pelagius . <lb/>
            respondit: et hoc dixi propter liberum arbitrium, cui deus<lb n="10"/>
            adiutor est eligenti bona; homo uero peccans ipse in culpa <lb/>
            est quasi liberi arbitrii\'. quo audito episcopi dixerunt: \'neque <lb/>
            hoc alienum est ab ecclesiastica doctrina\'. quis enim condemnaret <lb/>
            liberum arbitrium uel negaret, cum quo dei adiutorium <lb/>
            praedicatur? quapropter et sententia respondentis merito episcopis<lb n="15"/>
            placuit; et tamen illud, quod in libro eius positum est <lb/>
            \'omnes uoluntate propria regi&gt;, fratres, qui nouerant quid <lb/>
            aduersus dei gratiam isti soleant disputare, procul dubio <lb/>
            debuit permouere. sic enim dictum est \'omnes uoluntate <lb/>
            propria regi\', tamquam deus neminem regat et frustra scriptum<lb n="20"/>
            sit: saluum fac populum tuum et benedic hereditati <lb/>
            tuae, et rege eos et extolle illos usque in saeculum, <lb/>
            ne remaneant utique, si uoluntate propria sine deo reguntur, <lb/>
            uelut oues non habentes pastorem, quod absit a nobis. <lb/>
            nam procul dubio plus est agi quam regi; qui enim regitur,

<note type="footnote">21 Ps. 27, 9 24 Marc. 6, 34 </note>

<note type="footnote"> 1 cum] eam <hi rend="italic">Vld-</hi> dicat <hi rend="italic">UVd, m. 2 in mg. Fl:</hi> discat <hi rend="italic">LLxFFlP<lb/>
             m. 1, SV2</hi> 3 diligenter <hi rend="italic">om. F1</hi> 4 responsione <hi rend="italic">Fl</hi> 5 ob <hi rend="italic">add. m. 2 L</hi> <lb/>
            6 cetera] cuncta <hi rend="italic">F</hi> uideamus. adiecit <hi rend="italic">continua leguntur in codd. <lb/>
             . VS</hi> 7 <hi rend="italic">post</hi> ait <hi rend="italic">pon. cap</hi>. III <hi rend="italic">LULlFFlPV cap</hi>. II <hi rend="italic">S</hi> legitur <hi rend="italic">UFl, <lb/>
            in mg. m. 2</hi> legatur FJ et <hi rend="italic">om. V</hi> 8 potuisse <hi rend="italic">S</hi> 9 Pelagium <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> 10 hec <hi rend="italic">U</hi> 12 libri <hi rend="italic">F</hi> 13 ecclesia <hi rend="italic">m. 1 F</hi> condempnaret <lb/>
            <hi rend="italic">LUFF1</hi> 19 promouere <hi rend="italic">Fl</hi> propria uoluntate <hi rend="italic">S</hi> 20 tanquam <hi rend="italic">U</hi> <lb/>
            21 benedic hered. tuae <hi rend="italic">om. S</hi> hereditatem tuam <hi rend="italic">FP m. 2, V2d</hi> <lb/>
            23 sine deo <hi rend="italic">om. m. 1 L1</hi> 24 uelud <hi rend="italic">L</hi> 25 qui] quod <hi rend="italic">Ll</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="57"/>
            aliquid agit et ideo regitur, ut recte agat; qui autem agitur, <lb/>
            agere ipse aliquid uix intellegitur. et tamen tantum praestat <lb/>
            uoluntatibus nostris gratia saluatoris, ut non dubitet apostolus <lb/>
            dicere: quotquot spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. <lb/>
            nec aliquid in nobis libera uoluntas melius agere potest, quam <lb n="5"/>
            ut illi se agendam commendet, qui male agere non potest, <lb/>
            et hoc cum fecerit, ab illo se ut faceret adiutam esse non <lb/>
            dubitet, cui dicitur in psalmo: deus meus misericordia <lb/>
            eius praeueniet me. 
</p></div></div></body></text></TEI>