Et quid est lux ipsa, quae facta est? utrum spiritale quid an corporale? si enim spiritale, potest ipsa esse prima creatura iam hoc dicto perfecta, quae primo caelum appellata est, cum dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, ut, quod dixit deus: fiat lux. et facta est lux, eam reuocante ad se creatore conuersio eius facta atque inluminata intellegatur. Et cur ita dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, et non dictum est: in principio dixit deus: fiat caelum et terra. et facta sunt caelum et terra, sicut de luce narratur: dixit deus: fiat lux. et facta est lux? utrum prius uniuersaliter nomine caeli et terrae conprehendendum erat et commendandum, quod fecit deus, et deinde per partes exequendum, quomodo fecit, cum per singula dicitur: dixit deus, id est, quia per uerbum suum fecit, quidquid fecit?