<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="9" subtype="chapter" type="textpart"><p>Cum autem additum est: et fecit deus firmamentum <lb/>
            et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et <lb/>
            aquam quae erat supra firmamentum, ipsa operatio in <lb/>
            illa materia, ut corpus caeli fieret, significatur ? an forte <lb/>
            uarietatis causa, ut textus sermonis in fastidium non ueniret, <lb n="10"/>
            supra non est positum quod infra positum est et non oportet <lb/>
            scrupulose omnia rimari? eligat quis quod potest; tantum ne <lb/>
            aliquid temere atque incognitum pro cognito afferat memineritque <lb/>
            se hominem de diuinis operibus quantum permittitur <lb/>
            quaerere. <lb n="15"/>
            
</p><p>Et uocauit deus firmamentum caelum. quod de uocatione <lb/>
            superius tractatum est, hic quoque considerari potest; <lb/>
            non enim omne firmamentum caelum est. et uidit deus <lb/>
            quia bonum est. et de hoc superius quod tractatum est <lb/>
            retractetur, nisi quod non eundem ordinem uideo. nam superius: <lb n="20"/>
            et uidit deus lucem quia bona est, et post deinde <lb/>
            subicitur: diuisit deus inter lucem et tenebras; et <lb/>
            uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem, <lb/>
            hic autem, postquam factum enarratum est, quod factum <lb/>
            dicebatur, et posteaquam uocatum est firmamentum caelum, <lb n="25"/>
            tum dicitur: et uidit deus quia bonum est. quod si non

<note type="footnote"> 6 Gen. 1, 7 16 Gen. 1, 8 </note>

<note type="footnote"> 1 creditur <hi rend="italic">bd</hi> creadatnr <hi rend="italic">L</hi> imcorporeae <hi rend="italic">ML</hi> rationabiliter <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            2 impremeretur <hi rend="italic">L</hi> 8 feeret <hi rend="italic">L</hi> quod <hi rend="italic">om. TMLbd</hi> 4 factum <lb/>
            est <hi rend="italic">TMLbd</hi> in otn. <hi rend="italic">V</hi> 5 facta <hi rend="italic">TMLb</hi> corporis <hi rend="italic">V</hi> 8 <hi rend="italic">ante</hi> ipsa <lb/>
            <hi rend="italic">add</hi>. et <hi rend="italic">JlLLbd</hi> cooperatio <hi rend="italic">ML</hi> corporatio <hi rend="italic">b</hi> 10 **ueniret (in <hi rend="italic">eras.) L</hi> <lb/>
            11 enpra] et supra <hi rend="italic">ML</hi> 12 scropujonim <hi rend="italic">MLb</hi> limari] numerare <hi rend="italic">V <lb/>
            m. 1 in ras</hi>. quia (s <hi rend="italic">ex</hi> d) <hi rend="italic">L</hi> 13 afferat] asserat <hi rend="italic">TMLbd</hi> 18 caelum <lb/>
            O-ł. <hi rend="italic">L</hi> 19 quia] quod <hi rend="italic">TMLbd</hi> quo <hi rend="italic">L</hi> 20 retractaretur <hi rend="italic">Lbd</hi> <lb/>
            23 et ten. uoc. tenebras <hi rend="italic">L</hi> 25 postq uA <hi rend="italic">b</hi> 26 tum] cQ <hi rend="italic">MLb</hi> est <lb/>
            <hi rend="italic">om. Lb post</hi> est <hi rend="italic">add</hi>. et IłQętęł ŲQIĮlęų iipp99ita est <hi rend="italic">L</hi> </note>

<note type="footnote"> XXVIII. Aug. lect. III pars 1. </note>

<note type="footnote"> 31 </note> <lb/>
             
<pb n="482"/>
            fastidii euitandi gratia ita uariatum est, illud certe intellegere <lb/>
            cogimur, quod dictum est: et fecit deus omnia simul. <lb/>
            quare enim primo ibi uidit quia bonum est et postea nomen <lb/>
            inposuit, hic autem primo nomen inposuit et postea uidit <lb/>
            quia bonum est P nisi quia ista indifferentia significat morarum<lb n="5"/>
            interualla non esse in operatione dei, quamuis in ipsis inueniantur <lb/>
            operibus ? secundum autem morarum interuallum <lb/>
            prius aliquid et postea efficitur, sine quibus narratio factorum <lb/>
            non potest esse, quamuis sine his deus ista efficere potuerit. <lb/>
            et facta est uespera et factum est mane dies secundus. <lb n="10"/>
            iam hinc superius tractatum est et easdem rationes hic <lb/>
            quoque ualere arbitror. 
</p></div></div></body></text></TEI>