Cum autem additum est: et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et aquam quae erat supra firmamentum, ipsa operatio in illa materia, ut corpus caeli fieret, significatur ? an forte uarietatis causa, ut textus sermonis in fastidium non ueniret, supra non est positum quod infra positum est et non oportet scrupulose omnia rimari? eligat quis quod potest; tantum ne aliquid temere atque incognitum pro cognito afferat memineritque se hominem de diuinis operibus quantum permittitur quaerere. Et uocauit deus firmamentum caelum. quod de uocatione superius tractatum est, hic quoque considerari potest; non enim omne firmamentum caelum est. et uidit deus quia bonum est. et de hoc superius quod tractatum est retractetur, nisi quod non eundem ordinem uideo. nam superius: et uidit deus lucem quia bona est, et post deinde subicitur: diuisit deus inter lucem et tenebras; et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem, hic autem, postquam factum enarratum est, quod factum dicebatur, et posteaquam uocatum est firmamentum caelum, tum dicitur: et uidit deus quia bonum est. quod si non 6 Gen. 1, 7 16 Gen. 1, 8 1 creditur bd creadatnr L imcorporeae ML rationabiliter d 2 impremeretur L 8 feeret L quod om. TMLbd 4 factum est TMLbd in otn. V 5 facta TMLb corporis V 8 ante ipsa add . et JlLLbd cooperatio ML corporatio b 10 **ueniret (in eras.) L 11 enpra] et supra ML 12 scropujonim MLb limari] numerare V m. 1 in ras . quia (s ex d) L 13 afferat] asserat TMLbd 18 caelum O-ł. L 19 quia] quod TMLbd quo L 20 retractaretur Lbd 23 et ten. uoc. tenebras L 25 postq uA b 26 tum] cQ MLb est om. Lb post est add . et IłQętęł ŲQIĮlęų iipp99ita est L XXVIII. Aug. lect. III pars 1. 31 fastidii euitandi gratia ita uariatum est, illud certe intellegere cogimur, quod dictum est: et fecit deus omnia simul. quare enim primo ibi uidit quia bonum est et postea nomen inposuit, hic autem primo nomen inposuit et postea uidit quia bonum est P nisi quia ista indifferentia significat morarum interualla non esse in operatione dei, quamuis in ipsis inueniantur operibus ? secundum autem morarum interuallum prius aliquid et postea efficitur, sine quibus narratio factorum non potest esse, quamuis sine his deus ista efficere potuerit. et facta est uespera et factum est mane dies secundus. iam hinc superius tractatum est et easdem rationes hic quoque ualere arbitror.