<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="8" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae <lb/>
            et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. <lb/>
            et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam <lb/>
            quae erat sub firmamento et inter aquam quae erat <lb n="10"/>
            supra firmamentum. utrum aquae tales sunt supra firmamentum, <lb/>
            quales sub firmamento istae uisibiles? an, quia illam <lb/>
            aquam uidetur significare, supra quam spiritus ferebatur et <lb/>
            eam intellegebamus esse ipsam mundi materiam, haec etiam <lb/>
            hoc loco firmamento interposito discreta credenda est, ut inferior <lb n="15"/>
            sit materia corporalis, superior animalis? hoc enim firmamentum <lb/>
            dicit, quod caelum postea uocat. caelesti autem <lb/>
            corpore nihil est in corporibus melius. alia quippe corpora <lb/>
            caelestia, alia terrestria et utique caelestia meliora: quorum <lb/>
            naturam quidquid transit nescio quemadmodum iam corpus <lb n="20"/>
            possit uocari; sed est fortasse uis quaedam subiecta rationi, <lb/>
            qua ratione deus ueritasque cognoscitur: quae natura quia <lb/>
            formabilis est uirtute atque prudentia, cuius uigore cohibetur <lb/>
            eius fluitatio atque constringitur et ob hoc quasi materialis <lb/>
            adparet, recte aqua diuinitus appellata est non locorum spatio sed <lb n="25"/>
            merito naturae incorporeae caeli corporei ambitum excedens. <lb/>
            et quoniam caelum firmamentum uocauit, non absurde

<note type="footnote"> 1 Eccli. 18, 1 7 Gen. 1, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 1 ille <hi rend="italic">om. MLbd</hi> creauit] compleuit <hi rend="italic">Lb</hi> 2 hoc] illo <hi rend="italic">bd</hi> morarum <lb/>
            per <hi rend="italic">bd</hi> õ stabili] uisibili <hi rend="italic">Lb</hi> uidere <hi rend="italic">VLb</hi> 6 quasi <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            8 factum est <hi rend="italic">TMLbd</hi> 10 sub—erat <hi rend="italic">om. M</hi> inter <hi rend="italic">om. VTML</hi> <lb/>
            11 supra] super <hi rend="italic">TM</hi> sint <hi rend="italic">TMLbd</hi> 12 uisibilis <hi rend="italic">V</hi> 18 aquam <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            uidere <hi rend="italic">L</hi> 17 posea <hi rend="italic">M</hi> uocauit <hi rend="italic">TMLb</hi> 20 iam <hi rend="italic">om. Vd</hi> 22 quam <lb/>
            naturam <hi rend="italic">VTML</hi> 24 fluctuatio <hi rend="italic">Lbd</hi> ob hoc] obiectio <hi rend="italic">b</hi> 25 rapparet <lb/>
            <hi rend="italic">L</hi> 26 incorporeae] incorpore <hi rend="italic">VML</hi> in corpore b incorporei <hi rend="italic">Lb</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="480"/>
            intellegitur quid quid infra aethereum caelum est, in quo <lb/>
            pacata et firma sunt omnia, mutabilius esse et dissolubilius. <lb/>
            quod genus corporalis materiae ante acceptam speciem distinctionemque <lb/>
            formarum, a qua sub firmamento nominata est, <lb/>
            fuerunt qui crederent has uisibiles aquas et frigidas caeli<lb n="5"/>
            superficiem superamplecti. et documentum adhibere conati sunt <lb/>
            de tarditate stellae unius de septem uagantibus, quae superior <lb/>
            est ceteris et a Graecis <sic>aaiveov</sic> dicitur et triginta annis peragit <lb/>
            signiferum circulum, ut ob hoc tarda sit, quia est frigidis <lb/>
            aquis uicinior, quae supra caelum sunt. quae opinio nescio<lb n="10"/>
            quemadmodum possit apud eos defendi, qui subtilissime ista <lb/>
            quaesierunt. nihil autem horum temere adfirmandum sed caute <lb/>
            omnia modesteque tractanda sunt. 
</p><p>Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae <lb/>
            et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est<lb n="15"/>
            factum. postquam dixit: sic est factum, quid opus erat <lb/>
            rursum addere: et fecit deus firmamentum et diuisit <lb/>
            inter aquam quae erat sub firmamento et aquam quae <lb/>
            erat supra firmamentum? nam cum dixisset superius: et <lb/>
            dixit deus: fiat lux. et facta est lux, non addidit rursus: <lb n="20"/>
            et fecit deus lucem; hic autem posteaquam dixit deus: fiat. <lb/>
            et sic est factum, additum est: et fecit deus. an hinc <lb/>
            adparet non oportere illam lucem intellegi corporalem, ne eam <lb/>
            aliqua creatura interposita deus fecisse uideatur — deum autem <lb/>
            trinitatem dico —, hoc uero firmamentum caeli, quia corporeum <lb n="25"/>
            est, per incorpoream creaturam accepisse speciem

<note type="footnote"> 14 Gen. 1, 6. 7 </note>

<note type="footnote"> 1 caelum] celum celum <hi rend="italic">V</hi> 2 et] atque <hi rend="italic">Lbd</hi> firmata <hi rend="italic">Lbd</hi> mutabilius <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 4 formatum <hi rend="italic">bd</hi> sub <hi rend="italic">om. MLbd</hi> firmamentum <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            nominatum <hi rend="italic">bd</hi> 5 superficiem coeli <hi rend="italic">TMLbd</hi> 6 habere <hi rend="italic">ML</hi> 8 est <lb/>
            <hi rend="italic">cm. TMLb</hi> a <hi rend="italic">om. V</hi> fenon <hi rend="italic">VTl</hi> pheton <hi rend="italic">ML</hi> ?&lt;UTU&gt;V <hi rend="italic">b</hi> 9 ut <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> trarda <hi rend="italic">V</hi> frigidis (i <hi rend="italic">fin. ex</hi> u) <hi rend="italic">M</hi> 13 sunt tractanda <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            15 factum eat <hi rend="italic">MLbd</hi> 17 adere <hi rend="italic">L</hi> 20 addit V rursum <hi rend="italic">TMLbd</hi> <lb/>
            21 postquam <hi rend="italic">b post</hi> dixit <hi rend="italic">inculcant</hi> et dixit <hi rend="italic">bd</hi> 22 factum est <hi rend="italic">MLbd</hi> <lb/>
            23 lucem illam (illa <hi rend="italic">L) TJILbd</hi> 24 fecisse deus <hi rend="italic">Lbd</hi> 25 uero] <lb/>
            autem <hi rend="italic">b</hi> corporeum] corporem <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="481"/>
            formamque credatur, ut prius incorporeae naturae rationaliter a <lb/>
            ueritate inpressum sit quod corporaliter inprimeretur, ut caeli <lb/>
            fieret firmamentum, et ideo quod positum est: et dixit deus: <lb/>
            fiat. et sic est factum, in ipsa rationali natura prius <lb/>
            factum est fortasse unde inprimeretur corpori species ? <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>