Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et inter aquam quae erat supra firmamentum. utrum aquae tales sunt supra firmamentum, quales sub firmamento istae uisibiles? an, quia illam aquam uidetur significare, supra quam spiritus ferebatur et eam intellegebamus esse ipsam mundi materiam, haec etiam hoc loco firmamento interposito discreta credenda est, ut inferior sit materia corporalis, superior animalis? hoc enim firmamentum dicit, quod caelum postea uocat. caelesti autem corpore nihil est in corporibus melius. alia quippe corpora caelestia, alia terrestria et utique caelestia meliora: quorum naturam quidquid transit nescio quemadmodum iam corpus possit uocari; sed est fortasse uis quaedam subiecta rationi, qua ratione deus ueritasque cognoscitur: quae natura quia formabilis est uirtute atque prudentia, cuius uigore cohibetur eius fluitatio atque constringitur et ob hoc quasi materialis adparet, recte aqua diuinitus appellata est non locorum spatio sed merito naturae incorporeae caeli corporei ambitum excedens. et quoniam caelum firmamentum uocauit, non absurde 1 Eccli. 18, 1 7 Gen. 1, 6. 7 1 ille om. MLbd creauit] compleuit Lb 2 hoc] illo bd morarum per bd õ stabili] uisibili Lb uidere VLb 6 quasi om. V 8 factum est TMLbd 10 sub—erat om. M inter om. VTML 11 supra] super TM sint TMLbd 12 uisibilis V 18 aquam om. M uidere L 17 posea M uocauit TMLb 20 iam om. Vd 22 quam naturam VTML 24 fluctuatio Lbd ob hoc] obiectio b 25 rapparet L 26 incorporeae] incorpore VML in corpore b incorporei Lb . intellegitur quid quid infra aethereum caelum est, in quo pacata et firma sunt omnia, mutabilius esse et dissolubilius. quod genus corporalis materiae ante acceptam speciem distinctionemque formarum, a qua sub firmamento nominata est, fuerunt qui crederent has uisibiles aquas et frigidas caeli superficiem superamplecti. et documentum adhibere conati sunt de tarditate stellae unius de septem uagantibus, quae superior est ceteris et a Graecis aaiveov dicitur et triginta annis peragit signiferum circulum, ut ob hoc tarda sit, quia est frigidis aquis uicinior, quae supra caelum sunt. quae opinio nescio quemadmodum possit apud eos defendi, qui subtilissime ista quaesierunt. nihil autem horum temere adfirmandum sed caute omnia modesteque tractanda sunt. Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. postquam dixit: sic est factum, quid opus erat rursum addere: et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et aquam quae erat supra firmamentum? nam cum dixisset superius: et dixit deus: fiat lux. et facta est lux, non addidit rursus: et fecit deus lucem; hic autem posteaquam dixit deus: fiat. et sic est factum, additum est: et fecit deus. an hinc adparet non oportere illam lucem intellegi corporalem, ne eam aliqua creatura interposita deus fecisse uideatur — deum autem trinitatem dico —, hoc uero firmamentum caeli, quia corporeum est, per incorpoream creaturam accepisse speciem 14 Gen. 1, 6. 7 1 caelum] celum celum V 2 et] atque Lbd firmata Lbd mutabilius om. M 4 formatum bd sub om. MLbd firmamentum bd nominatum bd 5 superficiem coeli TMLbd 6 habere ML 8 est cm. TMLb a om. V fenon VTl pheton ML ?V b 9 ut om. L trarda V frigidis (i fin. ex u) M 13 sunt tractanda MLbd 15 factum eat MLbd 17 adere L 20 addit V rursum TMLbd 21 postquam b post dixit inculcant et dixit bd 22 factum est MLbd 23 lucem illam (illa L) TJILbd 24 fecisse deus Lbd 25 uero] autem b corporeum] corporem L formamque credatur, ut prius incorporeae naturae rationaliter a ueritate inpressum sit quod corporaliter inprimeretur, ut caeli fieret firmamentum, et ideo quod positum est: et dixit deus: fiat. et sic est factum, in ipsa rationali natura prius factum est fortasse unde inprimeretur corpori species ?