<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="7" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et facta est uespera et factum est mane dies <lb/>
            unus. non eodem modo nunc appellatur dies, quo cum <lb/>
            diceretur: et uocauit deus lucem diem, sedeo modo, quo <lb/>
            dicimus uerbi gratia triginta dies habere mensem: hic enim <lb/>
            nomine diei noctes quoque includimus; superius autem ita<lb n="5"/>
            dictus est dies, ut a nocte seiungeretur. itaque cum illa <lb/>
            operatio dei per lucem gesta insinuaretur, consequenter dicitur <lb/>
            factam esse uesperam et factum esse mane unum diem, ut <lb/>
            sit scilicet unus dies a coepto die usque ad coeptum diem, <lb/>
            id est a mane usque ad mane, quales dies adnumeratis, ut<lb n="10"/>
            dixi, noctibus appellamus. sed quomodo facta est uespera et <lb/>
            factum est mane? an tanta mora temporis fecit lucem deus <lb/>
            et diuisit inter lucem et tenebras, quanta mora tenditur dies <lb/>
            lucens, id est non adnumerata nocte? et ubi est quod scriptum <lb/>
            est: subest enim tibi, cum uoles posse, si opus est deo<lb n="15"/>
            productione temporis, ut aliquid perficiat? an omnia quidem <lb/>
            tamquam in arte atque ratione perfecta sunt deo non in <lb/>
            productione temporis, sed in ipsa ui, quae illas etiam res, <lb/>
            quas non stare sed transire cernimus, stabiliter efficit? non <lb/>
            enim et in sermone nostro, cum uerba alia transeant et alia<lb n="20"/>
            succedant, credibile est ita fieri in arte ipsa, qua operante <lb/>
            stabiliter artificiosa occurrit oratio. quamquam ergo sine productione <lb/>
            temporis faciat deus, cui subest posse cum uolet, <lb/>
            ipsae tamen naturae temporales motus suos temporaliter peragunt. <lb/>
            ita ergo fortasse dictum est: et facta est uespera <lb n="25"/>
            et factum est mane dies unus, sicut ratione prospicitur <lb/>
            ita fieri debere aut posse, non ita, ut fit temporis tractibus. <lb/>
            nam non ipsam rationem operationum contemplatus est in spiritu

<note type="footnote"> 1 Gen. 1, 6 15 Sap. 12, 18 </note>

<note type="footnote"> 2 eodem] eo <hi rend="italic">V</hi> 3 deos <hi rend="italic">om. L</hi> 4 hoc <hi rend="italic">V d</hi> 5 ita dep9 <hi rend="italic">Ml</hi> 7 deij <lb/>
            diei <hi rend="italic">d</hi> factam dicitur <hi rend="italic">Lbd</hi> 8 esse <hi rend="italic">bis om. V</hi> diem unum <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            9 scilicet sit <hi rend="italic">MLbd</hi> a coepto] accepto <hi rend="italic">V</hi> a.cepto (c <hi rend="italic">paene eras.) T</hi> <lb/>
            14 enumerata <hi rend="italic">b</hi> 15 si] sibi <hi rend="italic">V</hi> 16 proficiat <hi rend="italic">Lb</hi> 17 in <hi rend="italic">fin. om. M</hi> <lb/>
            18 qua <hi rend="italic">bd</hi> 19 subtilitcr <hi rend="italic">L</hi> 21 ista <hi rend="italic">d</hi> 23 posse] potest <hi rend="italic">L</hi> 24 ipse <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            26 pspicitur <hi rend="italic">V</hi> 27 temporalibus <hi rend="italic">MLbd</hi> 28 non] in <hi rend="italic">MLbd</hi> ipsa <lb/>
            ratione <hi rend="italic">TMLbd</hi> operationem <hi rend="italic">bd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="479"/>
            sancto ille, qui dixit: qui manet in aeternum creauit <lb/>
            omnia simul; sed commodissime in hoc libro quasi per <lb/>
            morarum interualla factarum a deo rerum digesta narratio <lb/>
            est, ut ipsa dispositio, quae ab infirmioribus animis contemplatione <lb/>
            stabili uideri non poterat, per huius modi ordinem sermonis <lb n="5"/>
            exposita quasi istis oculis cerneretur. 
</p></div></div></body></text></TEI>