Et facta est uespera et factum est mane dies unus. non eodem modo nunc appellatur dies, quo cum diceretur: et uocauit deus lucem diem, sedeo modo, quo dicimus uerbi gratia triginta dies habere mensem: hic enim nomine diei noctes quoque includimus; superius autem ita dictus est dies, ut a nocte seiungeretur. itaque cum illa operatio dei per lucem gesta insinuaretur, consequenter dicitur factam esse uesperam et factum esse mane unum diem, ut sit scilicet unus dies a coepto die usque ad coeptum diem, id est a mane usque ad mane, quales dies adnumeratis, ut dixi, noctibus appellamus. sed quomodo facta est uespera et factum est mane? an tanta mora temporis fecit lucem deus et diuisit inter lucem et tenebras, quanta mora tenditur dies lucens, id est non adnumerata nocte? et ubi est quod scriptum est: subest enim tibi, cum uoles posse, si opus est deo productione temporis, ut aliquid perficiat? an omnia quidem tamquam in arte atque ratione perfecta sunt deo non in productione temporis, sed in ipsa ui, quae illas etiam res, quas non stare sed transire cernimus, stabiliter efficit? non enim et in sermone nostro, cum uerba alia transeant et alia succedant, credibile est ita fieri in arte ipsa, qua operante stabiliter artificiosa occurrit oratio. quamquam ergo sine productione temporis faciat deus, cui subest posse cum uolet, ipsae tamen naturae temporales motus suos temporaliter peragunt. ita ergo fortasse dictum est: et facta est uespera et factum est mane dies unus, sicut ratione prospicitur ita fieri debere aut posse, non ita, ut fit temporis tractibus. nam non ipsam rationem operationum contemplatus est in spiritu 1 Gen. 1, 6 15 Sap. 12, 18 2 eodem] eo V 3 deos om. L 4 hoc V d 5 ita dep9 Ml 7 deij diei d factam dicitur Lbd 8 esse bis om. V diem unum bd 9 scilicet sit MLbd a coepto] accepto V a.cepto (c paene eras.) T 14 enumerata b 15 si] sibi V 16 proficiat Lb 17 in fin. om. M 18 qua bd 19 subtilitcr L 21 ista d 23 posse] potest L 24 ipse d 26 pspicitur V 27 temporalibus MLbd 28 non] in MLbd ipsa ratione TMLbd operationem bd sancto ille, qui dixit: qui manet in aeternum creauit omnia simul; sed commodissime in hoc libro quasi per morarum interualla factarum a deo rerum digesta narratio est, ut ipsa dispositio, quae ab infirmioribus animis contemplatione stabili uideri non poterat, per huius modi ordinem sermonis exposita quasi istis oculis cerneretur.