<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="6" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit  <lb n="5"/>
            noctem. cum et lux nomen sit alicuius rei et dies rursum <lb/>
            et tenebrae et nox utrumque sit nomen, utrum ita dici oportuit <lb/>
            nomina rebus inposita esse, ut illa res, cui nomen inpositum <lb/>
            est, utique alio quoque nomine — non enim aliter poterat enuntiaretur, <lb/>
            et ita dictum est: uocauit deus lucem diem,<lb n="10"/>
            ut indifferenter dici etiam conuerse posset: uocauit deus diem <lb/>
            lucem et uocauit noctem tenebras? quid ei respondebimus, <lb/>
            si quis a nobis ita quaerat: luci nomen inpositum est dies an <lb/>
            diei nomen inpositum est lux? quia haec duo utique, in quantum <lb/>
            ad res significandas articulata uoce enuntiantur, nomina<lb n="15"/>
            sunt. hoc modo etiam de aliis duobus quaeri potest: tenebris <lb/>
            nomen inpositum est nox an nocti inpositum est nomen tenebrae? <lb/>
            et quidem, ut scriptura praescribit, manifestum est <lb/>
            lucis nomen dictum esse diem et tenebrarum nomen dictum <lb/>
            esse noctem. quia cum diceret: deus fecit lucem et diuisit <lb n="20"/>
            inter lucem et tenebras, nondum de uocabulis agebatur, postea <lb/>
            sunt adhibita uocabula dies et nox, cum et illa sine dubio <lb/>
            uocabula sint, lux et tenebrae, res aliquas significantia sicut <lb/>
            dies et nox. ergo ita hoc accipiendum est, quia enuntiari aliter <lb/>
            non posset res, quae nomen accepit, nisi aliquo nomine? an<lb n="25"/>
            potius ista uocatio accipienda est ipsa distinctio? non enim

<note type="footnote"> 5 Gen. 1, 5 </note>

<note type="footnote"> 2 ordinat <hi rend="italic">V</hi> diuidit <hi rend="italic">VMLb</hi> deus <hi rend="italic">om. M</hi> 3 pulcra <hi rend="italic">Md</hi> <lb/>
            5 uocabit <hi rend="italic">fin. V</hi> 7 <hi rend="italic">post</hi> nomen <hi rend="italic">scriba aberrans ex uersu 8</hi> impositumnomine <lb/>
            <hi rend="italic">add. et ipse deleuit L</hi> utrum] utrumque <hi rend="italic">MLbd</hi> 9 quoque <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 10 enuntiaretur] enumerare <hi rend="italic">MLb</hi> enuntiare <hi rend="italic">d</hi> 11 etiam <lb/>
            dici <hi rend="italic">TMLbd</hi> 12 respondemus <hi rend="italic">V</hi> 18 quaerit <hi rend="italic">MLbd</hi> 15 nuntiantur <lb/>
            <hi rend="italic">V TM</hi> şįgųjfjÇ,ųtŲT nuntiantur <hi rend="italic">L</hi> 17 an nocti impositum est <hi rend="italic">iteratur <lb/>
            sed m. 2 semel del. T</hi> 18 ut] in <hi rend="italic">V</hi> pscribit <hi rend="italic">T</hi> describit <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            19 diem-esse <hi rend="italic">om. T</hi> 21 agebft (t <hi rend="italic">omissum est) M</hi> 22 adhibita <lb/>
            sunt <hi rend="italic">Lbd</hi> 24 hoc ita <hi rend="italic">MLbd</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="477"/>
            omnis lux dies aut omnes tenebrae nox; sed lux et tenebrae <lb/>
            certis inter se uicibus ordinatae atque distinctae diei et noctis <lb/>
            nominibus appellantur. omne quippe uocabulum ad distinctionem <lb/>
            ualet: unde etiam nomen, quod rem notet, appellatum <lb/>
            est quasi notamen, notet autem hoc est distinguat et doctitantem <lb n="5"/>
            ad discernendum adiuuet. fortasse ergo ipsum diuisisse <lb/>
            inter lucem et tenebras, hoc est uocasse lucem diem et tenebras <lb/>
            noctem, ut hoc sit ordinasse ista quod uocasse. an ista <lb/>
            uocabula significare nobis uolunt, quam lucem dixerit et quas <lb/>
            tenebras? tamquam si diceret: fecit deus lucem et diuisit <lb n="10"/>
            inter lucem et tenebras. lucem autem dico diem et tenebras <lb/>
            dico noctem, ne aliquam aliam lucem intellegas, quae non <lb/>
            sit dies, et ne aliquas alias tenebras intellegas, quae non sint <lb/>
            nox nam si omnis lux dies posset intellegi et omnes tenebrae <lb/>
            noctis nomine censerentur, fortasse non opus esset dicere: <lb n="15"/>
            et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit <lb/>
            noctem. 
</p><p>Item quaeri potest quem diem dicat et quam noctem. si <lb/>
            istum diem uult accipi, quem solis ortus inchoat et claudit <lb/>
            occasus, et istam noctem, quae a solis occasu usque in ortum <lb n="20"/>
            tendit, non inuenio, quomodo esse potuerint, antequam caeli <lb/>
            luminaria facta essent. an ipsa spatia horarum et temporum <lb/>
            etiam sine discrimine fulgoris atque umbrae iam ita uocari <lb/>
            potuerunt? et quomodo in illam lucem rationalem, si haec <lb/>
            significata est, aut sensualem cadit haec uicissitudo, quae <lb n="25"/>
            nomine diei et noctis significatur? an non secundum quod <lb/>
            euenit sed secundum quod potest euenire ista insinuata sunt, <lb/>
            quia et rationi potest error succedere et sensui quaedam <lb/>
            stoliditas?

<note type="footnote"> 2 uicibus] uocibus <hi rend="italic">Lb</hi> 3 omne-distinctionem <hi rend="italic">iterantur M</hi> 4 rem <lb/>
            notat <hi rend="italic">MLb</hi> 5 hoc] id <hi rend="italic">bd</hi> distingat <hi rend="italic">M</hi> distinguet <hi rend="italic">b</hi> doctitanter <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            6 diuise <hi rend="italic">ML</hi> 7 lucem-uocasse <hi rend="italic">om. M</hi> 9 uolQjt <hi rend="italic">(m. 1 corr.) M<lb/>
             10 si om. TMLb 12 lucem L 18 dies-sint om. V sunt Lb</hi> <lb/>
            sit <hi rend="italic">M</hi> 14 possit <hi rend="italic">VMLbd</hi> 18 quam] quem <hi rend="italic">L</hi> 21 tenditur <hi rend="italic">TMLbd</hi> <lb/>
            potuerunt <hi rend="italic">L</hi> 23 4i9CretitH&gt;e discrimine <hi rend="italic">L</hi> 24 illam] hac <hi rend="italic">V</hi> 26 non <lb/>
            <hi rend="italic">om. MLb</hi> 27 sed <hi rend="italic">om. V</hi> inuenire <hi rend="italic">Lb</hi> </note> 
<pb n="478"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>