Et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. cum et lux nomen sit alicuius rei et dies rursum et tenebrae et nox utrumque sit nomen, utrum ita dici oportuit nomina rebus inposita esse, ut illa res, cui nomen inpositum est, utique alio quoque nomine — non enim aliter poterat enuntiaretur, et ita dictum est: uocauit deus lucem diem, ut indifferenter dici etiam conuerse posset: uocauit deus diem lucem et uocauit noctem tenebras? quid ei respondebimus, si quis a nobis ita quaerat: luci nomen inpositum est dies an diei nomen inpositum est lux? quia haec duo utique, in quantum ad res significandas articulata uoce enuntiantur, nomina sunt. hoc modo etiam de aliis duobus quaeri potest: tenebris nomen inpositum est nox an nocti inpositum est nomen tenebrae? et quidem, ut scriptura praescribit, manifestum est lucis nomen dictum esse diem et tenebrarum nomen dictum esse noctem. quia cum diceret: deus fecit lucem et diuisit inter lucem et tenebras, nondum de uocabulis agebatur, postea sunt adhibita uocabula dies et nox, cum et illa sine dubio uocabula sint, lux et tenebrae, res aliquas significantia sicut dies et nox. ergo ita hoc accipiendum est, quia enuntiari aliter non posset res, quae nomen accepit, nisi aliquo nomine? an potius ista uocatio accipienda est ipsa distinctio? non enim 5 Gen. 1, 5 2 ordinat V diuidit VMLb deus om. M 3 pulcra Md 5 uocabit fin. V 7 post nomen scriba aberrans ex uersu 8 impositumnomine add. et ipse deleuit L utrum] utrumque MLbd 9 quoque om. V 10 enuntiaretur] enumerare MLb enuntiare d 11 etiam dici TMLbd 12 respondemus V 18 quaerit MLbd 15 nuntiantur V TM şįgųjfjÇ,ųtŲT nuntiantur L 17 an nocti impositum est iteratur sed m. 2 semel del. T 18 ut] in V pscribit T describit bd 19 diem-esse om. T 21 agebft (t omissum est) M 22 adhibita sunt Lbd 24 hoc ita MLbd omnis lux dies aut omnes tenebrae nox; sed lux et tenebrae certis inter se uicibus ordinatae atque distinctae diei et noctis nominibus appellantur. omne quippe uocabulum ad distinctionem ualet: unde etiam nomen, quod rem notet, appellatum est quasi notamen, notet autem hoc est distinguat et doctitantem ad discernendum adiuuet. fortasse ergo ipsum diuisisse inter lucem et tenebras, hoc est uocasse lucem diem et tenebras noctem, ut hoc sit ordinasse ista quod uocasse. an ista uocabula significare nobis uolunt, quam lucem dixerit et quas tenebras? tamquam si diceret: fecit deus lucem et diuisit inter lucem et tenebras. lucem autem dico diem et tenebras dico noctem, ne aliquam aliam lucem intellegas, quae non sit dies, et ne aliquas alias tenebras intellegas, quae non sint nox nam si omnis lux dies posset intellegi et omnes tenebrae noctis nomine censerentur, fortasse non opus esset dicere: et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. Item quaeri potest quem diem dicat et quam noctem. si istum diem uult accipi, quem solis ortus inchoat et claudit occasus, et istam noctem, quae a solis occasu usque in ortum tendit, non inuenio, quomodo esse potuerint, antequam caeli luminaria facta essent. an ipsa spatia horarum et temporum etiam sine discrimine fulgoris atque umbrae iam ita uocari potuerunt? et quomodo in illam lucem rationalem, si haec significata est, aut sensualem cadit haec uicissitudo, quae nomine diei et noctis significatur? an non secundum quod euenit sed secundum quod potest euenire ista insinuata sunt, quia et rationi potest error succedere et sensui quaedam stoliditas? 2 uicibus] uocibus Lb 3 omne-distinctionem iterantur M 4 rem notat MLb 5 hoc] id bd distingat M distinguet b doctitanter bd 6 diuise ML 7 lucem-uocasse om. M 9 uolQjt (m. 1 corr.) M 10 si om. TMLb 12 lucem L 18 dies-sint om. V sunt Lb sit M 14 possit VMLbd 18 quam] quem L 21 tenditur TMLbd potuerunt L 23 4i9CretitH>e discrimine L 24 illam] hac V 26 non om. MLb 27 sed om. V inuenire Lb