Et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. cum et lux nomen sit alicuius rei et dies rursum et tenebrae et nox utrumque sit nomen, utrum ita dici oportuit nomina rebus inposita esse, ut illa res, cui nomen inpositum est, utique alio quoque nomine — non enim aliter poterat enuntiaretur, et ita dictum est: uocauit deus lucem diem, ut indifferenter dici etiam conuerse posset: uocauit deus diem lucem et uocauit noctem tenebras? quid ei respondebimus, si quis a nobis ita quaerat: luci nomen inpositum est dies an diei nomen inpositum est lux? quia haec duo utique, in quantum ad res significandas articulata uoce enuntiantur, nomina sunt. hoc modo etiam de aliis duobus quaeri potest: tenebris nomen inpositum est nox an nocti inpositum est nomen tenebrae? et quidem, ut scriptura praescribit, manifestum est lucis nomen dictum esse diem et tenebrarum nomen dictum esse noctem. quia cum diceret: deus fecit lucem et diuisit inter lucem et tenebras, nondum de uocabulis agebatur, postea sunt adhibita uocabula dies et nox, cum et illa sine dubio uocabula sint, lux et tenebrae, res aliquas significantia sicut dies et nox. ergo ita hoc accipiendum est, quia enuntiari aliter non posset res, quae nomen accepit, nisi aliquo nomine? an potius ista uocatio accipienda est ipsa distinctio? non enim 5 Gen. 1, 5 2 ordinat V diuidit VMLb deus om. M 3 pulcra Md 5 uocabit fin. V 7 post nomen scriba aberrans ex uersu 8 impositumnomine add. et ipse deleuit L utrum] utrumque MLbd 9 quoque om. V 10 enuntiaretur] enumerare MLb enuntiare d 11 etiam dici TMLbd 12 respondemus V 18 quaerit MLbd 15 nuntiantur V TM şįgųjfjÇ,ųtŲT nuntiantur L 17 an nocti impositum est iteratur sed m. 2 semel del. T 18 ut] in V pscribit T describit bd 19 diem-esse om. T 21 agebft (t omissum est) M 22 adhibita sunt Lbd 24 hoc ita MLbd omnis lux dies aut omnes tenebrae nox; sed lux et tenebrae certis inter se uicibus ordinatae atque distinctae diei et noctis nominibus appellantur. omne quippe uocabulum ad distinctionem ualet: unde etiam nomen, quod rem notet, appellatum est quasi notamen, notet autem hoc est distinguat et doctitantem ad discernendum adiuuet. fortasse ergo ipsum diuisisse inter lucem et tenebras, hoc est uocasse lucem diem et tenebras noctem, ut hoc sit ordinasse ista quod uocasse. an ista uocabula significare nobis uolunt, quam lucem dixerit et quas tenebras? tamquam si diceret: fecit deus lucem et diuisit inter lucem et tenebras. lucem autem dico diem et tenebras dico noctem, ne aliquam aliam lucem intellegas, quae non sit dies, et ne aliquas alias tenebras intellegas, quae non sint nox nam si omnis lux dies posset intellegi et omnes tenebrae noctis nomine censerentur, fortasse non opus esset dicere: et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. Item quaeri potest quem diem dicat et quam noctem. si istum diem uult accipi, quem solis ortus inchoat et claudit occasus, et istam noctem, quae a solis occasu usque in ortum tendit, non inuenio, quomodo esse potuerint, antequam caeli luminaria facta essent. an ipsa spatia horarum et temporum etiam sine discrimine fulgoris atque umbrae iam ita uocari potuerunt? et quomodo in illam lucem rationalem, si haec significata est, aut sensualem cadit haec uicissitudo, quae nomine diei et noctis significatur? an non secundum quod euenit sed secundum quod potest euenire ista insinuata sunt, quia et rationi potest error succedere et sensui quaedam stoliditas? 2 uicibus] uocibus Lb 3 omne-distinctionem iterantur M 4 rem notat MLb 5 hoc] id bd distingat M distinguet b doctitanter bd 6 diuise ML 7 lucem-uocasse om. M 9 uolQjt (m. 1 corr.) M 10 si om. TMLb 12 lucem L 18 dies-sint om. V sunt Lb sit M 14 possit VMLbd 18 quam] quem L 21 tenditur TMLbd potuerunt L 23 4i9CretitH>e discrimine L 24 illam] hac V 26 non om. MLb 27 sed om. V inuenire Lb Et facta est uespera et factum est mane dies unus. non eodem modo nunc appellatur dies, quo cum diceretur: et uocauit deus lucem diem, sedeo modo, quo dicimus uerbi gratia triginta dies habere mensem: hic enim nomine diei noctes quoque includimus; superius autem ita dictus est dies, ut a nocte seiungeretur. itaque cum illa operatio dei per lucem gesta insinuaretur, consequenter dicitur factam esse uesperam et factum esse mane unum diem, ut sit scilicet unus dies a coepto die usque ad coeptum diem, id est a mane usque ad mane, quales dies adnumeratis, ut dixi, noctibus appellamus. sed quomodo facta est uespera et factum est mane? an tanta mora temporis fecit lucem deus et diuisit inter lucem et tenebras, quanta mora tenditur dies lucens, id est non adnumerata nocte? et ubi est quod scriptum est: subest enim tibi, cum uoles posse, si opus est deo productione temporis, ut aliquid perficiat? an omnia quidem tamquam in arte atque ratione perfecta sunt deo non in productione temporis, sed in ipsa ui, quae illas etiam res, quas non stare sed transire cernimus, stabiliter efficit? non enim et in sermone nostro, cum uerba alia transeant et alia succedant, credibile est ita fieri in arte ipsa, qua operante stabiliter artificiosa occurrit oratio. quamquam ergo sine productione temporis faciat deus, cui subest posse cum uolet, ipsae tamen naturae temporales motus suos temporaliter peragunt. ita ergo fortasse dictum est: et facta est uespera et factum est mane dies unus, sicut ratione prospicitur ita fieri debere aut posse, non ita, ut fit temporis tractibus. nam non ipsam rationem operationum contemplatus est in spiritu 1 Gen. 1, 6 15 Sap. 12, 18 2 eodem] eo V 3 deos om. L 4 hoc V d 5 ita dep9 Ml 7 deij diei d factam dicitur Lbd 8 esse bis om. V diem unum bd 9 scilicet sit MLbd a coepto] accepto V a.cepto (c paene eras.) T 14 enumerata b 15 si] sibi V 16 proficiat Lb 17 in fin. om. M 18 qua bd 19 subtilitcr L 21 ista d 23 posse] potest L 24 ipse d 26 pspicitur V 27 temporalibus MLbd 28 non] in MLbd ipsa ratione TMLbd operationem bd sancto ille, qui dixit: qui manet in aeternum creauit omnia simul; sed commodissime in hoc libro quasi per morarum interualla factarum a deo rerum digesta narratio est, ut ipsa dispositio, quae ab infirmioribus animis contemplatione stabili uideri non poterat, per huius modi ordinem sermonis exposita quasi istis oculis cerneretur. Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et inter aquam quae erat supra firmamentum. utrum aquae tales sunt supra firmamentum, quales sub firmamento istae uisibiles? an, quia illam aquam uidetur significare, supra quam spiritus ferebatur et eam intellegebamus esse ipsam mundi materiam, haec etiam hoc loco firmamento interposito discreta credenda est, ut inferior sit materia corporalis, superior animalis? hoc enim firmamentum dicit, quod caelum postea uocat. caelesti autem corpore nihil est in corporibus melius. alia quippe corpora caelestia, alia terrestria et utique caelestia meliora: quorum naturam quidquid transit nescio quemadmodum iam corpus possit uocari; sed est fortasse uis quaedam subiecta rationi, qua ratione deus ueritasque cognoscitur: quae natura quia formabilis est uirtute atque prudentia, cuius uigore cohibetur eius fluitatio atque constringitur et ob hoc quasi materialis adparet, recte aqua diuinitus appellata est non locorum spatio sed merito naturae incorporeae caeli corporei ambitum excedens. et quoniam caelum firmamentum uocauit, non absurde 1 Eccli. 18, 1 7 Gen. 1, 6. 7 1 ille om. MLbd creauit] compleuit Lb 2 hoc] illo bd morarum per bd õ stabili] uisibili Lb uidere VLb 6 quasi om. V 8 factum est TMLbd 10 sub—erat om. M inter om. VTML 11 supra] super TM sint TMLbd 12 uisibilis V 18 aquam om. M uidere L 17 posea M uocauit TMLb 20 iam om. Vd 22 quam naturam VTML 24 fluctuatio Lbd ob hoc] obiectio b 25 rapparet L 26 incorporeae] incorpore VML in corpore b incorporei Lb . intellegitur quid quid infra aethereum caelum est, in quo pacata et firma sunt omnia, mutabilius esse et dissolubilius. quod genus corporalis materiae ante acceptam speciem distinctionemque formarum, a qua sub firmamento nominata est, fuerunt qui crederent has uisibiles aquas et frigidas caeli superficiem superamplecti. et documentum adhibere conati sunt de tarditate stellae unius de septem uagantibus, quae superior est ceteris et a Graecis aaiveov dicitur et triginta annis peragit signiferum circulum, ut ob hoc tarda sit, quia est frigidis aquis uicinior, quae supra caelum sunt. quae opinio nescio quemadmodum possit apud eos defendi, qui subtilissime ista quaesierunt. nihil autem horum temere adfirmandum sed caute omnia modesteque tractanda sunt. Et dixit deus: fiat firmamentum in medio aquae et sit diuidens inter aquam et aquam. et sic est factum. postquam dixit: sic est factum, quid opus erat rursum addere: et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et aquam quae erat supra firmamentum? nam cum dixisset superius: et dixit deus: fiat lux. et facta est lux, non addidit rursus: et fecit deus lucem; hic autem posteaquam dixit deus: fiat. et sic est factum, additum est: et fecit deus. an hinc adparet non oportere illam lucem intellegi corporalem, ne eam aliqua creatura interposita deus fecisse uideatur — deum autem trinitatem dico —, hoc uero firmamentum caeli, quia corporeum est, per incorpoream creaturam accepisse speciem 14 Gen. 1, 6. 7 1 caelum] celum celum V 2 et] atque Lbd firmata Lbd mutabilius om. M 4 formatum bd sub om. MLbd firmamentum bd nominatum bd 5 superficiem coeli TMLbd 6 habere ML 8 est cm. TMLb a om. V fenon VTl pheton ML ?V b 9 ut om. L trarda V frigidis (i fin. ex u) M 13 sunt tractanda MLbd 15 factum eat MLbd 17 adere L 20 addit V rursum TMLbd 21 postquam b post dixit inculcant et dixit bd 22 factum est MLbd 23 lucem illam (illa L) TJILbd 24 fecisse deus Lbd 25 uero] autem b corporeum] corporem L formamque credatur, ut prius incorporeae naturae rationaliter a ueritate inpressum sit quod corporaliter inprimeretur, ut caeli fieret firmamentum, et ideo quod positum est: et dixit deus: fiat. et sic est factum, in ipsa rationali natura prius factum est fortasse unde inprimeretur corpori species ? Cum autem additum est: et fecit deus firmamentum et diuisit inter aquam quae erat sub firmamento et aquam quae erat supra firmamentum, ipsa operatio in illa materia, ut corpus caeli fieret, significatur ? an forte uarietatis causa, ut textus sermonis in fastidium non ueniret, supra non est positum quod infra positum est et non oportet scrupulose omnia rimari? eligat quis quod potest; tantum ne aliquid temere atque incognitum pro cognito afferat memineritque se hominem de diuinis operibus quantum permittitur quaerere. Et uocauit deus firmamentum caelum. quod de uocatione superius tractatum est, hic quoque considerari potest; non enim omne firmamentum caelum est. et uidit deus quia bonum est. et de hoc superius quod tractatum est retractetur, nisi quod non eundem ordinem uideo. nam superius: et uidit deus lucem quia bona est, et post deinde subicitur: diuisit deus inter lucem et tenebras; et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem, hic autem, postquam factum enarratum est, quod factum dicebatur, et posteaquam uocatum est firmamentum caelum, tum dicitur: et uidit deus quia bonum est. quod si non 6 Gen. 1, 7 16 Gen. 1, 8 1 creditur bd creadatnr L imcorporeae ML rationabiliter d 2 impremeretur L 8 feeret L quod om. TMLbd 4 factum est TMLbd in otn. V 5 facta TMLb corporis V 8 ante ipsa add . et JlLLbd cooperatio ML corporatio b 10 **ueniret (in eras.) L 11 enpra] et supra ML 12 scropujonim MLb limari] numerare V m. 1 in ras . quia (s ex d) L 13 afferat] asserat TMLbd 18 caelum O-ł. L 19 quia] quod TMLbd quo L 20 retractaretur Lbd 23 et ten. uoc. tenebras L 25 postq uA b 26 tum] cQ MLb est om. Lb post est add . et IłQętęł ŲQIĮlęų iipp99ita est L XXVIII. Aug. lect. III pars 1. 31 fastidii euitandi gratia ita uariatum est, illud certe intellegere cogimur, quod dictum est: et fecit deus omnia simul. quare enim primo ibi uidit quia bonum est et postea nomen inposuit, hic autem primo nomen inposuit et postea uidit quia bonum est P nisi quia ista indifferentia significat morarum interualla non esse in operatione dei, quamuis in ipsis inueniantur operibus ? secundum autem morarum interuallum prius aliquid et postea efficitur, sine quibus narratio factorum non potest esse, quamuis sine his deus ista efficere potuerit. et facta est uespera et factum est mane dies secundus. iam hinc superius tractatum est et easdem rationes hic quoque ualere arbitror. Et dixit deus: congregentur aquae quae sub caelo sunt in congregationem unam et adpareat arida. et sic est factum. hinc probabilius credi potest aquam dictam esse superius, sicut arbitrabamur, ipsam mundi materiam. nam si uniuersum aqua obpletum erat, unde uel quo potuit congregari? si enim confusionem quandam materialem aquae nomine appellauerat, haec congregatio accipienda est ipsa formatio, ut talis esset aquae species, qualem nunc esse cernimus. et ipsum "adpareat arida", quod positum est, terrae formatio intellegi potest, ut hanc haberet speciem terra, quam cernimus. inuisibilis enim et inconposita dicta erat, cum adhuc materiae species deesset. dixit ergo deus: congregetur aqua quae sub caelo est; id est in formam redigatur materies corporalis, ut aqua ista sit, quam sentimus. in congregationem unam: uis ipsa formae commendatur nomine 13 Gen. 1, 9 1 ellitandi. L uariatum] narratum MLb illud om. b 2 cogitemur Y 4 hic—inposuit om. V 5 ista] illa bd differentia MLbd 6 inueniatur TMLb 9 esse non potest d hiis ML egt ista (est exp. m . 2) M 10 facta] factum ML 1;I\\lŲŞ secundus (unus del . m. 1 et 2) M 12 non arbitror Ll arbitor V 14 appareant aride YT 15 factum est TMLbd 18 quandam confusionem d 19 nomen ML accipienda] appellanda Lb 23 incoposita L 24 desset b congregegtur L 25 in om. M unitatis. hoc est enim uere formari in unum aliquid redigi, quoniam summe unum est omnis formae principium. et adpareat arida: id est speciem uisibilem accipiat atque a confusione distinctam. et bene aqua congregatur, ut adpareat arida; id est cohibetur quod fluitat materiae, ut quod obscurum est inlustretur. et sic est factum: etiam hoc fortasse in rationibus intellectualis naturae prius factum est, ut postea quod dicitur: et congregata est aqua in congregationem unam et adparuit arida, non superfluo additum uideatur, cum iam dictum esset: et sic est factum, sed ut post rationalem atque incorpoream operationem intellegeremus etiam corporalem secutam. Et uocauit deus aridam terram et congregationem aquae uocauit mare. adhuc nobiscum facit illa causa uocabulorum; non enim omnis aqua mare aut omne aridum terra. ergo quae aqua esset et quae arida, uocabulis segregandum fuit. ipsam autem distinctionem atque formationem fuisse uocationem dei non absurde adhuc intellegi potest. et uidit deus quia bonum est. et hic ipse ordo seruatus est; quare huic etiam illa, quae iam tractata sunt, conferantur.