<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et dixit deus: fiat lux. et facta est lux. deum <lb/>
            dixisse: fiat lux, non uoce de pulmonibus edita nec l\\p.gua <lb/>
            et dentibus debemus accipere. carnalium sunt istae cogita- , <lb n="5"/>
            tiones; secundum carnem autem sapere mors est. sed ineffabiliter <lb/>
            dictum est: fiat lux. utrum autem hoc quod dictum <lb/>
            est filio unigenito dictum est an id ipsum quod dictum est <lb/>
            filius unigenitus est quod dictum uerbum dei dicitur, per quod <lb/>
            facta sunt omnia, quaeri potest, dum tamen illa absit inpietas, <lb n="10"/>
            ut uerbum dei unigenitum filium quasi uocem prolatam sicut <lb/>
            a nobis fit esse credamus. uerbum autem dei, per quod facta <lb/>
            sunt omnia, nec coepit esse nec desinet; sed sine inchoatione <lb/>
            natum patri coaeternum est. quare hoc, quod dictum est: <lb/>
            fiat lux, si et coepit et destitit dici, magis filio dictum est <lb n="15"/>
            hoc uerbum quam ipsum est filius. et tamen etiam hoc ineffabiliter, <lb/>
            ne carnalis imago subrepat in animam et intellectum <lb/>
            pium spiritalem conturbet, quia et incipere aliquid et <lb/>
            desinere in natura dei, si proprie accipiatur, temeraria et <lb/>
            praeceps opinio est, carnalibus tamen et paruulis non tamquam <lb n="20"/>
            in ea mansuris sed tamquam inde resurrecturis humanissime <lb/>
            concedenda. quidquid enim incipere et desinere deus <lb/>
            dicitur, nullo modo in ipsius natura sed in eius creatura, quae <lb/>
            illi miris modis obtemperat, intellegendum est. 
</p><p>Et dixit deus: fiat lux. utrum ea lux, quae his carnalibus <lb n="25"/>
            oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus <lb/>
            uidere non datum est? et si occulta, utrum corporea, quae <lb/>
            per locorum spatia tenditur fortasse in sublimibus partibus <lb/>
            mundi, an incorporea, qualis in anima est ad quam uitandi

<note type="footnote"> 3 Gen. 1, 3 6 cf. Rom. 8, 6 9 cf. Ioh. 1, 1. 3 </note>

<note type="footnote"> 2 profectionemque <hi rend="italic">ML</hi> 5 accipere debemus <hi rend="italic">MLbd</hi> 6 autem <lb/>
            carnem <hi rend="italic">TMLbd</hi> 8 id <hi rend="italic">om. L</hi> 9 dei uerbum <hi rend="italic">MLbd</hi> 11 ut] ne <lb/>
            16 dicit <hi rend="italic">V</hi> 17 nec <hi rend="italic">bd</hi> animum <hi rend="italic">bd</hi> 21 in ea-tamquam <hi rend="italic">om. M</hi> <lb/>
            surrecturia <hi rend="italic">Ybel</hi> recturis <hi rend="italic">L</hi> 22 <hi rend="italic">post</hi> concedenda <hi rend="italic">add</hi>. est <hi rend="italic">Lbd</hi> <lb/>
            xjuicquid <hi rend="italic">(sic semper) VTML</hi> enim] tamen <hi rend="italic">b</hi> 25 hiis <hi rend="italic">ML</hi> in <lb/>
            his <hi rend="italic">Tx</hi> 29 an-uitandi <hi rend="italic">repet in M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="472"/>
            et adpetendi refertur examen a sensibus corporis, qua non <lb/>
            carent etiam animae bestiarum, an ea superior quae ratiocinando <lb/>
            adparet, ex qua incipit omne quod creatum est? quamlibet <lb/>
            enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus <lb/>
            accipere, non illam, qua fulget ipsa dei sapientia, quae non<lb n="5"/>
            creata sed nata est, ne sine luce deus fuisse putetur, priusquam <lb/>
            istam, de qua nunc agitur, condidisset. de hac enim, <lb/>
            sicut ipsa uerba satis docent, hoc commendatur, quod facta <lb/>
            sit. et dixit, inquit, fiat lux . et facta est lux. alia est <lb/>
            lux de deo nata et alia lux, quam fecit deus . nata de deo<lb n="10"/>
            lux est ipsa dei sapientia, facta uero lux est quaelibet mutabilis <lb/>
            siue incorporea sine corporea. 
</p><p>Mouere autem solet, quomodo lux corporea esse potuerit, <lb/>
            antequam caelum esset et caeli luminaria, quae post istam <lb/>
            exponuntur: quasi uero facile ab homine percipi potest aut <lb n="15"/>
            omnino ullo modo potest, utrum sit aliqua lux praeter caelum, <lb/>
            quae tamen spatiis locorum distincta atque diffusa sit mundumque <lb/>
            amplectatur. sed cum liceat hic et incorpoream lucem <lb/>
            intellegere, si non uisibilem tantum creaturam in hoc libro <lb/>
            sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in <lb n="20"/>
            hac controuersia remorari? et fortasse quod quaerunt homines, <lb/>
            quando angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce breuissime <lb/>
            quidem sed tamen conuenientissime ac decentissime. 
</p><p>Et uidit deus lucem quia bona est. ista sententia non <lb/>
            quasi insoliti boni laetitiam sed adprobationem operis significari <lb n="25"/>
            oportet intellegi. quid enim conuenientius de deo dicitur, <lb/>
            quantum inter homines dici potest, quam cum ita ponitur <lb/>
            "dixit" "factum est" "placuit", ita ut in eo, quod dixit,

<note type="footnote"> 24 Gen. 1, 4 </note>

<note type="footnote"> 2 quae superior <hi rend="italic">Lbd</hi> superiorque <hi rend="italic">M</hi> ratiocinandi <hi rend="italic">d</hi> 3 quod <lb/>
            (d <hi rend="italic">8. I.) L, om. M</hi> 4 debere <hi rend="italic">ML</hi> 6 creata est sed nata (natura <hi rend="italic">b) MLbd</hi> <lb/>
            ne] non <hi rend="italic">MLb</hi> 10 natura <hi rend="italic">pro</hi> nata <hi rend="italic">bis b</hi> de <hi rend="italic">iteratur V</hi> 12 corporea <lb/>
            sine incorporea <hi rend="italic">bd</hi> 14 ista exponitur <hi rend="italic">V</hi> 15 <hi rend="italic">ante</hi> ab <hi rend="italic">addit</hi> <lb/>
            hoc <hi rend="italic">d</hi> 16 ullo] nullo <hi rend="italic">V</hi> 21 controuersiam <hi rend="italic">VT</hi> fortaeset (t <hi rend="italic">fin. exp. <lb/>
            m. 1) M</hi> 23 ac] et <hi rend="italic">TMLbd</hi> 24 deus <hi rend="italic">om. ML \\1{)</hi> non <hi rend="italic">V</hi> 25 boni <lb/>
            laetitiam] beniuolentiam <hi rend="italic">MLb</hi> significare <hi rend="italic">TML</hi> 28 ut] quod <hi rend="italic">b</hi> dicit <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="473"/>
            imperium eius intellegatur, in eo, quod factum est, potentia, <lb/>
            in eo, quod placuit, benignitas, sicut ineffabilia per hominem <lb/>
            hominibus, ita ut omnibus prodesse possent, dici debuerunt. 
</p><p>Et diuisit deus inter lucem et tenebras. hinc intellegi <lb/>
            licet, quanta diuini operis facilitate ista dicantur effecta. non <lb n="5"/>
            enim quisquam est, qui sic existimet lucem factam, ut esset <lb/>
            confusa cum tenebris et ob hoc postea separationis indigeret; <lb/>
            sed eo ipso, quo lux facta est, consecuta est etiam diuisio <lb/>
            inter lucem et tenebras. quae enim societas luci cum <lb/>
            tenebris? deus ergo diuisit inter lucem et tenebras, quia <lb n="10"/>
            lucem fecit, cuius absentia tenebrae uocantur. interest autem <lb/>
            inter lucem et tenebras, sicut interest inter uestimentum et <lb/>
            nuditatem aut plenum et inane et similia. 
</p><p>Iam quot modis lux possit intellegi, supra dictum est, <lb/>
            quibus contrariae priuationes possunt tenebrae nominari. alia s <lb n="15"/>
            est enim lux, quae uidetur his oculis corporeis etiam ipsa <lb/>
            corporea, ut solis et lunae et stellarum et si quid huius modi <lb/>
            est, cui contrariae sunt tenebrae, cum aliquis locus ea luce <lb/>
            caret. alia item lux est uita sentiens et ualens discernere quae <lb/>
            per corpus ad animae iudicium referuntur, id est alba et nigra <lb n="20"/>
            canora et rauca suaueolentia et graueolentia dulcia et amara <lb/>
            calida et frigida et cetera huius modi. alia est enim lux quae <lb/>
            sentitur oculis aliudque per oculos agitur, ut sentiatur. illa <lb/>
            enim in corpore, haec autem quamuis per corpus ea quae <lb/>
            sentit accipiat in anima tamen est. huic contrariae sunt tenebrae, <lb n="25"/>
            insensibilitas quaedam uel si melius insensualitas dicitur,

<note type="footnote"> 4 Gen. 1, 4 9 II Cor. 6, 14 </note>

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">post</hi> sicut <hi rend="italic">inculcat</hi> ista <hi rend="italic">d</hi> 3 prodesse possent] prodessent <hi rend="italic">Lb</hi> <lb/>
            4 diuisit <hi rend="italic">ex</hi> dimisit <hi rend="italic">V</hi> inter <hi rend="italic">om. VT</hi> 6 estimet <hi rend="italic">TML</hi> ęstimet <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            8 quod <hi rend="italic">V</hi> 9 quae-tenebras <hi rend="italic">om. L</hi> lucis <hi rend="italic">Mbd</hi> 11 iterest <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            14 possit intelligi lux <hi rend="italic">TMLbd</hi> 16 hiis <hi rend="italic">ML</hi> 17 corporea] corpea <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            18 aliqui <hi rend="italic">V</hi> 19 item] autem <hi rend="italic">Lb</hi> 21 graueolentia] putentia <hi rend="italic">TMLb</hi> <lb/>
            22 huius modi] huius <hi rend="italic">M om. L</hi> 23 aliudque] alia qua <hi rend="italic">TMLbd</hi> <lb/>
            ut <hi rend="italic">om. V</hi> 25 percipiat <hi rend="italic">bd</hi> in anima] inanimatum <hi rend="italic">ML</hi> inanimata <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            tamen <hi rend="italic">om. M</hi> est. Tamen <hi rend="italic">Vest</hi> tamen <hi rend="italic">d</hi> 26 insensualitas] insensibilitas <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="474"/>
            id est non sentire, quamuis inferantur quae sentiri possent, <lb/>
            si esset in illa uita ista lux unde sentitur. neque hoc cum <lb/>
            ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis — nam <lb/>
            in istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus, sed instrumenta <lb/>
            corporis desunt - neque eo modo, quo in silentio<lb n="5"/>
            uox non auditur, cum et ista lux est in anima et adsunt corporis <lb/>
            instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. non ergo <lb/>
            qui his causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis <lb/>
            potentia non est in anima, quae iam nec anima dici solet sed <lb/>
            tantum uita, qualis perhibetur esse uitis et arboris et quarumque<lb n="10"/>
            stirpium, si tamen eas uel talem habere persuaderi ullo <lb/>
            modo potest, quas nonnulli nimis errantes haeretici non solum <lb/>
            sentire per corpus, id est uidere et audire et calorem ignemque <lb/>
            discernere sed etiam intellegere rationem et cogitationes nostras <lb/>
            nosse arbitrantur; sed de his alia quaestio est. insensibilitas<lb n="15"/>
            ergo tenebrae sunt huius lucis, qua quidque sentitur, cum <lb/>
            ipsam uim sentiendi non habet uita quaelibet. conuenienter <lb/>
            autem hanc lucem dici concedit quisquis concedit recte dici <lb/>
            lucem, qua res quaeque manifesta est. cum autem dicimus: <lb/>
            manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce<lb n="20"/>
            esse, manifestum est hoc frigidum esse et quod forte huius <lb/>
            generis per corporales sensus adtingimus, haec lux, qua ista <lb/>
            manifesta sunt, utique intus in anima est, quamuis per corpus <lb/>
            inferantur quae ita sentiuntur. tertium lucis genus in creaturis <lb/>
            intellegi potest, -quo ratiocinamur. huic contrariae tenebrae <lb n="25"/>
            sunt inrationabilitas, sicut sunt animae bestiarum.

<note type="footnote"> 12 cf. contra Manichaeos </note>

<note type="footnote"> 1 possunt <hi rend="italic">V</hi> 2 essent <hi rend="italic">L</hi> illam <hi rend="italic">V</hi> lux ista <hi rend="italic">TMLbd</hi> 3 desunt <lb/>
            ministeria <hi rend="italic">Tl</hi> 5 eo] illo <hi rend="italic">TMLbd</hi> quo] quo modo <hi rend="italic">bd</hi> 6 assunt <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            8 hiis <hi rend="italic">ML</hi> iis <hi rend="italic">d</hi> 10 quarumcumque <hi rend="italic">MLbd</hi> 11 ullo] nullo <hi rend="italic">M,</hi> (n <lb/>
            <hi rend="italic">paene eras.) L</hi> 12 nonulli <hi rend="italic">V</hi> 18 et audire] aut audire <hi rend="italic">b</hi> audire <hi rend="italic">d <lb/>
            15 hiis JtfL</hi> 16 sunt <hi rend="italic">om. TMLbd</hi> quidque] quicquid <hi rend="italic">M</hi> quidquid <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            quid <hi rend="italic">L</hi> 18 lucem hanc <hi rend="italic">MLbd</hi> quisquis concedit <hi rend="italic">om. L</hi> 19 dicamus <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 20 manifestum] maim <hi rend="italic">M; ita et sequens et tertium scriptum</hi> <lb/>
            man. esse <hi rend="italic">b</hi> 21 <hi rend="italic">alt</hi>. esse] est <hi rend="italic">M</hi> 22 per <hi rend="italic">om. V</hi> sensus adtingimus] sentimus <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> attingimus per ÇQТJ}QТI)Įęş şęJ)ŞŲŞ <hi rend="italic">L</hi> 24 quae ita sentiuntur <lb/>
            <hi rend="italic">om. M</hi> 26 inrationabilitas sicut sunt <hi rend="italic">om. L</hi> </note> 
<pb n="475"/>
            
</p><p>Siue ergo lucem aetheream siue sensualem, cuius animalia <lb/>
            participant, siue rationalem, quam et angeli et homines habent, <lb/>
            a deo factam primitus in rerum natura haec sententia uult <lb/>
            intellegi, diuisisse deum inter lucem et tenebras eo ipso, quo <lb/>
            lux facta est, oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae <lb n="5"/>
            priuationes lucis, quas in contrariis tenebris ordinauit deus. <lb/>
            non enim deum fecisse tenebras dictum est, quoniam species <lb/>
            ipsas deus fecit, non priuationes, quae ad nihilum pertinent, <lb/>
            unde ab artifice deo facta sunt omnia: quas ab eo tamen <lb/>
            ordinatas intellegimus, cum dicitur: et diuisit deus inter <lb n="10"/>
            lucem et tenebras, ne uel ipsae priuationes non haberent <lb/>
            ordinem suum deo cuncta regente atque administrante, sicut <lb/>
            in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque <lb/>
            interuallis, quamuis uocum priuationes sint, bene tamen ordinantur <lb/>
            ab his, qui cantare sciunt et suauitati uniuersae cantilenae <lb n="15"/>
            aliquid conferunt, et umbrae in picturis eminentiora <lb/>
            quaeque distingunt ac non specie sed ordine placent. nam et <lb/>
            uitiorum nostrorum non est auctor deus; sed tamen ordinator <lb/>
            est, cum eo loco peccatores constituit et ea perpeti cogit <lb/>
            quae merentur. ad hoc ualet quod oues ponuntur ad dexteram, <lb n="20"/>
            haedi autem ad sinistram. quaedam ergo et facit deus et <lb/>
            ordinat; quaedam uero tantum ordinat. iustos et facit et ordinat; <lb/>
            peccatores autem, in quantum peccatores sunt, non facit sed <lb/>
            ordinat tantum, quippe cum illos ad dexteram, illos ad sinistram <lb/>
            constituit et quod in ignem aeternum iubet ire, ad <lb n="25"/>
            meritorum ordinem ualet. ita species naturasque ipsas et facit <lb/>
            et ordinat; priuationes autem specierum defectusque naturarum <lb/>
            non facit sed ordinat tantum. dixit itaque: fiat lux. et facta <lb/>
            est lux, non dixit: fiant tenebrae. et factae sunt tenebrae.

<note type="footnote"> 10 Gen. 1, 4 20 cf. Matth. 25, 33 </note>

<note type="footnote"> 1 etheriam <hi rend="italic">VT</hi> 2 et <hi rend="italic">ante</hi> angeli <hi rend="italic">om. MLbd</hi> 8 hac <hi rend="italic">TMLb</hi> 6 tenebris <lb/>
            <hi rend="italic">om. L</hi> 9 tamen ab eo <hi rend="italic">TMLbd</hi> 11 haberentj herent <hi rend="italic">L</hi> 15 hiis <hi rend="italic">ML</hi> <lb/>
            iis <hi rend="italic">d</hi> qgi qui <hi rend="italic">(pr</hi>. qui <hi rend="italic">exp. tn. 1) M</hi> 17 distinguunt <hi rend="italic">Mbd</hi> et <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 19 est <hi rend="italic">om. L</hi> 22 iustos-ordinat <hi rend="italic">om. Y</hi> 24 dextram <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            25 constituet <hi rend="italic">V</hi> 27 naturararum <hi rend="italic">L</hi> 28 tantum] tamfi <hi rend="italic">V</hi> 29 facta <hi rend="italic">L</hi></note> <lb/>
             
<pb n="476"/>
            horum ergo unum fecit, alterum non fecit, utrumque tamen <lb/>
            ordinauit, cum diuisit deus inter lucem et tenebras. ita et <lb/>
            ipso faciente pulchra sunt singula et ipso ordinante pulchra <lb/>
            sunt omnia. 
</p></div></div></body></text></TEI>