Et dixit deus: fiat lux. et facta est lux. deum dixisse: fiat lux, non uoce de pulmonibus edita nec l\\p.gua et dentibus debemus accipere. carnalium sunt istae cogita- , tiones; secundum carnem autem sapere mors est. sed ineffabiliter dictum est: fiat lux. utrum autem hoc quod dictum est filio unigenito dictum est an id ipsum quod dictum est filius unigenitus est quod dictum uerbum dei dicitur, per quod facta sunt omnia, quaeri potest, dum tamen illa absit inpietas, ut uerbum dei unigenitum filium quasi uocem prolatam sicut a nobis fit esse credamus. uerbum autem dei, per quod facta sunt omnia, nec coepit esse nec desinet; sed sine inchoatione natum patri coaeternum est. quare hoc, quod dictum est: fiat lux, si et coepit et destitit dici, magis filio dictum est hoc uerbum quam ipsum est filius. et tamen etiam hoc ineffabiliter, ne carnalis imago subrepat in animam et intellectum pium spiritalem conturbet, quia et incipere aliquid et desinere in natura dei, si proprie accipiatur, temeraria et praeceps opinio est, carnalibus tamen et paruulis non tamquam in ea mansuris sed tamquam inde resurrecturis humanissime concedenda. quidquid enim incipere et desinere deus dicitur, nullo modo in ipsius natura sed in eius creatura, quae illi miris modis obtemperat, intellegendum est. Et dixit deus: fiat lux. utrum ea lux, quae his carnalibus oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus uidere non datum est? et si occulta, utrum corporea, quae per locorum spatia tenditur fortasse in sublimibus partibus mundi, an incorporea, qualis in anima est ad quam uitandi 3 Gen. 1, 3 6 cf. Rom. 8, 6 9 cf. Ioh. 1, 1. 3 2 profectionemque ML 5 accipere debemus MLbd 6 autem carnem TMLbd 8 id om. L 9 dei uerbum MLbd 11 ut] ne 16 dicit V 17 nec bd animum bd 21 in ea-tamquam om. M surrecturia Ybel recturis L 22 post concedenda add . est Lbd xjuicquid (sic semper) VTML enim] tamen b 25 hiis ML in his Tx 29 an-uitandi repet in M et adpetendi refertur examen a sensibus corporis, qua non carent etiam animae bestiarum, an ea superior quae ratiocinando adparet, ex qua incipit omne quod creatum est? quamlibet enim lucem significet, factam tamen et creatam debemus accipere, non illam, qua fulget ipsa dei sapientia, quae non creata sed nata est, ne sine luce deus fuisse putetur, priusquam istam, de qua nunc agitur, condidisset. de hac enim, sicut ipsa uerba satis docent, hoc commendatur, quod facta sit. et dixit, inquit, fiat lux . et facta est lux. alia est lux de deo nata et alia lux, quam fecit deus . nata de deo lux est ipsa dei sapientia, facta uero lux est quaelibet mutabilis siue incorporea sine corporea. Mouere autem solet, quomodo lux corporea esse potuerit, antequam caelum esset et caeli luminaria, quae post istam exponuntur: quasi uero facile ab homine percipi potest aut omnino ullo modo potest, utrum sit aliqua lux praeter caelum, quae tamen spatiis locorum distincta atque diffusa sit mundumque amplectatur. sed cum liceat hic et incorpoream lucem intellegere, si non uisibilem tantum creaturam in hoc libro sed omnem creaturam expositam dicimus, quid opus est in hac controuersia remorari? et fortasse quod quaerunt homines, quando angeli facti sunt, ipsi significantur hac luce breuissime quidem sed tamen conuenientissime ac decentissime. Et uidit deus lucem quia bona est. ista sententia non quasi insoliti boni laetitiam sed adprobationem operis significari oportet intellegi. quid enim conuenientius de deo dicitur, quantum inter homines dici potest, quam cum ita ponitur "dixit" "factum est" "placuit", ita ut in eo, quod dixit, 24 Gen. 1, 4 2 quae superior Lbd superiorque M ratiocinandi d 3 quod (d 8. I.) L, om. M 4 debere ML 6 creata est sed nata (natura b) MLbd ne] non MLb 10 natura pro nata bis b de iteratur V 12 corporea sine incorporea bd 14 ista exponitur V 15 ante ab addit hoc d 16 ullo] nullo V 21 controuersiam VT fortaeset (t fin. exp. m. 1) M 23 ac] et TMLbd 24 deus om. ML \\1{) non V 25 boni laetitiam] beniuolentiam MLb significare TML 28 ut] quod b dicit L imperium eius intellegatur, in eo, quod factum est, potentia, in eo, quod placuit, benignitas, sicut ineffabilia per hominem hominibus, ita ut omnibus prodesse possent, dici debuerunt. Et diuisit deus inter lucem et tenebras. hinc intellegi licet, quanta diuini operis facilitate ista dicantur effecta. non enim quisquam est, qui sic existimet lucem factam, ut esset confusa cum tenebris et ob hoc postea separationis indigeret; sed eo ipso, quo lux facta est, consecuta est etiam diuisio inter lucem et tenebras. quae enim societas luci cum tenebris? deus ergo diuisit inter lucem et tenebras, quia lucem fecit, cuius absentia tenebrae uocantur. interest autem inter lucem et tenebras, sicut interest inter uestimentum et nuditatem aut plenum et inane et similia. Iam quot modis lux possit intellegi, supra dictum est, quibus contrariae priuationes possunt tenebrae nominari. alia s est enim lux, quae uidetur his oculis corporeis etiam ipsa corporea, ut solis et lunae et stellarum et si quid huius modi est, cui contrariae sunt tenebrae, cum aliquis locus ea luce caret. alia item lux est uita sentiens et ualens discernere quae per corpus ad animae iudicium referuntur, id est alba et nigra canora et rauca suaueolentia et graueolentia dulcia et amara calida et frigida et cetera huius modi. alia est enim lux quae sentitur oculis aliudque per oculos agitur, ut sentiatur. illa enim in corpore, haec autem quamuis per corpus ea quae sentit accipiat in anima tamen est. huic contrariae sunt tenebrae, insensibilitas quaedam uel si melius insensualitas dicitur, 4 Gen. 1, 4 9 II Cor. 6, 14 2 post sicut inculcat ista d 3 prodesse possent] prodessent Lb 4 diuisit ex dimisit V inter om. VT 6 estimet TML ęstimet b 8 quod V 9 quae-tenebras om. L lucis Mbd 11 iterest L 14 possit intelligi lux TMLbd 16 hiis ML 17 corporea] corpea M 18 aliqui V 19 item] autem Lb 21 graueolentia] putentia TMLb 22 huius modi] huius M om. L 23 aliudque] alia qua TMLbd ut om. V 25 percipiat bd in anima] inanimatum ML inanimata b tamen om. M est. Tamen Vest tamen d 26 insensualitas] insensibilitas V id est non sentire, quamuis inferantur quae sentiri possent, si esset in illa uita ista lux unde sentitur. neque hoc cum ministeria desunt corporis, sicut in caecis aut surdis — nam in istorum animis est ista lux, de qua nunc agimus, sed instrumenta corporis desunt - neque eo modo, quo in silentio uox non auditur, cum et ista lux est in anima et adsunt corporis instrumenta, sed nihil quod sentiatur infertur. non ergo qui his causis non sentit, caret ista luce; sed cum talis potentia non est in anima, quae iam nec anima dici solet sed tantum uita, qualis perhibetur esse uitis et arboris et quarumque stirpium, si tamen eas uel talem habere persuaderi ullo modo potest, quas nonnulli nimis errantes haeretici non solum sentire per corpus, id est uidere et audire et calorem ignemque discernere sed etiam intellegere rationem et cogitationes nostras nosse arbitrantur; sed de his alia quaestio est. insensibilitas ergo tenebrae sunt huius lucis, qua quidque sentitur, cum ipsam uim sentiendi non habet uita quaelibet. conuenienter autem hanc lucem dici concedit quisquis concedit recte dici lucem, qua res quaeque manifesta est. cum autem dicimus: manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce esse, manifestum est hoc frigidum esse et quod forte huius generis per corporales sensus adtingimus, haec lux, qua ista manifesta sunt, utique intus in anima est, quamuis per corpus inferantur quae ita sentiuntur. tertium lucis genus in creaturis intellegi potest, -quo ratiocinamur. huic contrariae tenebrae sunt inrationabilitas, sicut sunt animae bestiarum. 12 cf. contra Manichaeos 1 possunt V 2 essent L illam V lux ista TMLbd 3 desunt ministeria Tl 5 eo] illo TMLbd quo] quo modo bd 6 assunt Y 8 hiis ML iis d 10 quarumcumque MLbd 11 ullo] nullo M, (n paene eras.) L 12 nonulli V 18 et audire] aut audire b audire d 15 hiis JtfL 16 sunt om. TMLbd quidque] quicquid M quidquid bd quid L 18 lucem hanc MLbd quisquis concedit om. L 19 dicamus Y 20 manifestum] maim M; ita et sequens et tertium scriptum man. esse b 21 alt . esse] est M 22 per om. V sensus adtingimus] sentimus V attingimus per ÇQТJ}QТI)Įęş şęJ)ŞŲŞ L 24 quae ita sentiuntur om. M 26 inrationabilitas sicut sunt om. L Siue ergo lucem aetheream siue sensualem, cuius animalia participant, siue rationalem, quam et angeli et homines habent, a deo factam primitus in rerum natura haec sententia uult intellegi, diuisisse deum inter lucem et tenebras eo ipso, quo lux facta est, oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae priuationes lucis, quas in contrariis tenebris ordinauit deus. non enim deum fecisse tenebras dictum est, quoniam species ipsas deus fecit, non priuationes, quae ad nihilum pertinent, unde ab artifice deo facta sunt omnia: quas ab eo tamen ordinatas intellegimus, cum dicitur: et diuisit deus inter lucem et tenebras, ne uel ipsae priuationes non haberent ordinem suum deo cuncta regente atque administrante, sicut in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque interuallis, quamuis uocum priuationes sint, bene tamen ordinantur ab his, qui cantare sciunt et suauitati uniuersae cantilenae aliquid conferunt, et umbrae in picturis eminentiora quaeque distingunt ac non specie sed ordine placent. nam et uitiorum nostrorum non est auctor deus; sed tamen ordinator est, cum eo loco peccatores constituit et ea perpeti cogit quae merentur. ad hoc ualet quod oues ponuntur ad dexteram, haedi autem ad sinistram. quaedam ergo et facit deus et ordinat; quaedam uero tantum ordinat. iustos et facit et ordinat; peccatores autem, in quantum peccatores sunt, non facit sed ordinat tantum, quippe cum illos ad dexteram, illos ad sinistram constituit et quod in ignem aeternum iubet ire, ad meritorum ordinem ualet. ita species naturasque ipsas et facit et ordinat; priuationes autem specierum defectusque naturarum non facit sed ordinat tantum. dixit itaque: fiat lux. et facta est lux, non dixit: fiant tenebrae. et factae sunt tenebrae. 10 Gen. 1, 4 20 cf. Matth. 25, 33 1 etheriam VT 2 et ante angeli om. MLbd 8 hac TMLb 6 tenebris om. L 9 tamen ab eo TMLbd 11 haberentj herent L 15 hiis ML iis d qgi qui (pr . qui exp. tn. 1) M 17 distinguunt Mbd et om. V 19 est om. L 22 iustos-ordinat om. Y 24 dextram b 25 constituet V 27 naturararum L 28 tantum] tamfi V 29 facta L horum ergo unum fecit, alterum non fecit, utrumque tamen ordinauit, cum diuisit deus inter lucem et tenebras. ita et ipso faciente pulchra sunt singula et ipso ordinante pulchra sunt omnia.