Terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei ferebatur super aquam. ab haereticis, qui ueteri testamento aduersantur, moueri calumnia huic loco solet, cum dicunt: quomodo in principio fecit deus caelum et terram, si iam terra erat? non intellegentes hoc esse subiunctum, ut exponeretur, qualis terra fuerit, de qua iam dictum est: fecit deus caelum et terram. sic ergo accipiendum est: in principio fecit deus caelum at terram; haec autem terra, quam deus fecit, inuisibilis erat et inconposita, donec ab eodem ipso discerneretur et ex confusione in rerum certo ordine constitueretur. an sic melius intellegitur, ut in hac executione rursus eadem rerum materies commendaretur, quae superius caeli et terrae nomine nuncupata est, ut iste sit sensus: in principio fecit deus caelum et terram; hoc autem, quod caelum et terra dictum est, terra erat inuisibilis et inconposita et tenebrae super abyssum; id est quod caelum et terra appellatum est, materies erat confusa quaedam, de qua mundus, qui duabus maximis partibus, caelo scilicet et terra, constat, digestis elementis et accepta forma fabricaretur? quae confusio materiae sic potuit insinuari populari intellegentiae, si diceretur terra inuisibilis et inconposita uel inordinata uel 6 Gen. 1, 2 1 uelluti L et terrae om. TMLb et caelum et terra om. TMLb 3 actenus V de hoc (JictViP §it L 4 nichil (semper ch littera scr.) VTML 5 affirmare VMLbd potuit] oportuit Vbd 7 post super eras. est faciS L abissum L 8 super om. L aquas VTML; ded cf. 466, 22 9 caldpnia ML 11 subiunctum] subiectum Tb 12 iam om. V 13 sic- terram om. MLb est om. V 17 exsecatione MLbd 19 et 8. l. m. 2 T 20 et terram-quod in ras. alia manu T 27 terra om. M et] uel TMLb XXVIII. Aug. lect. III pars 1. 30 inparata et tenebrae super abysum, id est. super profunditatem uastissimam: quae rursus profunditas ex eo fortasse nominata est, quia nullius intellegentia propter ipsam informitatem penetrari potest. Et tenebrae erant super faciem abyssi. utrum subter abyssus erat et supra tenebrae, quasi iam loca distincta essent? an quoniam materiae adhuc confusio exponitur, quod etiam yjxoc graece dicitur, ideo dictum est: tenebrae erant super abyssum, quia lux non erat? quae si esset, utique supra esset, quia esset eminentior et ea, quae sibi subiecta erant, inluminaret. et reuera qui diligenter considerat quid sint tenebrae, nihil aliud inuenit quam lucis absentiam. ita igitur dictum est: tenebrae erant super abyssum, ac si dictum esset: non erat lux super abyssum. quapropter haec materies, quae consequenti operatione dei in rerum formas ordinata distinguitur, appellata est terra inuisibilis et inconposita et profunditas carens luce: quae appellata est superius nomine caeli et terrae ueluti semen, ut iam dictum est, caeli et terrae, si tamen non caelum et terram dicendo uniuersitatem prius proponere uoluit, ut postea insinuata materie mundi partes exequeretur. Et' spiritus dei* superferebatur super aquam. nuscfliam\'»dixerat: fecit deus aquam; nec tamen ullo modo credendum est aquam deum non fecisse et eam iam fuisse, antequam ille aliquid constituisset. etenim ille est, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, sicut apostolus dicit. ergo et aquam deus fecit et aliter credere magnus error est. cur igitur non dictum est, quod aquam deus fecerit? 5 Gen. 1, 2 22 Gen. 1, 2 25 Rom. 11, 36 1 impara L 5 faciem abyssi I abjssum d 7 etiam] iam MLb § chaos VTML 10 quia esse L subiflcta V 18 ueluti-terrae om. Lb 20 materia TMLbd 21 ezsequeretur MLbd 22 ferebatur TML 28 deus aquam fecit MLbd 24 deus V fuisse ex fecisse m. 1 V 25 eat om. Lb an rursus eandem materiam, quam uel caeli et terrae uel terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi nomine nuncupauerat, etiam aquam uoluit appellare? cur enim non et aqua appellaretur, si terra potuit, cum adhuc neque aqua distincta atque formata neque terra esset neque aliquid aliud? sed primo fortasse caelum et terra appellata est, secundo terra inconposita et abyssus carens luce, tertio aqua non incongrue: ut primo nomine ipsius uniuersitatis, propter quam facta = est materies de omnino nihilo, id est caeli et terrae materies uocaretur; secundo terrae inconpositae atque abyssi nomine insinuaretur informitas, quia inter omnia elementa terra est informior et minus praelucens quam cetera; tertio aquae nomine significaretur materies subiecta operi artificis; aqua enim mobilior est quam terra. et ideo propter operandi facilitatem et motum faciliorem subiecta materies artifici aqua magis uocanda erat quam terra. Et aer quidem mobilior est quam aqua; aether autem ipso aere mobilior non absurde creditur aut sentitur; sed aeris uel . aetheris nomine minus conuenienter appellaretur materies. magis enim haec elementa uim creduntur habere faciendi, terra uero et aqua patiendi. quod si occultum est, illud certe apertissimum puto, quod aquam uentus mouet et nonnulla . terrena; uentus autem est aer motus et quasi fluctuans. ergo cum aer aquam manifeste moueat, unde autem ipse moueatur, ut sit uentus, occultum sit, quis dubitet congruentius aquae nomine materiam uocari, qua mouetur, quam aeris, qui mouet? moueri autem pati est, mouere facere. huc accedit, quod ea, quae terra gignit, aqua inrigantur, ut nasci et profici possint, 6 caelum et om. L 8 nomine om. TMLbd 9 de omnino nihilo materies d id eat om. TMLbd materies] nomine TMLbd 10 uocaretur-nomine om. L 12 felucens Lbd 13 materia MLbd 14 est om. TL propter om. V 17 ether VT aethere L mobilior ipso aere Lbd 20 elementa om. L 21 illad] uel MLb 24 manifestat M1 rrfoueat manifeste MLxbd 25 ut si ML 26 qua] quia TMLbd ei aeris M 27 quod} at L 28 perfici MLbd - 80* ita ut prope uideatur in haec ipsa nascentia eadem aqua conuerti. quocirca congruentius aquae nomine appellaretur materies, cum subdita operi artificis insinuaretur propter mobilitatem et conuersionem in quaeque nascentia corpora, quam nomine aeris, in quo sola mobilitas posset animaduerti, cetera uero, quibus materia expressius significaretur, defuissent, ut totus iste sit sensus: in principio fecit deus caelum et terram, id est materiam, quae caeli et terrae formam capere posset. quae materia terra inuisibilis et inconposita erat, id est informis et luce carens profunditas: quae tamen quoniam mouenti et operanti artifici subdita esset, propter hoc ipsum quod cedit operanti aqua etiam nominata est. In hac igitur materiae significatione prius insinuatus est finis eius, id est propter quid facta sit; secundo ipsa informitas, tertio seruitus sub artifice atque subiectio. itaque primo caelum et terra — propter hoc enim facta materies - secundo terra inuisibilis et inconposita et tenebrae super abyssum, id est ipsa informitas sine lumine — unde etiam terra inuisibilis dicta est — tertio aqua subiecta spiritui ad habitum formasque capiendas . ideo super aquam ferebatur spiritus dei, ut spiritum operantem, aquam uero unde operaretur intellegamus, id est materiam fabricabilem. cum enim tria ista dicimus unius rei nomina, materia mundi, materia informis, materia fabricabilis, horum primo nomini bene adiungitur caelum et terra, secundo obscuritas, confusio, profunditas, tenebrae, tertio cedendi facilitas, cui iam ad operandum spiritus superfertur artificis. Et spiritus dei superferebatur super aquam. non ita 7 Gen. 1, 1. 2 28 Gen. I, 2 1 uideantur Tx post nascentia scriba aberrans ex uersu 4 add . corpora-aeris, sed ea del. L eadem eadem M 4 queq; (q; add. 8. I. m. 2) T 5 ante sola eras. est sola L 7 deum L 8 qua MLb 11 subiecta ML 15 sub] ab L itaque] In MLb 17 alt . et om. Lb 18 ipsum abissum Lunde-est om. MLb 20 habitandum TMLb 23 ista tria J.bà 27 superferatur TMLb superferebatur, ut oleum aquae uel aqua terrae, id est quasi contineretur, sed, si ad hoc de uisibilibus exempla capienda sunt, sicut superfertur lux ista solis aut lunae his corporibus, quae inluminat in terra; non enim continetur illis sed cum caelo contineatur istis superfertur. item cauendum est, ne quasi locorum spatiis dei spiritum superferri materiae putemus, sed ui quadam effectoria et fabricatoria, ut illud cui superfertur efficiatur et fabricetur, sicut superfertur uoluntas artificis ligno uel cuique rei subiectae ad operandum uel ipsis etiam membris corporis sui, quae ad operandum mouet. et haec similitudo cum iam sit omni corpore excellentior parua est tamen et prope nihil ad intellegendam superlationem spiritus dei subiecta sibi ad operandum mundi materia; sed non inuenimus euidentiorem similitudinem et propinquiorem rei de qua loquimur in his rebus quae ab hominibus quomodocumque capi possunt. quapropter optime in huius modi cogitatione illud praeceptum tenebitur, quod scriptum est: benedicentes dominum exaltate illum quantumcumque potueritis, superabit et adhuc. hoc autem dictum sit, si hoc loco spiritus dei spiritus sanctus, quem in ipsa ineffabili - et incommutabili trinitate ueneramur, accipitur. Potest autem et aliter intellegi, ut spiritum dei uitalem creaturam, qua uniuersus iste uisibilis mundus atque omnia corporea continentur et mouentur, intellegamus, cui deus omnipotens tribuit uim quandam sibi seruiendi ad operandum in his quae gignuntur. qui spiritus cum sit omni corpore aethereo melior, quia omnem uisibilem creaturam omnis creatura inuisibilis antecedit, non absurde spiritus dei dicitur. quid 18 Eccli. 43, 30 1 ut] sicut bd 3 hiis ML 4 in om. L 7 ui m. 2 ex in T 9 etiam ipsis TMLbd 10 sui om. L 14 propinquorem L 15 hiis ML iis d ab] ad M quemadmodumcumque V 16 in huiusmodi cogitatione optime TMLbd 18 deum bd 23 iste] est MLb 24 corpora V 26 hiis ML iis d 27 ethereo VTl inuisibilis creatura Lbd enim non est dei ex his quae condidit, cum etiam de ipsa terra dictum sit: domini est terra et plenitudo eius, et illud uniuersali complexione quod scriptum est: quoniam tua sunt omnia, domine, qui animas amas? sed tum potest iste spiritus sic intellegi, si quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, tantum de uisibili creatura dictum sentiamus, ut super materiam rerum uisibilium in exordio fabricationis eorum superferretur inuisibilis spiritus, qui tamen etiam ipse creatura esset, id est non deus, sed a deo facta atque instituta natura. si autem uniuersae creaturae, id est et intellectualis et animalis et corporalis, materia creditur illo aquae uocabulo enuntiata, nullo modo potest hoc loco spiritus dei nisi ille incommutabilis et sanctus intellegi, qui ferebatur super materiam omnium rerum, quas fecit et condidit deus. Tertia opinio de hoc spiritu oriri potest, ut credatur spiritus nomine aeris elementum enuntiatum, ut ita quattuor elementa insinuata sint, quibus mundus iste uisibilis surgit: caelum scilicet et terra et aqua et aer, non quia iam erant distincta et ornata, sed quia in illius materiae quamuis informi confusione tamen exortura praesignabantur: quae informis confusio tenebrarum et abyssi nomine commendata est. sed quaelibet istarum sententiarum uera sit, omnium rerum, quae ortae sunt, quae uidentur et quae non uidentur, non quantum ad uitia, quae contra naturam sunt, sed quantum ad ipsas naturas adtinet, deum esse auctorem et conditorem credendum est 2 Ps. 23, 1 3 Sap. 11, 27 5 Gen. 1, 1 1 hiis ML iis d 3 illa F est om. L 4 tunc TMLbd 5 sic om. L si] sic Lb 6 tantum] tunc M 8 earum d uisibilis V 9 id est om. L a] ex V 11 primum et om. MLb 12 hoc loco spiritus dei potest MLbd 14 super super M 17 elemen[tum enun]ciatum (men enun in fine uersus om. L 18 sint (i ex u) L sunt b 19 primum et om. M iam om. V 20 ordinata Mbd ordina L illa materia V 22 tenebras V et om. V byssi Tl abissi L 23 sententiarum istarum TMLbd nullamque omnino esse creaturam, quae non ab ipso initium perfectionemque habeat generis et substantiae suae.