<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa042.opp-lat1"><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Hoc ergo quod scriptum est: in principio fecit deus <lb/>
            caelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum <lb/>
            historiam accipiendum sit an etiam figurate aliquid significet <lb/>
            et quomodo congruat euangelio et qua causa sic liber iste <lb n="20"/>
            inchoatus sit. secundum historiam autem quaeritur quid sit: <lb/>
            in principio, id est utrum in principio temporis an in principio, <lb/>
            in ipsa sapientia dei, quia et ipse dei filius principium <lb/>
            se dixit, quando ei dictum est: t.u quia es, et dixit: principium, <lb/>
            quod et loquor uobis. est enim principium sine

<note type="footnote">17 Gen. 1, 1 24 Ioh. 8, 25 </note>

<note type="footnote"> .2 catholieairi (m <hi rend="italic">exp. m., 1) M</hi> _ei q\'ŲQ (quo <hi rend="italic">exp. m. T) M</hi> 8 nullo] <lb/>
            illo <hi rend="italic">ML</hi> 5 promissum (pro <hi rend="italic">super exp</hi>. di <hi rend="italic">m. 1) L</hi> 6 possunt <hi rend="italic">VLbd</hi> <lb/>
            9 quorum-explicari <hi rend="italic">om. TMLb</hi> 12 aetiologiam] ethimologiam <hi rend="italic">VTML</hi> <lb/>
            etymologia <hi rend="italic">b prius</hi> siue <hi rend="italic">om. L</hi> 13 ihumanitatis <hi rend="italic">M</hi> 15 demonstranctur <lb/>
            <hi rend="italic">L om. M</hi> ethimologia <hi rend="italic">VTL om. M</hi> etymologia <hi rend="italic">b</hi> causae] <lb/>
            esse (?) <hi rend="italic">M, eras. L post</hi> dictorumque <hi rend="italic">positum bd</hi> 16 dictorum factorumque <lb/>
            (dictorum m. <hi rend="italic">2 a. l. add.) T</hi> factorum dictorumque <hi rend="italic">V</hi> 17 deus <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 20 congrua L enuangeho <hi rend="italic">L</hi> liber iste sic <hi rend="italic">MLbd</hi> 23 quia <lb/>
            et ipse dei <hi rend="italic">iterata m. 2 exp T</hi> et <hi rend="italic">iterat. in L</hi> 24 qui <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="462"/>
            principio et est principium cum alio principio. principium sine <lb/>
            principio solus pater est; ideo ex uno principio esse omnia <lb/>
            credimus. filius autem ita principium est, ut de patre sit. <lb/>
            ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium <lb/>
            his quibus caput est, quae fecit deus. cum enim recte<lb n="5"/>
            appelletur principium caput, in illa gradatione apostolus <lb/>
            mulierem tantum non dixit caput alicuius. nam et uirum <lb/>
            dixit caput mulieris et caput uiri Christum et caput Christi <lb/>
            deum; ita creatori creatura subnectitur. :
</p><p>An ideo in principio dictum est, quia primum factum est? <lb n="10"/>
            an non potuit inter creaturas primum fieri caelum et terra, <lb/>
            si angeli et omnes intellectuales potestates primum factae <lb/>
            sunt, quia et angelos creaturam dei et ab eo factos credamus <lb/>
            necesse est? nam et angelos enumerauit propheta in centesimo <lb/>
            quadragesimo octauo psalmo, cum dixit: ipse iussit, et<lb n="15"/>
            facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. sed si primum <lb/>
            facti sunt angeli, quaeri potest, utrum in tempore facti sunt <lb/>
            an ante omne tempus an in exordio temporis. si in tempore, <lb/>
            iam erat tempus, antequam angeli fierent; et quoniam etiam <lb/>
            tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid <lb n="20"/>
            prius quam angelos factum accipiamus. si autem in exordio <lb/>
            temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus, <lb/>
            dicendum est falsum esse, quod quidam uolunt, cum caelo et <lb/>
            terra tempus esse coepisse. 
</p><p>Si autem prius quam tempus angeli facti sunt, quaerendum ss <lb n="25"/>
            est, quomodo dictum sit in consequentibus: et dixit deus: <lb/>
            fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super

<note type="footnote"> 8 cf. I Cor. 11, 8 16 Ps. 148, 5 27 Gen. 1, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 cum <hi rend="italic">(in mg. forte</hi> de) <hi rend="italic">d</hi> princ. sine principio <hi rend="italic">om. M</hi> 4 principium <lb/>
            <hi rend="italic">iteratum m</hi>. 2 <hi rend="italic">exp. T</hi> 5 hiis <hi rend="italic">ML</hi> iia <hi rend="italic">d</hi> 7 tantum] tamen <hi rend="italic">Vbd</hi> <lb/>
            alicuius] alieni <hi rend="italic">V</hi> 10 in principio ideo <hi rend="italic">T1</hi> quoniam <hi rend="italic">d</hi> 11 terram <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            12 QII10ęş potestates (omnes <hi rend="italic">del. m. 2) T</hi> 15 CXLVIII0 <hi rend="italic">L •XLVIII M</hi> <lb/>
            dicit <hi rend="italic">V</hi> 17 <hi rend="italic">post fin</hi>. sunt <hi rend="italic">add</hi>. angeli. Queri potest utrum in tempore facti <lb/>
            sunt in <hi rend="italic">cod. V</hi> 22 ipsis] temporis <hi rend="italic">L</hi> 28 nolunt <hi rend="italic">T</hi> ante cglum <lb/>
            et terr3 <hi rend="italic">TMLb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="463"/>
            terram et diuidant inter diem et noctem; et sint in <lb/>
            signis et in temporibus et in diebus et in annis. hic <lb/>
            enim potest uideri tone coepta esse tempora, cum caelum et <lb/>
            luminaria caeli ordinatis itineribus currere coepissent. quod <lb/>
            si uerum est, quomodo potuerunt dies esse antequam esset <lb n="5"/>
            tempus, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae <lb/>
            quarto die dicuntur esse facta? an ista dierum digestio secundum <lb/>
            consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi <lb/>
            et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo <lb/>
            narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et <lb n="10"/>
            ultima? an in temporibus istis dictum est ut essent luminaria, <lb/>
            quae tempora homines interuallis morarum in corporis motione <lb/>
            metiuntur? haec enim tempora, si nullus motus corporum <lb/>
            esset, nulla essent et ipsa sunt hominibus manifestiora. quod <lb/>
            si admittimus, quaerendum est, utrum praeter motum corporum <lb n="15"/>
            possit esse tempus in motu incorporeae creaturae. <lb/>
            ueluti est anima uel ipsa mens: quae utique in cogitationibus <lb/>
            mouetur et in ipso motu aliud habet prius, aliud posterius, <lb/>
            quod sine interuallo temporis intellegi non potest. quod si <lb/>
            accipimus, etiam ante caelum et terram potest intellegi tempus <lb n="20"/>
            fuisse, si ante caelum et terram facti sunt angeli. erat enim <lb/>
            iam creatura, quae motibus incorporeis tempus ageret, et <lb/>
            recte intellegitur cum illa etiam tempus esse ut in anima <lb/>
            quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est. <lb/>
            sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus. <lb n="25"/>
            sed quoquo modo se hoc habeat — res enim <lb/>
            secretissima est et humanis coniecturis inpenetrabilis — illud <lb/>
            certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae

<note type="footnote"> 1 inter noctem et diem <hi rend="italic">bd</hi> 2 signa <hi rend="italic">Lbd</hi> in temporibus] tempora <lb/>
            <hi rend="italic">JLbd</hi> in diebus] dies <hi rend="italic">Lbd</hi> in annis] annos <hi rend="italic">Lbd</hi> 4 itineribus] <lb/>
            terminibus <hi rend="italic">L</hi> 5 poterunt <hi rend="italic">ML</hi> tempns esset <hi rend="italic">MLbd</hi> 10 aliqua. <hi rend="italic">L</hi> <lb/>
            12 corpis <hi rend="italic">Y</hi> 13 metnfitnr <hi rend="italic">M</hi> metnntur <hi rend="italic">L</hi> 16 incorporeae (in <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            m. 2) <hi rend="italic">T</hi> 17 est <hi rend="italic">om. L</hi> 18 in <hi rend="italic">ante</hi> ipso <hi rend="italic">om. MLbd</hi> aliud] ad <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            20 potest-terram <hi rend="italic">om. L</hi> 21 facti sunt <hi rend="italic">in ras. m. 1 V</hi> 25 sed] et <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            26 hoc ae <hi rend="italic">Mbd</hi> hoc <hi rend="italic">om. L</hi> res habeat (babeat <hi rend="italic">m</hi>. et <hi rend="italic">1 et 2 del.) M</hi> <lb/>
            27 coniecturis in <hi rend="italic">ras. m. 1 Y</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="464"/>
            cogitationis excedit, omnem creaturam habere initium tempusque <lb/>
            ipsum esse creaturam ac per hoc et ipsum habere initium nec <lb/>
            coaeternum esse creatori. 
</p><p>Potest etiam caelum et terra pro uniuersa creatura positum <lb/>
            uideri, ut et hoc uisibile aethereum firmamentum caelum<lb n="5"/>
            appellatum . sit et illa creatura inuisibilis supereminentium <lb/>
            potestatum rursusque terra omnis inferior pars mundi cum <lb/>
            animalibus quibus inhabitatur. an caelum omnis creatura <lb/>
            sublimis atque inuisibilis dicta est, terra uero omne uisibile, <lb/>
            ut etiam sic possit hoc, quod dictum est: in principio<lb n="10"/>
            fecit deus caelum et terram, uniuersa creatura intellegi? <lb/>
            fortasse quippe non incongrue in comparatione inuisibilis <lb/>
            creaturae omne uisibile terra dicitur, ut illa caeli nomine <lb/>
            nuncupetur, quoniam et anima, quae inuisibilis est, cum <lb/>
            rerum uisibilium amore tumesceret et earum adeptione extolleretur,<lb n="15"/>
            terra dicta est, sicut scriptum est: quid superbit <lb/>
            terra et cinis? 
</p><p>Sed quaeri potest, utrum iam distincta et composita omnia <lb/>
            dixerit caelum et terram an ipsam primo informem uniuersitatis <lb/>
            materiem, quae in has formatas et. speciosas naturas deo<lb n="20"/>
            ineffabiliter. iubente digesta est, caeli et terrae nomine nuncupauit. <lb/>
            quamquam enim scriptum legerimus:, qui fecisti <lb/>
            mundum de informi materia, tamen etiam ipsam materiam <lb/>
            cuiusmodicumque sit non possumus dicere non ab eo factam, <lb/>
            ex quo omnia confitemur et credimus, ut etiam ipsa digestio <lb n="25"/>
            et ordinatio singularum quarumque rerum formatarum et distinctarum <lb/>
            mundus uocetur, ipsa uero materies caelum et terra,

<note type="footnote"> 10 Gen. 1, 1 16 Eccli. 10, 9 22 Sap. 11, 18 </note>

<note type="footnote"> 1 tempusque-initium <hi rend="italic">om. L</hi> 2 creaturam esse <hi rend="italic">TlMbd</hi> et om. <hi rend="italic">Mbd</hi> <lb/>
            4 etiam] enl <hi rend="italic">b</hi> 5 aetherium <hi rend="italic">(sic ubique) V</hi> ethereum <hi rend="italic">T</hi> 12 compationem <lb/>
            V inuisibilis] uisibilis <hi rend="italic">ML</hi> 18 terra <hi rend="italic">om. V</hi> 16 eorum <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            16 sicut dictum est (dictum est <hi rend="italic">m. et 1 et 2 del.) M</hi> 19 <hi rend="italic">inter</hi> dixerit <lb/>
            <hi rend="italic">et</hi> caelum <hi rend="italic">additum est:</hi> In principio fecit deus <hi rend="italic">in cod. V</hi> 20 spetiosas <lb/>
            <hi rend="italic">(semper</hi> t <hi rend="italic">littera scriptum) V</hi> 21 nuncupauerit <hi rend="italic">bd</hi> 23 materia <lb/>
            informi <hi rend="italic">VT</hi> 27 uocetur mundus <hi rend="italic">Tl</hi> uero] uera <hi rend="italic">L</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="465"/>
            ueluti semen caeli et terrae appellata sit et caelum et terra <lb/>
            quasi confusum atque permixtum ab artifice deo accipiendis <lb/>
            formis idoneum. hactenus de hoc quaesitum sit quod dictum <lb/>
            est: in principio fecit deus caelum et terram; nihil <lb/>
            enim horum temere adfirmari potuit. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>