Hoc ergo quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum historiam accipiendum sit an etiam figurate aliquid significet et quomodo congruat euangelio et qua causa sic liber iste inchoatus sit. secundum historiam autem quaeritur quid sit: in principio, id est utrum in principio temporis an in principio, in ipsa sapientia dei, quia et ipse dei filius principium se dixit, quando ei dictum est: t.u quia es, et dixit: principium, quod et loquor uobis. est enim principium sine 17 Gen. 1, 1 24 Ioh. 8, 25 .2 catholieairi (m exp. m., 1) M _ei q\'ŲQ (quo exp. m. T) M 8 nullo] illo ML 5 promissum (pro super exp . di m. 1) L 6 possunt VLbd 9 quorum-explicari om. TMLb 12 aetiologiam] ethimologiam VTML etymologia b prius siue om. L 13 ihumanitatis M 15 demonstranctur L om. M ethimologia VTL om. M etymologia b causae] esse (?) M, eras. L post dictorumque positum bd 16 dictorum factorumque (dictorum m. 2 a. l. add.) T factorum dictorumque V 17 deus om. T 20 congrua L enuangeho L liber iste sic MLbd 23 quia et ipse dei iterata m. 2 exp T et iterat. in L 24 qui L principio et est principium cum alio principio. principium sine principio solus pater est; ideo ex uno principio esse omnia credimus. filius autem ita principium est, ut de patre sit. ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium his quibus caput est, quae fecit deus. cum enim recte appelletur principium caput, in illa gradatione apostolus mulierem tantum non dixit caput alicuius. nam et uirum dixit caput mulieris et caput uiri Christum et caput Christi deum; ita creatori creatura subnectitur. : An ideo in principio dictum est, quia primum factum est? an non potuit inter creaturas primum fieri caelum et terra, si angeli et omnes intellectuales potestates primum factae sunt, quia et angelos creaturam dei et ab eo factos credamus necesse est? nam et angelos enumerauit propheta in centesimo quadragesimo octauo psalmo, cum dixit: ipse iussit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. sed si primum facti sunt angeli, quaeri potest, utrum in tempore facti sunt an ante omne tempus an in exordio temporis. si in tempore, iam erat tempus, antequam angeli fierent; et quoniam etiam tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid prius quam angelos factum accipiamus. si autem in exordio temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus, dicendum est falsum esse, quod quidam uolunt, cum caelo et terra tempus esse coepisse. Si autem prius quam tempus angeli facti sunt, quaerendum ss est, quomodo dictum sit in consequentibus: et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super 8 cf. I Cor. 11, 8 16 Ps. 148, 5 27 Gen. 1, 14 1 cum (in mg. forte de) d princ. sine principio om. M 4 principium iteratum m . 2 exp. T 5 hiis ML iia d 7 tantum] tamen Vbd alicuius] alieni V 10 in principio ideo T1 quoniam d 11 terram L 12 QII10ęş potestates (omnes del. m. 2) T 15 CXLVIII0 L •XLVIII M dicit V 17 post fin . sunt add . angeli. Queri potest utrum in tempore facti sunt in cod. V 22 ipsis] temporis L 28 nolunt T ante cglum et terr3 TMLb terram et diuidant inter diem et noctem; et sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis. hic enim potest uideri tone coepta esse tempora, cum caelum et luminaria caeli ordinatis itineribus currere coepissent. quod si uerum est, quomodo potuerunt dies esse antequam esset tempus, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae quarto die dicuntur esse facta? an ista dierum digestio secundum consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et ultima? an in temporibus istis dictum est ut essent luminaria, quae tempora homines interuallis morarum in corporis motione metiuntur? haec enim tempora, si nullus motus corporum esset, nulla essent et ipsa sunt hominibus manifestiora. quod si admittimus, quaerendum est, utrum praeter motum corporum possit esse tempus in motu incorporeae creaturae. ueluti est anima uel ipsa mens: quae utique in cogitationibus mouetur et in ipso motu aliud habet prius, aliud posterius, quod sine interuallo temporis intellegi non potest. quod si accipimus, etiam ante caelum et terram potest intellegi tempus fuisse, si ante caelum et terram facti sunt angeli. erat enim iam creatura, quae motibus incorporeis tempus ageret, et recte intellegitur cum illa etiam tempus esse ut in anima quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est. sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus. sed quoquo modo se hoc habeat — res enim secretissima est et humanis coniecturis inpenetrabilis — illud certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae 1 inter noctem et diem bd 2 signa Lbd in temporibus] tempora JLbd in diebus] dies Lbd in annis] annos Lbd 4 itineribus] terminibus L 5 poterunt ML tempns esset MLbd 10 aliqua. L 12 corpis Y 13 metnfitnr M metnntur L 16 incorporeae (in add . m. 2) T 17 est om. L 18 in ante ipso om. MLbd aliud] ad M 20 potest-terram om. L 21 facti sunt in ras. m. 1 V 25 sed] et Y 26 hoc ae Mbd hoc om. L res habeat (babeat m . et 1 et 2 del.) M 27 coniecturis in ras. m. 1 Y cogitationis excedit, omnem creaturam habere initium tempusque ipsum esse creaturam ac per hoc et ipsum habere initium nec coaeternum esse creatori. Potest etiam caelum et terra pro uniuersa creatura positum uideri, ut et hoc uisibile aethereum firmamentum caelum appellatum . sit et illa creatura inuisibilis supereminentium potestatum rursusque terra omnis inferior pars mundi cum animalibus quibus inhabitatur. an caelum omnis creatura sublimis atque inuisibilis dicta est, terra uero omne uisibile, ut etiam sic possit hoc, quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, uniuersa creatura intellegi? fortasse quippe non incongrue in comparatione inuisibilis creaturae omne uisibile terra dicitur, ut illa caeli nomine nuncupetur, quoniam et anima, quae inuisibilis est, cum rerum uisibilium amore tumesceret et earum adeptione extolleretur, terra dicta est, sicut scriptum est: quid superbit terra et cinis? Sed quaeri potest, utrum iam distincta et composita omnia dixerit caelum et terram an ipsam primo informem uniuersitatis materiem, quae in has formatas et. speciosas naturas deo ineffabiliter. iubente digesta est, caeli et terrae nomine nuncupauit. quamquam enim scriptum legerimus:, qui fecisti mundum de informi materia, tamen etiam ipsam materiam cuiusmodicumque sit non possumus dicere non ab eo factam, ex quo omnia confitemur et credimus, ut etiam ipsa digestio et ordinatio singularum quarumque rerum formatarum et distinctarum mundus uocetur, ipsa uero materies caelum et terra, 10 Gen. 1, 1 16 Eccli. 10, 9 22 Sap. 11, 18 1 tempusque-initium om. L 2 creaturam esse TlMbd et om. Mbd 4 etiam] enl b 5 aetherium (sic ubique) V ethereum T 12 compationem V inuisibilis] uisibilis ML 18 terra om. V 16 eorum Y 16 sicut dictum est (dictum est m. et 1 et 2 del.) M 19 inter dixerit et caelum additum est: In principio fecit deus in cod. V 20 spetiosas (semper t littera scriptum) V 21 nuncupauerit bd 23 materia informi VT 27 uocetur mundus Tl uero] uera L ueluti semen caeli et terrae appellata sit et caelum et terra quasi confusum atque permixtum ab artifice deo accipiendis formis idoneum. hactenus de hoc quaesitum sit quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram; nihil enim horum temere adfirmari potuit.