Et fecit deus bestias terrae secundum genus et pecora secundum genus et omnia serpentia terrae secundum genus. haec iteratio quod dictum est: et fecit deus, cum iam dictum esset: et factum est sic, secundum 1 Gen. 1, 23 14 Gen. 1. 24 27 Gen. 1, 25 2 dixerat b factum est MLbd 3 sicuti d 4 superius om. MJUb 5 nona] nõa V 6 Buccessione L 10 statimque] statuique V 11 de om. TMLb 18 occurrit Vd 15 serpentum b 17 et—genus otn. TMLb 21 rationale VT 28 pecora] bestias L superiorem regulam consideretur. sane hic pecorum nomine omnia puto significata esse quadrupedia, quae sub cura hominum uiuunt. et uidit deus quia bonum est: solite accipiendum. Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. et hic animaduertenda quaedam et coniunctio et discretio animantium. nam eodem die factum hominem dicit, quo bestias; sunt enim simul omnia terrena animantia. et tamen propter excellentiam rationis, secundum quam ad imaginem dei et similitudinem efficitur homo, separatim de illo dicitur, postquam de ceteris terrenis animantibus solite conclusum est dicendo: et uidit deus quia bonum est. Considerandum etiam illud, quod in ceteris dixit deus: fiat. et factum est; hic autem dixit deus: faciamus, ut hoc quoque modo uoluerit spiritus sanctus humanae naturae insinuare praestantiam. cui autem nunc dictum est: faciamus, nisi cui dicebatur in ceteris: fiat? omnia enim per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. sed quid putamus aliter dictum esse: fiat, nisi ut ipse faceret iussu \' patris, et aliter: faciamus, nisi ut ambo pariter facerent? an omnia quae facit pater, per filium facit et ideo nunc "faciamus" dictum est, ut ipsi homini, propter quem scriptura ipsa facta est, ita in se ipso demonstraretur ea quae filius dicente patre facit etiam ipsum patrem facere, ut quod in ceteris dicebatur: fiat. et factum est, hic exponatur non separatim fuisse dictionem et separatim effectionem sed utrumque simul, cum hic dicitur: faciamus? Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. omnis imago est similis ei, cuius 5 Gen. 1, 26 17 Ioh. 1, 8. 1 superiorem] pijriorS (i priorS in mg. m. 2) T priorem ML 3 solitej solite accipi V 7 coniuntio V 8 dicit om. MLb 9 excellantiam L 11 ante postquam inserunt cui VT 12 solide ML 13 dixit] non dixit bd 14 fiat-dens om. MLbd 16 insinnand\' L 17 nisi om. V 24 facere] faceret V quod om. V 28 faciamus hominem om. V 29 similis est TMLbd . XXVIII. Aug. leet. III pari 1. 32 imago est; nec tamen omne, quod simile est alicui, etiam imago est eius. sicut in speculo et pictura quia imagines sunt, etiam similes sunt, tamen, si alter ex altero natus non est, nullus eorum imago alterius dici potest. imago enim tunc est, cum de aliquo exprimitur. cur ergo, cum dictum esset: ad imaginem, additum est: et similitudinem, quasi possit esse imago dissimilis? sufficeret ergo ad imaginem dicere. an aliud est simile, aliud similitudo, sicut aliud est castus, aliud castitas, aliud fortis, aliud fortitudo, ut, quemadmodum quaecumque sunt fortia fortitudine sunt fortia et quaecumque sunt casta castitate sunt casta, ita et quaecumque similia sunt similitudine sint similia? non autem imago nostra satis proprie dicitur similitudo nostra esse, cum tamen proprie dicatur similis nobis esse, ut ibi sit ea similitudo, qua similia sunt quaecumque similia, ubi est et castitas, qua casta sunt quaecumque sunt casta. castitas autem nullius participatione casta est, sed eius participatione sunt casta quaecumque casta sunt. quae utique in deo est, ubi est etiam illa sapientia, quae non participando sapiens est, sed cuius participatione sapiens est anima quaecumque sapiens est. quapropter etiam similitudo dei, per quam facta sunt omnia, proprie dicitur similitudo, quia non participatione alicuius similitudinis similis est, sed ipsa est prima similitudo, cuius participatione similia sunt, quaecumque per illam fecit deus. Expositio ergo fortasse est, cum additum esset: ad similitudinem, cum iam dictum esset: ad imaginem, ut ostenderetur eam, quae imago dicta est, non ita esse similem deo, quasi alicuius similitudinis participantem, sed hanc ipsam 2 eius] ius V etj uel Lb 3 similes sint VT 4 alterius om. L 6 et-uers. 8 simile om. L 8 post castus add . et T 9 est castitas L 11 prius sunt om. TMLb ita et scripsi: ita TMLbd et V sunt similia Lbd 12 sint] sunt TML 19 sapiens] sapientia V sed cuius om. V; sed-anima om. L 21 per] pter V quem M 23prius est om. L altemm est om. ML 2o est om. L cum] quod d est Ld ad-dictum om. M; ad-esset om. Lb similitudinem-ad om. VT 27 similem esse MLbd esse similitudinem, cuius participarent omnia, quae dicuntur esse similia. sicut ibi est et castitas, cuius participatione castae sunt animae, et sapientia, cuius participatione sapientes sunt animae, et pulchritudo, cuius participatione pulchra sunt quaecumque sunt pulchra. si enim tantum similitudinem diceret, non significaret ab ipso esse genitam; si autem tantummodo imaginem diceret, significaret quidem ab ipso genitam, sed non significaret ita similem, ut non tantum similis sed ipsa similitudo esset. ut autem nihil castius ipsa castitate et nihil sapientius ipsa sapientia et nihil pulchrius ipsa pulchritudine, ita nihil similius ipsa similitudine dici aut cogitari aut esse omnino potest. unde intellegitur ita patri esse similem similitudinem suam, ut eius naturam plenissime perfectissimeque inpleat. Quantum autem ad speciem rebus inponendam ualeat dei similitudo, per quam facta sunt omnia, quamquam humanas cogitationes altissime superet, licet tamen utcumque arbitrari, si consideremus omnem naturam, siue quae sentientibus siue quae ratiocinantibus occurrerit, similibus inter se partibus seruare uniuersitatis effigiem. nam ex sapientia dei sapientes uocantur animae rationales et ulterius hoc nomen non porrigitur; nam neque ulla pecora et multo minus arbores aut ignem uel aerem uel aquam uel terram sapientem possumus dicere, quamquam per ipsam dei sapientiam sint etiam omnia haec in quantum sunt. at uero similes inter se et lapides dicimus et animalia et homines et angelos. iam uero in singulis rebus et terram, eo quod similes inter se habeat partes suas, fieri, ut terra sit, et aquam qualibet quaque parte similem esse ceteris partibus nec aliter aquam esse potuisse, et quantumlibet aeris, si cetero esset dissimile, nullo pacto aerem esse 1 cui V 2 ibi] ipsa Vd 5 quaec. pul. sunt TJILbel 7 ab ipso quidem MLbd 9 castita L 10 et init. om. L 17 utrumque MLb 19 occurrit Vd 20 uniuersitatis] unitatis MLbd 21 porritur ML 22 cum uoce et finit. cod. T 25 atj aut V et om. MLb 28 ut] in V aquam] eaquam V libet V quaque] que V quoque d partem V 32* potuisse, et ignis lucisue particulam, eo quod non sit dissimilis reliquis partibus, fieri, ut sit quod est: ita de unoquoque lapidum uel arborum uel corpore cuiuslibet animantis discerni et intellegi potest, quod non solum cum aliis sui generis rebus, sed in se ipsis singulis non essent, nisi partes inter se similes haberent. et tanto est pulchrius corpus, quanto similioribus inter se suis partibus constat. iam porro animarum non solum aliarum cum aliis amicitia similibus moribus confit, sed etiam in unaquaque anima similes actiones atque uirtutes, sine quibus constantia esse non potest, beatam uitam indicant. similia uero haec omnia, non autem ipsam similitudinem possumus dicere. quapropter, si rebus inter se similibus uniuersitas constat, ut singulae sint quidquid sunt et omnes ipsam uniuersitatem conpleant, quam deus et condidit et gubernat, per similitudinem eius profecto, qui condidit omnia, supereminentem atque incommutabilem et incontaminabilem talia facta sunt, ut similibus inter se partibus pulchra sint, ad ipsam tamen similitudinem omnia non facta sint, sed sola substantia rationalis: quare omnia per ipsam, sed ad ipsam non omnia. Rationalis itaque substantia et per ipsam facta est et ad ipsam; non enim est ulla natura interposita, quandoquidem mens humana — quod non sentit, nisi cum purissima et beatissima est — nulli cohaeret nisi ipsi ueritati, quae simili. tudo et imago patris et sapientia dicitur. recte igitur secundum hoc, quod interius et principale hominis est, id est secundum mentem accipitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. ex illo enim, quod in homine principatum tenet, quod eum disiungit a beluis, totus 1 lueilue] lucis sue VML lucis sug b 2 est] non est MLb 4 et] uel Lb 6 pulchrius est L 7 partibus suis MLbd 8 similibus] qua similibus V 13 singulae (in in ras. m. 1) Y 15 qui] qua MLb 16 supereminenter b incommutabiliter b; incommutabilem et om. M et incontaminabilem om. V incontaminabiliter b 18 omnia non iri ras. m. 2 Y sunt Y 19 ad QŲ1JJÎł ipsam L 20 omnia] nisi anima bd sed Rationalis: Itaque sqq. cum anima coniungit b 28 cum] eum ML est homo aestimandus. cetera in eo, quamquam in suo genere pulchra sint, tamen cum pecoribus communia sunt ac per hoc in homine parui pendenda. nisi forte quod ad intuendum caelum figura humani corporis erecta est, ualet etiam aliquid, ut corpus ipsum ad similitudinem dei factum credatur, ut, quemadmodum a patre illa similitudo non auertitur, ita corpus humanum a caelo non sit auersum, sicut aliorum corpora animalium auersa sunt, quia prona in aluum prosternuntur. sed tamen hoc non omni modo accipiendum est; nam corpus nostrum a caelo plurimum differt; in illa uero similitudine, quae filius est, non potest quidquam esse dissimile illi, cui similis est., quoniam similia quaecumque alia sunt inter se etiam dissimilia ex aliqua parte sunt: ipsa uero similitudo non est aliqua ex parte dissimilis. pater tantum pater est nec filius aliud est quam filius, quia et cum dicitur similitudo patris, quamquam ostendat nullam interuenire dissimilitudinem, non tamen solus est pater, si habet similitudinem. Et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. satis quidem quae superius dicta sunt secundum id exponunt haec uerba scripturae, in quibus legimus dixisse deum: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, ut similitudo dei, ad quam factus est homo, ipsum dei uerbum, hoc est unigenitus filius accipi possit: non utique ut ipse sit eadem imago et similitudo aequalis patri. est tamen et homo imago dei, sicut 14 Retract. I 18 tom. XXXII p. 613 Migne: inueni quippe eum usque ad haec uerba dictatum: pater tantum pater est — uers. 17 similitudinem. post haec repetiui uerba scripturae rursus consideranda atque tractanda: "et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram". quod autem ibi sequitur addendum putaui, cum eum retractarem. nec sic tamen perfeci, sed hoc quoque addito inperfectum reliqui. 18 Gen. 1, 26 1 quamquam] quantum L 8 pendenda sunt L 4 aliquid etiam MLbd 6 illa similitudo om. V 9 hoc om. L omni modo] omnino MLb 11 illi ex ille m. 1 M 14 tantum scripst sccutus Retractationes: tamen lib . 16 dissimilitndinem (dis s. I. m. 1) V 17 si habet] sed habet L sed M 24 potest V eundem V 25 est] et V apertissime ostendit apostolus dicens: uir quidem non de-. bet uelare caput, cum sit imago et gloria dei. sed haec imago ad imaginem dei facta non est aequalis et coaeterna illi, cuius imago est; nec esset, etiamsi numquam omnino peccasset. ille autem sensus est potius -in his diuinis uerbis eligendus, ut ideo dictum intellegamus non singulariter sed pluraliter: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quia non ad solius patris aut solius filii uel solius spiritus sancti, sed ad ipsius trinitatis imaginem factus est homo. quae trinitas ita est trinitas, ut unus deus sit, ita est unus deus, ut trinitas sit. non enim ait filio loquens: faciamus hominem ad imaginem tuam, aut: ad imaginem meam, sed pluraliter ait: ad imaginem et similitudinem nostram: a qua pluralitate spiritum sanctum separare quis audeat? quae pluralitas quoniam non tres dii, sed unus est deus, ideo intellegendum est postea scripturam singulariter intulisse atque. dixisse: et fecit deus hominem ad imaginem dei, ut non sic accipiatur tamquam deus pater ad imaginem dei, hoc est filii sui: alioquin quomodo est uerum, quod dictum est: ad imaginem nostram, si ad filii solius imaginem factus est homo? ac per hoc quia uerum est, quod ait deus: ad imaginem nostram, ita dictum est: fecit deus hominem ad imaginem dei, tamquam diceretur ad imaginem suam, quod est ipsa trinitas. Nonnulli autem putant ideo non repetitam similitudinem neque dictum: et fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem dei, quia tunc tantummodo ad imaginem factus est, similitudo autem illi postea seruabatur in resurrectione mortuorum: quasi possit esse imago aliqua, in qua similitudo non 1 I Cor. 11, 7 2 sed-dei om. M 5 hiis ML 6 eligendis b ut 595 L ut non b non post ideo posit. d 9 uel] aut Lbd 11 filius V 14 a om. b 16 non singulariter ML 17 dei] et similitudinem suam V 19 uerum est MLbd 22 dictum dictum L 25 ideo ideo L 27 qui ML factus est om. ML 28 resurrectionem M resurretionem L sit. si enim omnino similis non est, procul dubio nec imago est. uerum tamen ut non sola ratione id agere uideamur, et auctoritas apostoli Iacobi adhibenda est, qui cum de lingua hominis loqueretur ait: in ipsa benedicimus deum et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem dei facti sunt. 4 Iac. 3, 9 2 uerumptamen ML 3 Iacobi apostoli MLbd adhibenda est om. V 5 qui om. M 6 Explicit Aurelii Augustini liber cuius titulus est de Genesi ad litteram imperfectus fol. 239 V Eiplicit liber de genesi ad litteram imperfectus fol. 31 M